|
Ostensa perversitate gentilis conversationis, hic ostendit apostolus
quod doctrina Christi totaliter contraria est isti conversationi et
statui. Et quia pervertentes quidam doctrinam Christi dixerunt non
esse aliam vitam post istam, sed animam mori cum corpore, ut
animalia, ideo apostolus ostendit, primo doctrinam Christi contrariam
esse vitae et statui praecedenti; secundo ostendit conditiones debitas
doctrinae Christi, ibi deponite vos, et cetera. Dicit ergo: ita
dictum est, quod illi desperantes, etc., vos autem non ita
didicistis Christum, scilicet esse imitandum. Quomodo ergo? Ipsi
enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem. II Thess. II,
15: itaque, fratres, state et tenete traditiones quas credidistis.
Et quomodo tenebimus? I Thess. c. II, 13: quoniam cum
accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut
verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei, et cetera. Col.
II, 7: radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in
fide, sicut didicistis abundantes in illo in gratiarum actione. Et
hoc certe, si tamen illum audistis, quia auditus deservit
disciplinae. Si, pro quia. Quia haec est Annuntiatio quam
audistis, ut dicitur I Io. I, 5. Et hoc quantum ad
praedicationem fidei. Eccli. XXIV, 30: qui audit me, non
confundetur. Prov. XV, 31: auris quae audit increpationes
vitae, in medio sapientium commorabitur, et cetera. Et in illo
edocti estis, scilicet quomodo pertinentia ad fidem sunt custodienda et
adimplenda. Matth. ult.: fecerunt sicut erant edocti, et cetera.
Et hoc sicut est veritas in Iesu, quasi dicat: si audivistis fidem
Christi praedicari et quomodo praedicata debeant adimpleri, estis
edocti, sicut Iesus, de quo praedicatur vobis, qui est veritas.
Vos autem non ita, scilicet oportet ambulare, sicut aliqui
desperantes. Sed quomodo? Subdit deponite vos, et cetera. Quae
quidem littera potest legi dupliciter. Uno modo, ut dicatur
deponere, et tunc construitur cum praecedentibus sic: ita est veritas
in qua edocti estis in Iesu, deponere vos, et cetera. Si autem
dicatur deponite, quae littera communius habetur, dicemus quod quia
contraria est et vita et doctrina gentilium, vitae et doctrinae Iesu,
in qua edocti estis, restat ut deponatis, et cetera. Duo ergo
facit. Quia cum primo extirpanda sint vitia quam inserantur virtutes,
primo docet eos statum pristinae ac veteris conversationis deponere;
secundo novum statum Iesu assumere, ibi renovamini autem spiritu, et
cetera. Dicit ergo: deponite, et cetera. Ubi tria sunt
consideranda. Primo quid intelligatur per veterem hominem. Dicunt
aliqui, quod hic homo vetus exterior, novus vero dicitur interior.
Sed dicendum est quod homo vetus dicitur tam interior quam exterior,
qui subiicitur vetustati quantum ad animam per peccatum et quantum ad
corpus, quia membra corporis sunt arma peccati. Et sic, subiectus
homo peccato secundum animam et corpus, dicitur vetus homo, secundum
quod illa vetusta sunt, quae sunt in via corruptionis, vel in ipso
corrumpi; quia quod antiquatur et senescit, prope interitum est, ut
dicitur ad Hebr. VIII, 13. Et sic homo subiectus peccato
dicitur vetus, quia est in via corruptionis; propter quod subdit qui
corrumpitur secundum desideria erroris. Nam unumquodque corrumpitur,
cum recedit ab ordine naturae suae. Natura autem hominis est, ut
desiderium eius tendat ad id quod est secundum rationem. Perfectio
autem et bonum rationis est veritas. Quando ergo ratio tendit ad
errorem, et desiderium ex hoc errore corrumpitur, tunc vetus homo
dicitur. Dicit autem secundum desideria, scilicet mala. Rom.
XIII, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis. I Tim.
VI, 9: desideria multa, et nociva, et inutilia, quae mergunt
hominem in interitum et perditionem, et cetera. Quia autem haec
desideria in quibusdam trahuntur ex infirmitate, in quibusdam vero ex
malitia, sicut in illis qui dicunt Deum providentiam non habere, ideo
dicit erroris; quia in talibus sic errantibus corrumpitur intellectus
et affectus. Vel secundum desideria erroris, id est quae homines
faciunt errare, secundum illud Sap. II, 21: haec cogitaverunt
et erraverunt, et cetera. Prov. XIV, 8: imprudentia stultorum
errans. Sed quomodo deponendus sit, docet apostolus, dicens Col.
