|
Supra commemoravit apostolus divina beneficia, per quae unitas
Ecclesiae constituitur et conservatur, hic monet eos apostolus ad
permanendum in Ecclesiae unitate. Circa quod duo facit, quia primo
monet eos ut in ipsa unitate perseverent; secundo instruit eos quomodo
in ea permaneant, ibi hoc ergo dico et testificor in domino, et
cetera. Item prima in duas, quia primo monet eos ad servandam
ecclesiasticam unitatem; secundo proponit ipsius ecclesiasticae
unitatis formam, ibi unus dominus, una fides, et cetera. Prima
iterum in tres. Primo praemittit quaedam inductiva ad servandam
ecclesiasticam unitatem; secundo ponit monitionem, ibi cum omni
humilitate, etc.; tertio ostendit monitionis finem, ibi solliciti
servare, et cetera. Inducit autem ex tribus ad servandam
ecclesiasticam unitatem. Primo ex charitatis affectu; secundo ex
commemoratione suorum vinculorum; tertio ex consideratione divinorum.
Charitatis autem affectum insinuat per obsecrationem. Unde dicit
itaque, ex quo tot beneficia a domino recepistis, obsecro vos, cum
tamen imperare possem, sed propter humilitatem non impero, magis autem
obsecro. Prov. XVIII, 23 dicitur: cum obsecrationibus
loquitur pauper. Item propter charitatem, quae magis movet ad opus,
quam timor. Phil. I, 8: fiduciam multam habens in Christo
imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro,
et cetera. Ex commemoratione vero suorum vinculorum inducit eos,
dicens ego vinctus in domino. Ex quibus inducit eos ad servandam sic
unitatem, propter tria. Primo quia amicus magis compatitur amico
afflicto, et nititur in pluribus facere voluntatem suam, ut vel sic
eum consoletur. Eccli. XII, 8 s.: non agnoscetur in bonis
amicus, et non abscondetur in malis inimicus. In bonis viri, inimici
illius in tristitia, et in malitia illius, amicus agnitus est.
Secundo quia apostolus ipse vincula patiebatur pro ipsorum utilitate,
et ideo inducit eos ad memoriam, quasi volens eos obligare. II
Cor. I, 6: sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et
salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro
vestra exhortatione et salute; quae operatur tolerantiam earumdem
passionum, quas et nos patimur. Tertio quia, ut supra dictum est
cap. III in illa parte: quae est gloria vestra, huiusmodi erant
eis ad magnam gloriam, dum Deus pro eis amicos et electos suos
exposuit tribulationibus pro ipsorum salute. Et ideo addit in domino,
id est, propter dominum. Vel ideo dicit hoc, quia erat ad gloriam
apostoli, quod non ut fur, aut homicida, sed ut Christianus et
propter dominum nostrum Iesum Christum vinculatus erat, iuxta illud
Ezech. III, 25: ecce data sunt super te vincula, et ligabunt
te in eis, et cetera. Ex consideratione vero divinorum beneficiorum
inducit eos, dicens ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, id
est attendentes dignitatem ad quam vocati estis, ambuletis secundum
quod ei convenit. Si enim quis vocatus esset ad nobile regnum,
indignum esset quod faceret opera rusticana. Sic monet Ephesios
apostolus, quasi dicat: vocati estis ut sitis cives sanctorum et
domestici Dei, ut dictum est supra cap. II, 19, non est ergo
dignum ut faciatis opera terrena, nec ut de mundanis curetis. Ideo
dicit digne, et cetera. Col. I, 10: ambuletis digne, Deo per
omnia placentes. Phil. I, 27: digne Evangelio Christi
conversamini. Et quare? Quia vocavit vos de tenebris in admirabile
lumen suum, I Petr. II, 9. Consequenter cum dicit cum omni
humilitate, etc., ponit modum suae monitionis, docens quomodo digne
poterunt ambulare. Ponit ergo quatuor virtutes, et excludit quatuor
vitia eis opposita. Primum autem vitium quod excludit est superbia.
Dum enim unus superbiens vult alii praeesse et alius similiter superbus
non vult subesse, causatur dissensio in societate et tollitur pax.
Unde Prov. XIII, 10: inter superbos semper iurgia sunt. Ad
quod excludendum dicit cum omni humilitate, scilicet interiori et
exteriori. Eccli. III, 20: quanto magnus es, humilia te in
omnibus, et cetera. Phil. II, 3: in humilitate superiores
invicem arbitrantes. Iac. IV, 6: Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam. Secundum est ira. Iracundi enim sunt
propinqui ad iniuriam inferendam verbis vel factis, ex quo turbationes
oriuntur. Prov. XV, v. 18: vir iracundus provocat rixas; qui
patiens est, mitigat suscitatas. Ad hoc excludendum dicit et in
mansuetudine, quae mitigat rixas, et pacem conservat. Prov.
