|
Posita eorum exhortatione pro servanda ecclesiastica unitate, in hac
parte apostolus formam dictae unitatis ipsis Ephesiis insinuat. Ubi
sciendum est, quod cum Ecclesia Dei sit sicut civitas, est aliquod
unum et distinctum, cum non sit unum sicut simplex, sed sicut
compositum ex diversis partibus. Et ideo apostolus duo facit. Primo
ostendit id quod est commune Ecclesiae; secundo ostendit id quod est
distinctum in ipsa, ibi unicuique autem nostrum data est gratia, et
cetera. In qualibet autem civitate, ad hoc ut sit una, quatuor
debent esse communia, scilicet unus gubernator, una lex, eadem
insignia, et idem finis: haec autem quatuor dicit apostolus esse in
Ecclesia. Dicit ergo: dico quod debetis habere unum corpus et unum
spiritum, quia estis in unitate Ecclesiae, quae est una. Primo,
quia habet ducem unum, scilicet Christum, et quantum ad hoc dicit
unus dominus, non plures, pro quorum diversis voluntatibus oporteat
vos discordare. Dicitur enim Hebr. III, 6: Christus est
tamquam filius in domo sua. Act. II, 36: certissime ergo sciat
omnis domus Israel, quia et dominum eum et Christum Deus fecit hunc
Iesum, quem vos crucifixistis. I Cor. VIII, 6: unus dominus
noster Iesus Christus. Zach. c. XIV, 9: in illa die erit
dominus unus, et nomen eius unum. Secundo quia lex eius est una.
Lex enim Ecclesiae est lex fidei. Rom. III, v. 27: ubi est
ergo nunc gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum?
Non, sed per legem fidei. Sed fides quandoque sumitur pro ipsa re
credita, secundum illud: haec est fides Catholica, etc., id est,
ista debent credi. Quandoque vero sumitur pro habitu fidei, quo
creditur in corde. Et de utroque hoc potest dici. De primo, ut sit
sensus una est fides, id est, idem iubemini credere et eodem modo
operari, quia unum et idem est quod creditur a cunctis fidelibus, unde
universalis seu Catholica dicitur. Unde I Cor. I, 10: idipsum
dicatis, id est sentiatis, omnes, et cetera. Alio modo una est
fides, id est unus habitus fidei quo creditur; una, inquam, non
numero, sed specie, quia idem debet esse in corde omnium; et hoc modo
idem volentium dicitur una voluntas. Tertio eadem sunt insignia
Ecclesiae, scilicet sacramenta Christi, inter quae primum
Baptisma, quod est ianua omnium aliorum. Et ideo dicit unum
Baptisma. Dicitur autem unum triplici ratione. Primo quia
Baptismata non differunt secundum baptizantes; quia a quocumque
conferantur, uniformem virtutem habent, quia qui baptizat interius,
unus est, scilicet Christus. Io. I, v. 33: super quem videris
spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in
spiritu sancto. Secundo dicitur unum, quia datur in nomine unius,
scilicet Trinitatis. Baptizantes eos in nomine patris, et filii, et
spiritus sancti. Tertio quia iterari non potest. Poenitentia autem,
matrimonium, Eucharistia, et extrema unctio, iterari possunt, non
autem Baptismus. Hebr. VI, 4: impossibile est eos qui semel
sunt illuminati, scilicet per Baptismum, gustaverunt autem donum
caeleste, et participes facti sunt spiritus sancti, gustaverunt
nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi
sunt, scilicet per peccatum, renovari rursus ad poenitentiam. Non
iteratur autem vel propter characterem, vel quia causa eius non
iteratur. Rom. VI, 4: consepulti enim sumus cum illo per
Baptismum in mortem, et cetera. Nunc autem Christus semel pro
peccatis mortuus est, ut dicitur I Petr. III, 18. Quarto in
Ecclesia est idem finis, qui est Deus. Filius enim ducit nos ad
patrem. I Cor. XV, 24: cum tradiderit regnum Deo et patri,
cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem,
oportet autem illum regnare, et cetera. Et quantum ad hoc subiungit,
dicens unus Deus, etc., ubi primo, ponit apostolus eius unitatem;
secundo eius dignitatem, ibi qui est super omnes, et cetera. Circa
primum duo dicit: primum pertinet ad naturam divinam; unde dicit unus
Deus. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus Deus tuus unus
est. Aliud pertinet ad eius benevolentiam ad nos et ad pietatem; unde
dicit et pater omnium. Is. LXIII, 16: tu, domine, pater
noster, et redemptor noster. Mal. II, 10: numquid non pater
unus omnium nostrum? Numquid non Deus creavit nos? Dignitatem autem
eius commendat ex tribus. Ex altitudine divinitatis, cum dicit qui
est super omnes. Ps. CXII, 4: super omnes gentes dominus, et
cetera. Ex amplitudine eius potestatis, cum dicit per omnia. Ier.
c. XXXIII, 24: caelum et terram ego impleo, et cetera.
Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus, et cetera. Lc.
X, 22: omnia mihi quippe tradita sunt, quippe quia omnia per ipsum
facta sunt, Io. I, 3. Sed modo quo dicitur Sap. XI, 21:
omnia in numero, et pondere, et mensura disposuisti. Ex largitate
gratiae, cum dicit et in omnibus nobis, scilicet per gratiam. Ier.
XIV, 9: tu autem in nobis es, domine, et cetera. Sed primum
appropriatur patri, qui est fontale principium divinitatis et omnes
creaturas excellit. Secundum filio, qui est sapientia attingens a
fine usque ad finem fortiter, Sap. VIII, 1. Tertium vero
spiritui sancto, qui replet orbem terrarum, Sap. I, 7.
|
|