|
Supra monuit apostolus Ephesios ut manerent in ecclesiastica unitate,
describendo modum eius et formam, in hac parte docet eos viam per quam
possint manere in ecclesiastica unitate. Et circa hoc duo facit.
Primo proponit praecepta, per quae possunt manere in ecclesiastica
unitate; secundo ostendit potestatem hanc ad implenda praecepta in fine
epistolae, ibi de caetero, fratres, confortamini, et cetera. Prima
in duas. Primo proponit praecepta ad omnes; secundo pertinentia ad
singulos gradus Ecclesiae, ibi mulieres viris suis subditae sint, et
cetera. Prima in duas. Primo ponit quaedam praecepta generalia ad
quae reducuntur omnia alia; secundo ponit specialia, ibi propter quod
deponentes mendacium, et cetera. Prima iterum in duas, quia cum
intentio apostoli sit eos revocare a vetere consuetudine ad novam
Christi doctrinam, primo ostendit doctrinam Christi esse contrariam
antiquae perversitati gentilitatis; secundo inducit eos, ut eam
deponant et eam, quae Christi est assumant, ibi deponite vos secundum
pristinam, et cetera. Prima in duas, quia primo describit
conversationem gentilium; secundo ostendit, quod ei contrariatur
doctrina Christi, ibi vos autem non ita, et cetera. Prima in tres.
Primo hortatur eos, ut declinent conversationem gentilium; secundo
describit eam quantum ad interiorem animum, ibi tenebris obscuratum,
etc.; tertio quantum ad exteriorem modum, ibi qui desperantes, et
cetera. Dicit ergo: ad hoc quod possitis implere ea, quae dicta
sunt, dico, id est non obsecro, ut prius, sed dico, et testificor,
hoc quod dixi. Gal. V, 3: testificor autem omni homini rursum
circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. II
Tim. IV, 1: testificor coram Deo et Christo Iesu, et cetera.
Et quid? Ut iam, scilicet tempore fidei et conversionis ad
Christum, quia iam vos mundi estis, Io. XIII, 10, non
ambuletis, id est vivatis. Gal. V, 25: si spiritu vivimus,
spiritu et ambulemus, et cetera. Et hoc sicut et gentes ambulant. I
Cor. XII, 2: scitis, quoniam cum gentes essetis, ad simulacra
muta prout ducebamini euntes, et cetera. Non sic igitur ambuletis.
Prov. I, 15: fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a
semitis eorum, et cetera. Consequenter cum dicit in vanitate sensus
sui, reddit causam huius prohibitionis. Ubi notandum est, quod cum
ambulare spiritualiter sit proficere, secundum illud Is. c.
XXVI, 7: rectus callis iusti ad ambulandum, et cetera. Gen.
XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus, dicitur Abrahae,
ad hoc ergo ut homo iuste ambulet, id est spiritualiter proficiat,
oportet tria, quae in ipso sunt, regulari et ordinari. In homine
enim est ratio iudicans de particularibus agendis; item, intellectus
universalium principiorum, qui est synderesis; tertio, lex divina seu
Deus. Quandocumque ergo aliquis secundum ista tria sibi invicem
ordinata dirigitur, ita quod actio ordinetur secundum iudicium
rationis, et haec, scilicet ratio, iudicet secundum intellectum
rectum, vel synderesim, et haec, scilicet synderesis, ordinetur
secundum legem divinam, tunc actio est bona et meritoria. Sed vita
gentilium non est talis, imo deficit in praedictis tribus; quia,
primo, deficit a ratione iudicante, quia ambulant in vanitate sensus
sui. Sensus autem est vis apprehensiva, per quam iudicamus
singularia. Unde aliquis homo rectus dicitur quando bene iudicat de
agendis. Sed sensus iste quandoque est rectus, quandoque est vanus.
Rectus dicitur, quando debita regula regitur, qua venit ad debitum
finem; vanus autem quando, indebita regula ductus, non venit ad
debitum finem. Sap. c. XIII, 1: vani sunt omnes homines in
quibus non subest scientia Dei, et cetera. Rom. I, 21:
evanuerunt in cogitationibus suis, et cetera. Ier. II, v. 5:
ambulaverunt post vanitates suas, et vani facti sunt. Quare? Quia
certe ratio istorum in agendis non dirigebatur ab intellectu
illuminato, sed erroneo. Et hoc est quod ait tenebris obscuratum
habentes intellectum. Rom. I, 21: obscuratum est insipiens cor
eorum. Ps. LXXXI, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in
tenebris ambulant. Et ratio est, quia tales non sunt participes
divini luminis, seu legis divinae illuminantis et regulantis; propter
quod subdit alienati a vita Dei, id est a Deo, qui est vita animae.