III, 34: mansuetis dabit gratiam. Ps. XXXVI, 11:
mansueti autem haereditabunt terram. Eccli. III, 19: fili, in
mansuetudine opera tua perfice, et super gloriam hominum diligeris.
Tertium est impatientia. Quandoque enim aliquis humilis est et
mansuetus in se, abstinens a molestiis inferendis, non tamen patienter
sustinet molestias sibi illatas, vel attentatas. Ideo subdit cum
patientia, scilicet adversorum. Iac. I, 4: patientia autem opus
perfectum habet. Eccli. II, 4: in humilitate tua patientiam
habet. Hebr. X, 36: patientia vobis necessaria est, ut
voluntatem Dei facientes, et cetera. Quartum inordinatus zelus.
Cum enim inordinate zelantes, omnia quae vident iudicant, nec
tempus, nec locum servantes, concitatur turbatio in societate. Gal.
V, 15: si mordetis invicem et comeditis, videte ne ab invicem
consumamini. Et ideo dicit supportantes invicem in charitate,
scilicet mutuo sustinentes defectus aliorum, et hoc ex charitate.
Quia quando deficit aliquis, non debet statim corrigi, nisi adsit
locus et tempus, sed misericorditer expectari, quia charitas omnia
sustinet, I Cor. XIII, 7. Non autem debent huiusmodi
defectus supportari ex negligentia vel ex consensu et familiaritate,
vel carnali amicitia, sed ex charitate. Gal. VI, 2: alter
alterius onera portate, et cetera. Rom. XV, 1: debemus nos
firmiores imbecillitates infirmorum sustinere. Consequenter cum dicit
solliciti servare, etc., ostendit monitionis finem, qui quidem est
ut servetur unitas inter fideles. Circa quod tria facit. Primo ponit
ipsam unitatem, quae est finis; secundo describit modum unitatis, ibi
in vinculo pacis; tertio ponit rationem servandae unitatis, ibi sicut
vocati estis, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod digne
ambuletis, etc., et hoc faciatis solliciti servare unitatem
spiritus. Est autem duplex unitas. Una ad malefaciendum, quae est
mala, et potest dici unitas carnis. Eccli. XI, 34: a scintilla
una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis. Alia est unitas
spiritus, quae est bona ad faciendum bonum. Ps. CXXXII, 1:
ecce quam bonum et quam iucundum, et cetera. Io. XVII, 11:
ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Modus autem servandae unitatis
est in vinculo pacis. Charitas enim est coniunctio animorum. Nulla
autem rerum materialium coniunctio stare potest, nisi ligetur aliquo
vinculo. Eodem modo nec coniunctio animorum per charitatem stare
potest, nisi ligetur; huiusmodi autem verum ligamen est pax, quae
est, secundum Augustinum, tranquillitas modi, speciei et ordinis,
quando scilicet unusquisque habet quod suum est. Propter quod dicit in
vinculo pacis. Ps. CXLVII, v. 14: qui posuit fines tuos
pacem, et cetera. Quae quidem pax servatur per iustitiam. Is.
XXXII, v. 17: opus iustitiae pax. Eccli. VI, 26: ne
acedieris vinculis eius. Et quare? Quia certe, ut dicitur ibidem,
vincula illius alligatura salutis. Nunc autem, quia in homine est
duplex unitas, una scilicet membrorum ad invicem simul ordinatorum,
alia corporis et animae tertium constituentium, apostolus autem
loquitur hic de unitate Ecclesiae ad modum unitatis quae est in
homine, ideo subiungit unum corpus, quasi dicat: ligemini vinculo
pacis, ut sitis unum corpus, quantum ad primam unitatem, ut scilicet
omnes fideles sint ordinati ad invicem, sicut membra unum corpus
constituentia. Rom. XII, 5: multi unum corpus sumus in
Christo, et cetera. Et unus spiritus, quantum ad secundum, ut
videlicet unum habeatis spiritualem consensum per unitatem fidei et
charitatis. Vel: unum corpus quoad proximum, et unus spiritus quoad
Deum; quia qui adhaeret Deo, unus spiritus est, I Cor. VI,
17. Deinde cum dicit sicut vocati estis, etc., subdit rationem
huius unitatis. Quia, sicut videmus, quod quando aliqui sunt vocati
simul ad aliquid pariter habendum et mutuo percipiendum, solent simul
etiam manere et simul ire, ita spiritualiter dicit: quia vos estis
vocati ad unum, scilicet finale praemium, ideo debetis simul cum
unitate spiritus ambulare in una spe vocationis vestrae, id est in unam
spem speratam, quae est effectus vocationis. Hebr. III, 1:
fratres, facti vocationis caelestis participes. I Cor. I, 26:
videte vocationem vestram, et cetera. Sed posset aliquis dicere:
quis vocabit nos, et ad quid? Respondetur I Petr. V, 10:
Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam gloriam suam,
etc., ubi est beatitudo vestra. Apoc. XIX, 9: beati qui ad
coenam nuptiarum agni vocati sunt.
|
|