III, 9: expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et
cetera. Non ergo substantialiter debet deponi vel expoliari, sed
solum quoad opera mala, vel conversationem. I Petr. II, 12:
conversationem vestram inter gentes habentes bonam. I Tim. IV,
12: exemplum esto fidelium in verbo et conversatione. Deinde cum
dicit renovamini, etc., ostendit, quod debemus novum statum
induere. Circa quod tria facit. Primo ostendit per quid consequi
possumus hanc novitatem; secundo in quo haec novitas consistat; tertio
quae sit. Quantum ad primum dicit renovamini spiritu, et cetera.
Ubi notandum est quod licet spiritus multipliciter dicatur in homine,
tamen triplex spiritus invenitur, scilicet spiritus sanctus, I Cor.
c. III, 16: nescitis quod templum Dei estis, et spiritus Dei
habitat in vobis? Item, spiritus rationalis, Gal. V, 17: caro
concupiscit adversus spiritum. Item, spiritus phantasticus. Os.
IX, 7: scitote Israel stultum prophetam, insanum virum,
spiritualem, id est phantasticum. Hoc ergo quod dicit spiritu
mentis, sumitur pro spiritu sancto. Dicit autem causam renovationis
esse spiritum sanctum, qui habitat in mente nostra. Gal. IV, 6:
misit Deus spiritum filii sui in corda, et cetera. Ps. CIII,
v. 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et cetera. Vel
potest accipi spiritus pro spiritu rationali, et tunc spiritus idem est
quod mens nostra, et est simile huic quod dicitur Col. II, v.
11: in expoliatione corporis carnis, id est corporis, quae est
caro; ita hic spiritu mentis, id est spiritu, qui est mens; hoc
autem dicit, quia in nobis est alius spiritus, qui non est mens, qui
scilicet est communis nobis et brutis. Dicit autem renovamini spiritu
mentis, quia illud quod non est corruptum est novum, nec renovatione
indiget. Nam si Adam corruptus non fuisset, renovatione non
indiguisset, nec nos etiam. Sed quia corruptus fuit, renovatione
indiguit et eius posteriores. Et ideo oportet renovari nos in
praesenti secundum animam, et in futuro secundum corpus, quando
corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale immortalitatem, ut
dicitur I Cor. XV, 53. Dicit ergo renovamini spiritu, hic
scilicet, quia nisi in praesenti spiritus renovetur, numquam corpus
eius innovabitur. Vel potest exponi spiritu mentis, id est mente
vestra spirituali facta; et in idem redit. In quo autem haec
renovatio consistat, quantum ad secundum, subdit cum dicit et induite
novum hominem, et cetera. Hic advertendum est quod sicut
uniuscuiusque rei primum vetustatis principium fuit Adam, per quem
peccatum in omnes intravit, ita principium primum novitatis et
renovationis Christus est; quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita
et in Christo omnes vivificabuntur. Unde Gal. ult.: in Christo
Iesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed nova
creatura. Induimini ergo dominum nostrum Iesum Christum, Rom. c.
XIII, 14. Quae autem sit renovatio ostendit, cum dicit qui
secundum Deum creatus est, et cetera. Hoc autem potest intelligi
tripliciter. Uno modo sic, ut ly qui, referatur ad spiritum, id
est: spiritus, qui est mens nostra, creatus est a Deo, scilicet in
originali iustitia, scilicet in sui novitate; vel recreatus nova
creatione, ut esset iustus. Supra II, 10: creati in Christo
Iesu in operibus bonis. Vel ly qui, potest referri ad novum
hominem, scilicet Christum. Et tunc construetur sic: qui creatus
est, id est formatus in utero virginis secundum Deum, id est non
semine humano, sed spiritu sancto. Vel creatus est secundum esse
gratiae et plenitudinis, et hoc in iustitia, quoad homines, et
sanctitate, quoad Deum, et hoc veritatis, non falsitatis. Lc.
I, 75: in sanctitate et iustitia. Vel ut sanctitas sit in corde,
veritas in ore, iustitia in opere.
|
|