|
Supra monuit apostolus abstinere a verbis malis et nocivis, hic monet
abstinere a verbis et factis turbativis seu contristativis proximorum.
Circa quod duo facit. Primo prohibet quod pertinet ad vetustatem;
secundo persuadet quod pertinet ad novitatem, ibi estote autem invicem
benigni, et cetera. Prima iterum in duas, quia primo prohibet quod
ad vetustatem pertinet in generali; secundo in speciali, ibi omnis
amaritudo, et cetera. Dicit ergo nolite contristare spiritum, et
cetera. Contra: spiritus sanctus est Deus, in quo non cadit passio
aliqua, nec tristitia. Respondeo. Spiritus sanctus dicitur
contristari, quando contristatur ille, in quo est spiritus sanctus.
Lc. X, 16: qui vos spernit, me spernit. Is. LXIII,
10: ipsi autem ad iracundiam provocaverunt eum, et afflixerunt
spiritum sanctum eius, et conversus est eis in inimicum. Vel dicendum
est quod est metaphorica locutio. Sicut enim Deus dicitur irasci
propter similitudinem effectus, ita etiam dicitur contristari; quia
sicut quando aliquis contristatur recedit a contristante, ita spiritus
sanctus a peccante. Et sic est sensus nolite contristare spiritum
sanctum Dei, id est nolite eum fugare, vel expellere per peccatum.
Sap. I, 5: spiritus sanctus enim disciplinae effugiet fictum, et
auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur
a superveniente iniquitate. Igitur non est contristandus spiritus
sanctus, et hoc propter beneficium signi salutaris. Ideo subiungit in
quo signati estis, id est reformati estis, et ab aliis distincti.
Qui autem habebit hoc signum secum, habebit vitam aeternam. Ideo
ergo est custodiendus et nullo modo contristandus, quia sine eo non est
vita aeterna. II Cor. I, 22: qui signavit nos Deus, et dedit
nobis pignus spiritus. Et quando? In die redemptionis, id est
Baptismi. Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et
spiritu sancto, et cetera. Act. I, 5: vos autem baptizabimini
spiritu sancto, non post multos hos dies. Dicit autem redemptionis,
quia in Baptismo fit homo particeps redemptionis factae per Christum.
Sequitur omnis amaritudo, et cetera. Ubi ostendit in speciali quae
pertinent ad vetustatem. Quandoque enim homo contristat amicum suum ex
ira, aliquando ex industria. Sed in ira est triplex gradus, quia
aliquando retinetur et manet solum in corde, sicut qui tantum interius
irascitur. Aliquando vero exprimitur in voce, sine tamen contumeliae
prolatione, sicut qui dicit racha. Aliquando fit etiam addita
contumeliae prolatione, sicut qui dicit fatue. Primo ergo ponit quod
pertinet ad iram cordis; secundo quod pertinet ad inordinatam
prolationem; tertio quod pertinet ad contumeliam. In ira autem cordis
ista se consequuntur. Primo, quod ira est effectus tristitiae, et
haec in sacra Scriptura dicitur amaritudo. I Reg. c. I, 10:
cum esset Anna amaro animo, et oraret Deum flens, et cetera. Et
ideo dicit omnis amaritudo, etc., quae est per memoriam iniuriae
praeteritae. Eccli. XXI, 15: non est sensus ubi abundat
amaritudo. Secundo, quod statim appetit vindictam; ideo dicit et
ira, quae est appetitus vindictae. Iac. I, 20: ira enim viri
Dei iustitiam non operatur. Tertio, quod iratus indignum reputat,
quod ei parcat, et indignum esse, quod sine punitione transeat; ideo
sequitur et indignatio. Sed quantum ad inordinatam prolationem sic est
clamor. Is. V, 7: expectavi ut faceret iudicium, et ecce
iniquitas, et iustitiam, et ecce clamor. Ideo dicit et clamor.
Similiter et blasphemia est vel contra Deum, vel contra sanctos.
Lev. XXIV, 16: quicumque blasphemaverit nomen domini, morte
moriatur. Ideo dicit et blasphemia. Et addit tollatur a vobis cum
omni malitia, scilicet operis. I Petr. c. II, 2: deponentes
omnem malitiam, et omnem dolum et simulationem. Deinde cum dicit
estote autem, etc., ponit pertinentia ad novitatem contrariam
passionibus praemissis: contra amaritudinem, benignitatem. Unde
dicit estote autem invicem benigni. Quia benignus est spiritus
sapientiae, et cetera. Contra iram, misericordiam; unde dicit
misericordes. Lc. VI, 36: estote ergo misericordes, sicut et
pater vester misericors est. Contra indignationem, condonationem;
unde dicit donantes invicem, et cetera. Col. III, 13:
donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam, sicut
et dominus donavit nobis, ita et vos. Rom. c. VIII, 32: qui
etiam proprio filio suo non pepercit; et paulo post sequitur: quomodo
non etiam cum illo nobis omnia donavit?
|
|