|
Hic exponit apostolus quod supra dixerat de donatione donorum. Circa
quod duo facit. Primo ostendit quod dominus singulis fidelibus dedit
donorum diversitatem; secundo ostendit illorum donorum fructum et
utilitatem, ibi ad consummationem sanctorum, et cetera. Et quia per
dona Christi diversi status et munera in Ecclesia designantur,
considerandum est quod, inter dona Christi, primo ponit apostolos.
Unde dicit et ipse dedit quosdam quidem apostolos. Lc. VI, 13:
elegit ex ipsis quos et apostolos nominavit. I Cor. XII, 28:
quosdam quidem posuit in Ecclesia: primum apostolos, secundo
prophetas, tertio doctores, quarto virtutes. Apostoli primo loco
ponuntur, quia ipsi privilegiati fuerunt in omnibus donis Christi.
Habuerunt enim plenitudinem gratiae et sapientiae, quidam quantum ad
revelationem divinorum mysteriorum. Lc. ult.: aperuit eis sensum ut
intelligerent, et cetera. Mc. c. IV, 11: vobis datum est
nosse mysterium regni Dei, et cetera. Io. XV, 15: omnia quae
audivi a patre meo, nota feci vobis. Habuerunt etiam copiam
eloquentiae ad annuntiandum Evangelium. Lc. XXI, 15: dabo
vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere
omnes adversarii vestri. Mc. ult.: euntes in mundum universum,
praedicate, et cetera. Habuerunt etiam praerogativam auctoritatis et
potentiae quantum ad curam dominici gregis. Io. ult.: pasce oves
meas. I Cor. X: de potestate nostra quam dedit nobis Deus in
aedificationem, non in destructionem vestram, et cetera. Ideo
apostolus subiungit hic tres gradus ecclesiasticos secundum
participationem singulorum praemissorum. Nam quantum ad revelationem
divinorum mysteriorum, subdit quosdam autem prophetas, qui
praenuntiatores fuerunt incarnationis Christi, de quibus dicitur I
Petr. I, 10: prophetae qui de futura in vobis gloria
prophetaverunt. Matth. XI, 13: omnes enim prophetae, et lex
usque ad Ioannem prophetaverunt. Sed apostoli prophetantes fuerunt
post adventum Christi gaudia vitae futurae. Apoc. I, 3: beatus
qui legit et qui audit verba prophetiae huius, et cetera. Item
fuerunt exponentes antiquorum prophetarum prophetias. I Cor.
XIV, 1: aemulamini spiritualia; magis autem ut prophetetis.
Matth. XXV: ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes, et
cetera. Quantum vero ad annuntiandum Evangelium, subdit alios vero
Evangelistas, qui scilicet habent officium praedicandi Evangelium,
vel etiam conscribendi, quamvis non essent de principalibus apostolis.
Rom. X, 15: quam speciosi pedes evangelizantium pacem, et
cetera. Is. XLI, 27: dabo Ierusalem Evangelistam. Quantum
vero ad curam Ecclesiae subdit alios autem pastores, curam scilicet
dominici gregis habentes. Et sub eodem addit et doctores, ad
ostendendum quod proprium officium pastorum Ecclesiae est docere ea
quae pertinent ad fidem et bonos mores. Dispensare autem temporalia
non pertinet ad episcopos, qui sunt apostolorum successores, sed magis
ad diaconos. Act. VI, 2: non est aequum nos derelinquere verbum
Dei, et ministrare mensis. Tit. I, 9: amplectentem eum qui
secundum doctrinam est, fidelem sermonem. Dicitur de episcopis Ier.
III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos
scientia et doctrina. Deinde cum dicit ad consummationem sanctorum,
etc., ostendit fructum praedictorum donorum seu officiorum. Et circa
hoc duo facit, quia primo assignat fructum; secundo ostendit qualiter
fideles ad hunc fructum possent advenire, ibi ut iam non simus
parvuli, et cetera. Prima iterum in duas. Primo proponit effectum
proximum; secundo ostendit fructum ultimum, ibi donec occurramus
omnes, et cetera. Effectus autem proximus praedictorum donorum seu
officiorum, potest attendi quantum ad tria. Uno modo quantum ad ipsos
qui sunt in officiis constituti, quibus ad hoc sunt collata dona
spiritualia, ut ministrarent Deo et proximis. Et quantum ad hoc
dicit in opus ministerii, per quod scilicet procuratur honor Dei, et
salus proximorum. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut
ministros Christi, et cetera. Is. LXI, 6: ministri Dei,
dicetur vobis. Alio modo quantum ad perfectionem iam credentium, cum
dicit ad consummationem, id est perfectionem, sanctorum, id est eorum
qui iam sunt sanctificati per fidem Christi. Etenim specialiter
debent intendere praelati ad subditos suos, ut eos ad statum
perfectionis perducant; unde et ipsi perfectiores sunt, ut dicit
Dionysius in ecclesiastica hierarchia. Hebr. VI, 1: ad
perfectionem feramur, et cetera. Is. X, 22-23: consummatio
abbreviata inundabit iustitiam. Consummationem enim, et
abbreviationem dominus Deus exercituum faciet, et cetera. Tertio
quantum ad conversionem infidelium; et quantum ad hoc dicit in
aedificationem corporis Christi, id est ut convertantur infideles, ex
quibus aedificatur Ecclesia Christi, quae est corpus eius. I Cor.
