|
Supra ostendit apostolus petitionis suae pro Ephesiis, et orationis
intentum, scilicet corroborationem spiritus in fide et charitate, hic
consequenter ostendit eius quam petiit corroborationis per fidem et
charitatem fructum, qui est quaedam cognitio. Ideo primo proponit
ipsam notitiam; secundo ipsius notitiae et cognitionis efficaciam, ibi
ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Dicit ergo: ita sitis,
charissimi, in charitate radicati et fundati, ut possitis
comprehendere, et cetera. Quod quidem dupliciter legi potest. Primo
modo, ut magis sequamur intentionem apostoli. Sciendum est ergo quod
tam in futuro quam in praesenti cognitio Dei est nobis necessaria; nam
in futuro gaudebimus et de cognitione Dei et de cognitione assumptae
humanitatis. Io. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut,
cognoscant, et cetera. Io. X, 9: ingredietur, scilicet in
contemplatione divinitatis, et egredietur, scilicet in contemplatione
humanitatis, et pascua inveniet. Et quia fides est inchoatio illius
futurae cognitionis, quia est substantia rerum sperandarum, etc., ut
dicitur Hebr. XI, v. 1 quasi iam in nobis res sperandas per modum
cuiusdam inchoationis facit subsistere. Inde est quod fides nostra in
his duobus consistit, scilicet in divinitate et humanitate Christi.
I Cor. II, 2: non enim iudicavi me scire aliquid inter vos,
nisi Iesum Christum, et cetera. Secundum hoc ergo primo praemittit
eis cognitionem divinitatis; secundo cognitionem mysteriorum
humanitatis, ibi scire etiam supereminentem scientiae, et cetera.
Cognitionem autem divinitatis manifestat eis sub his verbis ut
possitis, etc., quasi dicat: corroboramini per fidem et charitatem,
quia si sic estis, pervenietis ad vitam aeternam, ubi habebitis Deum
praesentem et perfecte eum cognoscetis. Quod autem Deus manifestetur
amanti, patet Io. XIV, 21: qui diligit me, diligetur a patre
meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum; quod vero
manifestetur credenti, patet, prout dicitur Is. VII, 9,
secundum aliam litteram: nisi credideritis, non intelligetis.
Oportet enim ut secundum fidem et charitatem corroboremini, ut
possitis comprehendere. Ubi sciendum est quod comprehendere quandoque
ponitur pro includere, et tunc oportet quod comprehendens contineat in
se totaliter comprehensum. Quandoque autem ponitur pro apprehendere,
et tunc dicit remotionem distantiae et insinuat propinquitatem. Primo
autem modo a nullo intellectu creato Deus comprehendi potest. Iob
XI, 7: forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum
omnipotentem reperies? Quasi dicat: non, quia sic posset eum
perfecte cognoscere quantum cognoscibilis est. Et de hac cognitione
non intelligitur quod dicitur ut possitis comprehendere, sed secundo
modo. Et est una de tribus dotibus, et de hac loquitur apostolus,
cum dicit ut possitis comprehendere, id est Deum habere praesentem et
praesentialiter cognoscere. Phil. c. III, 12: sequor autem si
quomodo comprehendam, in quo, et cetera. Et haec comprehensio est
communis omnibus sanctis eius. Ideo subdit cum omnibus sanctis. Ps.
CXLIX, 9: gloria haec est omnibus sanctis eius. Talibus autem
dicitur illud I Cor. IX, 24: sic currite ut comprehendatis, et
cetera. Quae sit latitudo, et cetera. Notandum quod verba ista
videntur ortum habere ex verbis Iob XI, 7: forsan, inquit,
vestigia Dei comprehendes? Quasi dicat: incomprehensibilis est;
huius autem incomprehensibilitatis causam assignat, dicens: excelsior
caelo est, et quid facies? Profundior Inferno est, et unde
cognosces? Longior terra mensura eius, et latior mari. Ex quo
videtur quod Iob ostendat eum esse comprehensibilem, attribuens ei
quadruplicem differentiam dimensionum. His enim verbis alludens
apostolus dicit ut possitis comprehendere, quae sit latitudo, etc.;
quasi dicat: habeatis tantam fidem et charitatem, ut possitis tandem
comprehendere quod comprehensibile est. Et hoc modo exponit
Dionysius. Non est tamen aliquo modo intelligendum has dimensiones
corporaliter esse in Deo, quia spiritus est Deus, ut dicitur Io.
IV, 24. Sunt tamen in Deo metaphorice. Unde per latitudinem
designatur dimensio seu extensio virtutis, et sapientiae divinae super
omnia. Eccli. I, 10: effudit illam, scilicet sapientiam, super
omnia opera sua. Per longitudinem designatur aeterna eius duratio.
