|
Supra ostendit apostolus ecclesiasticam unitatem quantum ad id quod in
Ecclesia est commune, hic idem ostendit quantum ad hoc quod singulis
fidelibus membris Ecclesiae est proprium et speciale. Circa quod tria
facit: primo proponit distinctionem; secundo inducit ad hoc
auctoritatem, ibi propter quod dicit, etc.; tertio ponit
auctoritatis expositionem, ibi quod autem ascendit, et cetera. Dicit
ergo: habemus in Ecclesia unum Deum, unam fidem, etc., sed tamen
diversas gratias diversis particulariter collatas habemus, quia
unicuique nostrum data est gratia, quasi dicat: nullus nostrum est qui
non sit particeps divinae gratiae et communionis. Io. I, 16: de
plenitudine eius omnes accepimus gratiam pro gratia. Sed certe ista
gratia non est data omnibus uniformiter seu aequaliter, sed secundum
mensuram donationis Christi, id est secundum quod Christus est
dator, et eam singulis mensuravit. Rom. XII, 6: habentes
donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes. Haec
differentia non est ex fato, nec a casu, nec ex merito, sed ex
donatione Christi, id est secundum quod Christus nobis
commensuravit. Ipse enim solus recepit spiritum non ad mensuram,
Io. III, 34, caeteri autem sancti ad mensuram recipiunt.
Rom. XII, 3: unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. I
Cor. III, 8: unusquisque propriam mercedem accipiet, et
cetera. Matth. XXV, 15: unicuique secundum propriam virtutem,
et cetera. Quia sicut in potestate Christi est dare vel non dare,
ita dare tantum vel minus. Sequitur propter quod dicit, et cetera.
Hic ponit quamdam auctoritatem assumptam de Ps. LXVII, 19,
et refertur ad hoc quod dixit secundum mensuram donationis Christi;
ubi tria facit. Primo commemorat Christi ascensionem; secundo humani
generis liberationem; tertio ponit donorum spiritualium collationem.
Partes consequuntur se. Ostendit ergo primum, dicens sic: propter
quod, scilicet significandum, dicit, scilicet propheta David in
Ps. LXVII, 19: ascendens Christus in altum, et cetera.
Mich. II, 13: ascendit ante eos pandens iter, et cetera. Iob
XXXIX, 18: in altum alas erigit, et cetera. Ascendens,
inquam, sed non solus, quia captivam duxit captivitatem, eos scilicet
quos Diabolus captivaverat. Humanum enim genus captivatum erat, et
sancti in charitate decedentes, qui meruerant gloriam, in captivitate
Diaboli detinebantur quasi captivi in Limbo. Is. V, 13: ductus
est captivus populus meus, et cetera. Hanc ergo captivitatem
Christus liberavit, et secum duxit in caelum. Is. XLIX, 24
s.: numquid tolletur a forti praeda, aut quod captum fuerit a robusto
salvabitur, ac salvum poterit esse? Quia haec dicit dominus: equidem
et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto,
salvabitur. Sed certe hoc non verificatur solum quantum ad iam
mortuos, sed etiam quantum ad viventes, qui captivi tenebantur sub
peccato, quos, a peccato liberans, servos fecit iustitiae, ut
dicitur Rom. VI, 18, et sic quodammodo eos in captivitatem
duxit, non ad perniciem sed ad salutem. Lc. V, 10: ex hoc iam
homines eris capiens. Non solum autem homines a Diaboli captivitate
eripuit, et suae servituti subiecit, sed etiam eos spiritualibus bonis
dotavit. Unde subditur dedit dona hominibus, scilicet gratiae et
gloriae. Ps. LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit
dominus. II Petr. I, 4: per quem et pretiosa nobis promissa
donavit, et cetera. Nec est contrarium quod in littera praecedenti
dicitur accepit dona in hominibus, quia certe ipse dedit ut Deus et
accepit ut homo in fidelibus, sicut in membris suis. Dedit in caelo
sicut Deus, et accepit in terra secundum modum loquendi quo dicitur
Matth. c. XXV, 40: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi
fecistis. Deinde cum dicit quod autem ascendit, etc., exponit
propositam auctoritatem, et primo quantum ad ascensionem; secundo
quantum ad materiam donationis, ibi et ipse dedit, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit quomodo descendit, ibi qui
descendit; secundo quomodo ascendit, ibi qui ascendit, et cetera.
Circa primum considerandum, quod cum Christus vere sit Deus,
inconveniens videbatur quod sibi conveniret descendere, quia nihil est
Deo sublimius. Et ideo ad hanc dubitationem excludendam subdit
apostolus quod autem ascendit quid est, nisi quia et descendit primum,
et cetera. Ac si diceret: ideo postea dixi quod ascendit, quia ipse
primo descenderat, ut ascenderet: aliter enim ascendere non
potuisset. Quomodo autem descendit, subdit, dicens quia in
inferiores partes terrae. Quod potest intelligi dupliciter. Uno modo
ut per inferiores partes terrae intelligantur istae partes terrae, in
quibus nos habitamus, quae dicuntur inferiores, eo quod sunt infra
caelum et aerem. In has autem partes terrae dicitur descendisse filius
Dei, non motu locali, sed assumptione inferioris et terrenae
naturae, secundum illud Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, et
cetera. Alio modo potest intelligi de Inferno, qui etiam infra nos
est. Illuc enim descendit dominus secundum animam, ut inde sanctos
liberaret. Et sic videtur hoc eis convenire quod dixerat: captivam
duxit captivitatem. Zach. IX, 11: tu quoque in sanguine
testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua.
Apoc. X, 1: vidi alium Angelum fortem descendentem de caelo, et
cetera. Ex. III, 7: vidi afflictionem populi mei qui est in
Aegypto, etc.; et sequitur: et descendi liberare eum. Deinde cum
dicit qui descendit, etc., manifestat eius ascensionem quantum ad
tria. Primo quantum ad personam ascendentis, cum dicit qui
descendit, ipse est qui ascendit, et cetera. In quo designatur
unitas personae Dei et hominis. Descendit enim, sicut dictum est,
filius Dei assumendo humanam naturam, ascendit autem filius hominis
secundum humanam naturam ad vitae immortalis sublimitatem. Et sic est
idem filius Dei qui descendit et filius hominis qui ascendit. Io.
c. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de
caelo filius hominis, qui est in caelo. Ubi notatur quod humiles,
qui voluntarie descendunt, spiritualiter Deo sublimante ascendunt,
quia qui se humiliat, exaltabitur, Lc. XIV, 11. Secundo
ostendit terminum ascensionis, cum dicit super omnes caelos. Ps.
LXVII, 34: qui ascendit super omnes caelos ad orientem. Nec
solum intelligendum est quod ascenderit super omnes caelos corporales,
sed etiam super omnem spiritualem creaturam. Supra c. I, 20:
constituens illum ad dexteram suam in caelestibus super omnem
principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne
nomen quod nominatur, et cetera. Tertio ponit ascensionis fructum,
cum dicit ut adimpleret omnia, id est omne genus hominum spiritualibus
donis repleret. Ps. LXIV, 5: replebimur in bonis domus tuae.
Eccli. XXIV, 26: a generationibus meis adimplemini. Vel
adimpleret, id est ut ad effectum perduceret, omnia quae de ipso erant
scripta. Lc. ult.: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege
et prophetis et Psalmis de me.
|
|