XIV, 3: ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem.
Et sequitur ibidem: nam maior est qui prophetat quam qui linguis
loquitur, nisi forte interpretetur, ut Ecclesia aedificationem
accipiat, et ibidem, omnia ad aedificationem fiant. Deinde cum dicit
donec occurramus, etc., assignat fructum ultimum, et potest
intelligi dupliciter. Uno modo de fructu simpliciter ultimo, qui erit
in resurrectione sanctorum. Et, secundum hoc, duo declarantur.
Primo quidem congregatio resurgentium et corporalis et spiritualis.
Corporalis quidem erit congregatio in hoc, quod omnes sancti
congregabuntur ad Christum. Matth. XXIV, 28: ubicumque
fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Et quantum ad hoc
dicit donec occurramus omnes, etc., quasi dicat: usque ad hoc
extenditur praedictum ministerium et consummatio sanctorum et
aedificatio Ecclesiae, donec in resurrectione occurramus Christo.
Matth. XXV, 6: ecce sponsus venit, exite obviam ei. Amos
IV, 12: praeparare in occursum Dei tui, Israel, et cetera.
Et etiam occurramus nobis invicem. I Thess. IV, 17: simul
rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Phil. III,
11: si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis.
Spiritualis autem congregatio attenditur quantum ad meritum, quod est
secundum eamdem fidem, et quantum ad hoc dicit in unitatem fidei.
Supra eodem: unus dominus, una fides. Item supra in eodem:
solliciti servare unitatem spiritus, et cetera. Et quantum ad
praemium, quod est secundum Dei perfectam visionem et cognitionem, de
qua I Cor. XIII, 12: tunc cognoscam sicut et cognitus sum.
Et quantum ad hoc dicit et agnitionis filii Dei. Ier. XXXI,
34: omnes enim cognoscent me. Secundo declarat praedictum fructum
quantum ad perfectionem resurgentium. Et primo ponit ipsam
perfectionem, cum dicit in virum perfectum. Ubi non est
intelligendum, sicut quidam intellexerunt, quod scilicet foeminae
mutentur in sexum virilem in resurrectione, quia uterque sexus
permanebit non quidem ad commixtionem sexuum, quae tunc de caetero non
erit, secundum illud Matth. XXII, 30: in resurrectione enim
non nubent, neque nubentur, sed sunt sicut Angeli, sed ad
perfectionem naturae et gloriae Dei, qui talem naturam condidit.
Dicit ergo virum perfectum, ad designandum omnimodam perfectionem
illius status. I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum
est, evacuabitur quod ex parte est. Et propter hoc vir magis sumitur
secundum quod dividitur contra puerum, quam secundum quod dividitur
contra foeminam. Secundo ostendit exemplar huius perfectionis, cum
dicit in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Ubi considerandum
est, quod corpus Christi verum est exemplar corporis mystici:
utrumque enim constat ex pluribus membris in unum collectis. Corpus
autem Christi fuit perductum ad plenam aetatem virilem, scilicet
triginta trium annorum, in qua mortuus fuit. Huiusmodi ergo aetatis
plenitudini conformabitur aetas sanctorum resurgentium, in quibus nulla
erit imperfectio, nec defectus senectutis. Phil. III, 21:
reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis
suae. Alio modo potest intelligi de fructu ultimo praesentis vitae,
in qua quidem sibi occurrent omnes fideles ad unam fidem et agnitionem
veritatis. Io. X, 16: alias oves habeo, quae non sunt de hoc
ovili, et cetera. In qua perficitur etiam corpus Christi mysticum
spirituali perfectione, ad similitudinem corporis Christi veri. Et
secundum hoc totum corpus Ecclesiae dicitur corpus virile, secundum
illam similitudinem qua utitur apostolus Gal. IV, 1: quanto
tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, et cetera.
|
|