Ps. ci, 13: tu autem, domine, in aeternum permanes, et cetera.
Ps. XCII, 5: domum tuam, domine, decet sanctitudo in
longitudinem dierum. Per sublimitatem vel celsitudinem vero,
perfectio et nobilitas naturae eius, quae in infinitum excedit
creaturam. Ps. CXII, 4: excelsus super omnes gentes dominus.
Et profundum, id est incomprehensibilitas sapientiae eius. Eccle.
VII, 25: alta profunditas, scilicet sapientiae divinae, quis
inveniet eam? Sic ergo patet quod finis fidei et charitatis nostrae
est ut perveniamus ad perfectam fidei cognitionem, qua cognoscamus
infinitam suae virtutis extensionem, aeternam et infinitam eius
durationem, suae perfectissimae naturae celsitudinem, suae sapientiae
profunditatem et incomprehensibilitatem, eo modo sicut est
attingendum. Consequenter, quia adhuc alia cognitio est necessaria,
scilicet cognitio mysteriorum humanitatis, ideo subdit scire etiam
supereminentem scientiae, et cetera. Ubi sciendum est quod quidquid
est in mysterio redemptionis humanae et incarnationis Christi, totum
est opus charitatis. Nam quod incarnatum est, ex charitate
processit. Supra II, 4: propter nimiam charitatem suam qua
dilexit nos, et cetera. Quia vero mortuus fuit, ex charitate
processit Io. XV, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet,
etc.; infra V, 2: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum
pro nobis oblationem et hostiam Deo. Propter hoc dicit Gregorius: o
inaestimabilis dilectio charitatis. Ut servum redimeres, filium
tradidisti. Et ideo scire charitatem Christi, est scire omnia
mysteria incarnationis Christi et redemptionis nostrae, quae ex
immensa charitate Dei processerunt, quae quidem charitas excedit omnem
intellectum creatum et omnium scientiam, cum sit incomprehensibilis
cogitatu. Et ideo dicit supereminentem scientiae, scilicet naturali
et omnem intellectum creatum excedentem, Phil. IV, 7: et pax
Dei, quae exsuperat omnem sensum; charitatem Christi, id est, quam
Deus pater fecit per Christum. II Cor. V, 19: Deus erat in
Christo mundum reconcilians sibi. Alio modo potest legi, ut
referatur ad perfectionem charitatis nostrae, quasi dicat:
corroboramini in charitate radicati et fundati, et hoc ut possitis
comprehendere, non solum cognoscere, cum omnibus sanctis, quia hoc
donum, scilicet charitatis, commune est omnibus, cum nullus possit
esse sanctus sine charitate, ut dicitur Ephes. c. III.
Possitis, inquam, comprehendere quae sit latitudo, scilicet
charitatis, quae se extendit usque ad inimicos. Ps. CXVIII,
96: latum mandatum tuum nimis. Lata est enim charitas ad suam
diffusionem. Ps. XVII, 20: eduxit me in latitudinem dominus.
Longitudo autem eius attenditur quantum ad sui perseverantiam, quia
numquam deficit, sed hic incipit et perficitur in gloria. I Cor.
XIII, v. 8: charitas numquam excidit. Cant. ult.: aquae
multae non potuerunt extinguere charitatem. Sublimitas autem eius
attenditur quantum ad intentionem caelestium, ut scilicet Deus non
diligatur propter temporalia, quia huiusmodi charitas esset infirma,
sed ut diligatur propter se tantum. Iob XL, v. 5: in sublime
erigere, et esto gloriosus. Profundum vero attenditur quantum ad
originem ipsius charitatis. Nam hoc quod Deum diligimus, non est ex
nobis, sed a spiritu sancto, quia, ut dicitur Rom. V, 5,
charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, et
cetera. Hoc ergo quod unus habet charitatem longam, latam, sublimem
et profundam, et alius non, venit ex profundo divinae
praedestinationis. Eccli. I, 2: profundum abyssi quis dimensus
est. Ergo, ut possitis comprehendere, id est perfecte consequi cum
omnibus sanctis, quae sit latitudo, ut extendatur charitas vestra
usque ad inimicos, quae sit longitudo, ut scilicet numquam deficiat,
quae sit sublimitas, ut scilicet propter seipsum Deus diligatur, et
quid sit profundum, scilicet praedestinationis, et cetera. Sciendum
est autem hic quod Christus, in cuius potestate fuit eligere genus
mortis quod vellet, quia ex charitate mortem subiit, elegit mortem
crucis, in qua praedictae quatuor dimensiones sunt. Ibi est
latitudo, scilicet in ligno transverso, cui affixae sunt manus, quia
opera nostra debent per charitatem dilatari usque ad inimicos. Ps.