Io. XIV, 6: ego sum via, veritas, et vita. Vel, a vita
Dei, id est a charitate et gratia spirituali, qua anima vivit
formaliter. Rom. VI, 23: gratia autem Dei vita aeterna. Isti
autem erant sine spe vitae aeternae, quia ponebant mortalitatem animae
contra fidem et spem. Sap. II, 22: nescierunt sacramenta Dei,
neque speraverunt mercedem iustitiae, neque iudicaverunt honorem
animarum sanctarum, et cetera. Vel a vita Dei, id est a vita sancte
vivendi, quae est per fidem. Gal. II, 20: vivo ego, iam non
ego, et cetera. Iustus autem ex fide vivit, ut dicitur Rom. I,
17. Vel quae est per charitatem. I Io. III, 14: nos
scimus, quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus
fratres, et cetera. Non sic autem isti, sed magis alienati. Modum
autem huius alienationis tangit, scilicet per ignorantiam non stellarum
vel cursus siderum, sed naturae divinae, I Cor. c. XV, 33:
ignorantiam quidem Dei quidam habent, quia certe tunc solum in Iudaea
notus erat Deus, sed modo, ut dicitur Act. XVII, v. 30:
tempora huius ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus,
ut omnes ubique poenitentiam agant, et cetera. Huius autem
ignorantiae Deus non erat causa quantum de se erat, ut dicitur Rom.
I, v. 19: Deus enim illis revelavit, sed certe causa erat illis
propter caecitatem cordis ipsorum. Et vere dicit caecitatem eo quod ex
creaturis non poterant venire in notitiam creatoris, quia, ut dicitur
Sap. II, 21, excaecavit eos malitia eorum; et sequitur: et
nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem speraverunt iustitiae. Et
hoc est quod sequitur qui desperantes, etc., ubi ostendit apostolus
quales erant in exteriori conversatione, quoniam sine spe, et hoc quia
alienati a vita. Iob VII, v. 16: desperavi, nequaquam ultra
iam vivam, et cetera. Ier. XVIII, 12: desperavimus, post
cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque post pravitatem cordis
sui malefaciemus. Et hoc est quod sequitur tradiderunt semetipsos
impudicitiae, et cetera. Et hoc legi potest dupliciter, vel
separatim, ut dicatur in avaritia, quia avari erant. Rom. I,
29: repletos omni iniquitate et malitia, fornicatione, avaritia.
Hebr. XIII, 5: sint mores sine avaritia, etc., quia, ut
dicitur Eccli. X, 9: avaro nihil est scelestius. Propter quod
Hab. c. II, 9: vae qui congregat avaritiam malam domui suae, et
cetera. Potest etiam legi coniunctim cum praecedentibus, ut dicatur
in avaritia, id est avare, ita ut sit modificans praecedentia. Et
secundum hoc aggravat eorum vitam tripliciter; quia, primo,
peccaverunt non ex passione, sed potius ex electione, unde dicit
tradiderunt semetipsos impudicitiae; quasi dicat: non passionibus,
vel infirmitate peccaverunt, sed semetipsos tradiderunt, et cetera.
Iudith VII, 15: sponte tradamus nos omnes populo Holofernis,
et cetera. II Cor. XII, 21: non egerunt poenitentiam super
immunditia quam gesserunt, et cetera. Secundo, ex actuali
effrenatione. II Petr. II, v. 10: post carnem in
concupiscentiam immunditiae ambulant, et cetera. Et ideo dicit in
operationem omnis immunditiae. Ez. XIV, 3: isti posuerunt
immunditias suas in cordibus suis, et cetera. Tertio, aggravatur
eorum peccatum ex continuatione, quia incessanter peccabant. Os.
IV, v. 10: fornicati sunt, et non cessaverunt, quoniam dominum
reliquerunt. Unde dicit in avaritiam, id est ardenter, et appetitu
continuo, et insatiabili. II Petr. II, 14: oculos habentes
plenos adulterii et incessabilis delicti, pellicientes animas
instabiles, cor exercitatum in avaritia habentes, maledictionis
filii, et cetera.
|
|