|
Posita donorum spiritualium diversitate et fructu eorum, hic ostendit
apostolus quomodo ad fructum illum perveniamus. Circa quod duo facit.
Primo duo impedimenta removet; secundo modum veniendi docet, ibi
veritatem facientes, et cetera. Dicit ergo: bene dictum est, quod
hic est fructus ultimus istorum donorum, quod scilicet occurramus
domino in virum perfectum, etc., ergo oportet nos videre ut iam non
simus parvuli, sed certe viri perfecti; quia quamdiu aliquis est
puer, non est perfectus vir. Oportet ergo quod deserat pueritiam,
qui domino debet occurrere. Sic faciebat apostolus. I Cor.
XIII, 11: quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant
parvuli. Conditio autem pueri est, quod non est fixus vel
determinatus in aliquo, sed credit omni verbo. Si ergo volumus
exhibere nos ut viros perfectos, oportet quod deseramus cogitationem
fluctuantem, id est instabilem. Et hoc est quod dicit fluctuantes.
I Cor. XIV, v. 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia
parvuli estote. Dicuntur autem fluctuantes a fluctu, quia tales ad
modum fluctus non sunt firmi in fide. Iac. I, 6: qui enim
haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et
circumfertur. Nunc autem necesse est nos stabiles esse et non
fluctuare. Et quia ventus est prava doctrina, de qua merito dicitur
Prov. XXV, 23: ventus Aquilo dissipat pluvias. Matth.
VII, 25: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti,
et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ideo
dicit et non circumferamur omni vento doctrinae, etc.; quasi dicat:
nulla doctrina perversa perflante ad commotionem cordis et ruinam
spiritualis aedificii debemus moveri, quia non est bona doctrina; quod
patet ex tribus. Primo ex eius principio, quod est in nequitia
hominum; ideo non est bona doctrina, sed falsa et nequam, quam
dogmatizat aliquis ad perditionem animarum, ut obtineat principatum,
sicut doctrina Arrii nequissimi, qui crepuit medius, ut de ipso
possit exponi illud Eccli. XXXI, 29: testimonium nequitiae
eius verum est. Item, talis doctrina perversa est quod patet.
Secundo, ex eius processu, qui est astutia, quia cum dolo, id est
unum intendit et aliud simulat; propter quod apostolus dicit II
Cor. XI, 3: timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua:
ita ut corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate, quae est
in Christo Iesu. Tertio patet hoc idem ex effectu, quia effectus
talis doctrinae est ad circumventionem erroris, non ad denarios vel
alia temporalia acquirenda, sed ad seminandos errores seducunt et
circumveniunt tales doctores; de quibus dicitur II Tim. III,
13: mali homines et seductores proficient in peius errantes, et in
errorem alios mittentes. Deinde cum dicit veritatem autem facientes,
etc., ostensis impedimentis per quae a fructu donorum spiritualium
impeditur quis, hic ostendit qualiter ad fructum debitum pervenitur.
Et arguit sic: statim dictum est quod si volumus ad spiritualium
donorum fructum pervenire, oportet ut iam non simus parvuli, et
cetera. Sed tamdiu sumus parvuli, quamdiu virilem statum non
attingimus, nec crescimus: ergo nobis necessarium est, ut crescamus.
Et hoc est quod dicit veritatem autem facientes, et cetera. Duo ergo
facit. Primo ostendit in quo debemus crescere; secundo per quem, ibi
in illo per omnia, et cetera. Dicit ergo quantum ad primum veritatem
facientes crescamus, et hoc in duobus, scilicet in bono opere et forma
boni operis, quae duo sunt veritas et charitas. Veritas autem
quandoque dicitur omne opus bonum, ut Tob. I, 2: in captivitate
tamen positus viam veritatis non deseruit. Faciamus ergo veritatem,
scilicet omne opus bonum, vel veritatem doctrinae: quia non sufficere
nobis debet audire vel docere veritatem, sed oportet facere; propter
hoc dicebat apostolus I Tim. IV, 16: hoc enim faciens, et
teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Estote ergo factores,
etc., ut dicitur Iac. I, 22; quia factores iustificabuntur, ut
habetur Rom. c. II, 13. Et hoc si fiat in charitate, quae est
forma boni operis. I Cor. XVI, 13 s.: viriliter agite, et
confortetur cor vestrum, et omnia opera vestra in charitate fiant:
quia certe aliter nihil valerent. I Cor. XIII, 3: si
tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero,
nihil mihi prodest. Sed quia in via Dei non progredi, est regredi,
ideo subdit apostolus ut crescamus in illo, etc., ubi tria facit.