XVII, 20: eduxit me in latitudinem dominus. Ibi est longitudo
in ligno erecto, cui innititur totum corpus, quia charitas debet esse
perseverativa, quae sustinet et salvat hominem. Matth. X, 22:
qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ibi est
sublimitas in ligno superiori, cui caput inhaeret, quia spes nostra
debet elevari ad aeterna et divina. I Cor. XI, 3: caput viri
Christus est. Ibi etiam est profundum in ligno quod latet sub terra
et sustinet crucem, et tamen non videtur, quia profundum amoris divini
sustinet nos, nec tamen videtur; quia ratio praedestinationis ut
dictum est excedit intellectum nostrum. Sic ergo debemus comprehendere
virtutem charitatis nostrae et Christi, et adhuc scire charitatem
Christi supereminentem scientiae, scilicet humanae, quia nullus
potest scire quantum Christus dilexit nos, vel scire etiam charitatem
scientiae Christi, quae habetur cum scientia Christi. Charitatem,
dico, supereminentem, scilicet alii charitati, quae est sine
scientia. Sed numquid est verum quod charitas quae est cum scientia
superemineat charitati quae est sine scientia? Et videtur quod non,
quia sic malus theologus esset supereminentioris charitatis quam sancta
vetula. Respondeo. Dico quod hoc intelligitur de scientia
afficiente: nam ex vi cognitionis inducitur ad magis diligendum,
quia, quanto Deus magis cognoscitur, tanto et magis diligitur.
Propter quod petebat Augustinus: noverim te, noverim me. Vel hoc
dicitur propter quosdam qui habent zelum Dei, sed non secundum
scientiam. Talium enim charitati supereminet charitas, cum habetur
praedicta scientia Christi. Consequenter cum dicit ut impleamini,
etc., ponit cognitionis divinae efficaciam, dicens ut impleamini in
omnem plenitudinem Dei, id est ut habeatis perfectam participationem
omnium donorum Dei, ut scilicet hic habeatis plenitudinem virtutum,
et postea beatitudinis, quae quidem efficit charitas. Eccli.
XXIV, 26: transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et
cetera. Consequenter sequitur illa pars ei autem qui potens, et
cetera. In qua apostolus agit Deo gratias de suae petitionis
exauditione. Circa quod tria facit, quia primo ponit potestatem
Dei, qua postulata concedit; secundo potestatis exemplum, ibi
secundum virtutem quae operatur in nobis, etc.; tertio materiam
gratiarum actionis, ibi ipsi gloria, et cetera. Potestatem autem
Dei describit infinitam, dicens ei autem, scilicet Deo Christo et
Deo patri, qui potens est omnia facere, et cetera. Ex. XV, 3:
omnipotens nomen eius. Rom. ult.: ei autem qui potens est vos
confirmare iuxta Evangelium, et cetera. Et hoc superabundanter
facere in nobis omnia quam sciamus petere per affectum, aut intelligere
per intellectum, et hoc est quod dicit quam petimus, aut
intelligimus. Exemplum autem huiusmodi abundantiae in nobis exhibitae
ostendit, dicens secundum virtutem quam operatur in nobis, quasi
dicat: apparet si attendamus ea quae operatus est in nobis, scilicet
hominibus. Nam nec affectus, nec intellectus humanus potuissent
considerare, vel intelligere, vel petere a Deo quod fieret homo et
homo efficeretur Deus et consors naturae divinae, quae tamen secundum
virtutem operatur in nobis, et hoc in incarnatione filii sui. II
Petr. I, 4: ut per hoc efficiamini divinae consortes naturae.
Unde de his dicitur Eccli. XVIII, 2: quis sufficiet enarrare
opera illius? Quis enim investigabit magnalia illius, virtutem autem
magnitudinis quis annuntiabit? Vel operatus est in nobis, scilicet
apostolis, quibus dedit gratiam evangelizandi investigabiles divitias
Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti
absconditi a saeculis in Deo, ut supra eodem cap. et ibi dictum est.
Materia autem gratiarum actionis dicitur esse duplex beneficium quod
nobis contulit Deus. Primum est Ecclesiae institutio; secundum est
filii incarnatio. Dicit ergo ipsi, scilicet Deo patri, gloria,
sit, supple, in Ecclesia, id est pro his quae fecit in Ecclesia,
quam instituit: quo ad primum; in Christo, id est per Christum,
vel pro Christo, quem nobis dedit. Ipsi, inquam, sit gloria, ut
gloriosus appareat, non solum in praesenti sed in omnes generationes
saeculi saeculorum, id est saeculi omnia continentis. I Tim. I,
17: regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et
gloria in saecula saeculorum. Amen.
|
|