Primo ostendit auctorem nostri augmenti; secundo eius veritatem;
tertio modum augmenti. Secunda, ibi ex quo totum corpus. Tertia,
ibi secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri. Dicit ergo
crescamus in illo, scilicet in Christo, de quo I Petr. II, 2:
in eo crescatis in salutem. In illo, inquam, qui est caput nostrum
Christus et in Ecclesia, quae est corpus ipsius, ut dicitur Col.
I, 24. Crescamus, inquam, non in possessionibus, sicut dicitur
Iob I, 10: possessio eius crevit in terra, sed in spiritualibus.
Nec in uno tantum, sed per omnia, id est in omni bono,
fructificantes et crescentes. I Cor. X, 31: omnia in gloriam
Dei facite, et cetera. Et ibi sequitur: sicut et ego per omnia
omnibus placeo. De hoc commendat Corinthios apostolus, dicens I
Cor. XI, 2: laudo vos, fratres, quod per omnia mei memores
estis, et sicut tradidi vobis, omnia praecepta mea tenetis.
Consequenter cum dicit ex quo totum corpus, etc., ostendit veritatem
Christi per quem crescere debeamus. Ubi sciendum est, quod corpus
naturale tria habet, scilicet compactionem membrorum ad invicem,
ligationem per nervos et mutuam subministrationem. I Cor. XII,
16 s.: si dixerit pes: quoniam non sum manus, non sum de corpore;
num ideo non est de corpore? Et si dixerit auris: quoniam non sum
oculus, non sum de corpore, et cetera. Si totum corpus est
odoratus, ubi auditus? Spiritualiter ergo, sicut unum corpus
efficitur ex multis his tribus modis, scilicet per compactionem seu
adunationem, per ligationem et per mutuam operationem et subventionem:
ita et omnia, quae sunt a capite corporali, scilicet compactio,
nervorum ligatio, ad opus motio, fluunt a capite nostro Christo in
corpore Ecclesiae. Et, primo, compactio per fidem; unde dicit ex
quo, scilicet Christo, qui est caput nostrum, ut modo dictum est,
totum corpus compactum est, id est, coadunatum. Ps. CXLVI,
2: dispersiones Israel congregabit. Abac. II, 5: congregabit
ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. De hoc
dicitur Col. II, 19: caput ex quo totum corpus per nexus et
coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei.
Secundo, fluit a Christo capite in corpus Ecclesiae suae mysticum
connexio et colligatio, quia oportet adunata aliquo nexu vel vinculo
necti, vel colligari. Et propter hoc dicit et connexum per omnem
iuncturam subministrationis, id est per fidem et charitatem, quae
connectunt et coniungunt membra corporis mystici ad mutuam
subministrationem. Eccli. XXXIX, 39: omnia opera domini
bona, et omne opus hora sua subministrabit. Unde ipse apostolus,
confidens de ista mutua subministratione quae est inter membra
Ecclesiae per divinam coniunctionem, dicebat Phil. I, 19: scio
enim, quia hoc proveniet in salutem per vestram orationem et
subministrationem spiritus Iesu Christi. Tertio, a capite Christo
in membris, ut augmententur spiritualiter, influitur virtus actualiter
operandi. Unde dicit secundum mensuram uniuscuiusque membri,
augmentum corporis facit; quasi dicat: non solum a capite nostro
Christo est membrorum Ecclesiae compactio per fidem, nec sola
connexio, vel colligatio per mutuam subministrationem charitatis, sed
certe ab ipso est actualis membrorum operatio sive ad opus motio,
secundum mensuram et competentiam cuiuslibet membri. Unde dicit, quod
facit augmentum corporis secundum operationem et mensuram uniuscuiusque
membri, debite mensurati; quia non solum per fidem corpus mysticum
compaginatur, nec solum per charitatis subministrationem connectentem
augetur corpus; sed per actualem compositionem ab unoquoque membro
egredientem, secundum mensuram gratiae sibi datae, et actualem
motionem ad operationem, quam Deus facit in nobis. Unde Is.
XXVI, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis. Idem vero
Deus, qui operatur omnia in omnibus, ut dicitur I Cor. XII,
6. Et haec expositio concordat glossatori. Sed ad quid augmentat
Deus unumquodque membrum? Ut corpus aedificet. Supra II, 21:
in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in
domino, in quo et vos coaedificamini, et cetera. Unde I Cor.
III, 9: Dei aedificatio estis. Et haec omnia fiunt in
charitate, quia, ut dicitur I Cor. c. VIII, 1: charitas
aedificat. Vel in charitate facit Deus haec omnia, id est ex mera
dilectione. Ier. XXXIII, 3: in charitate perpetua dilexi
te, ideo attraxi te miserans. Rursusque: aedificabo, et
aedificaberis. Hoc est ergo quod dicit in aedificationem sui in
charitate.
|
|