|
Supra posita generali monitione, ut novitatem induerent, hic
apostolus ponit praecepta specialia. Circa quod duo facit. Primo
inhibet eis peccata interiora corrumpentia spiritum; secundo peccata
exteriora, quae corrumpunt carnem, ibi fornicatio autem, et cetera.
Prima in duas. Primo prohibet peccata, quae in deordinatione propria
consistunt; secundo peccata, quae consistunt in deordinatione
alterius, ibi omnis sermo malus, et cetera. Prima iterum in tres,
quia primo prohibet peccatum corrumpens rationalem; secundo peccatum
deordinans irascibilem, ibi irascimini, et nolite peccare, etc.;
tertio peccatum pertinens ad concupiscibilem, ibi qui furabatur, et
cetera. Circa primum tria facit. Primo quia unum istorum prohibet;
secundo inducit ad aliud; tertio rationem assignat. Prohibet ergo
illud primo quod ad veterem hominem pertinet, ita ut ista littera sit
expositiva huius, quod praedixerat: induite novum hominem, ad quem
induendum primo prohibet mendacium, quia per hoc peccatum oris
corrumpitur veritas rationis. Unde dicit propter quod, scilicet novum
hominem induendum, sitis supple, deponentes mendacium, quia, ut
dicitur in Ps. V, 7: perdes omnes qui loquuntur mendacium,
scilicet perniciosum. Et postea inducit ad novitatem, dicens Zac.
c. VIII, 16: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo.
Et quare? Quoniam sumus invicem membra. Membra enim se invicem
diligunt et se iuvant mutuo in veritate. Rom. XII, 5: unum
corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
Sequitur irascimini, et cetera. Ubi prohibet peccatum, corrumpens
irascibilem. Circa quod tria facit. Primo ponit monitionem; secundo
eam exponit, ibi sol non occidat, etc.; tertio rationem reddit, ibi
nolite locum, et cetera. Monitionem autem ponit, cum dicit
irascimini, et cetera. Quod potest exponi dupliciter, quia duplex
est species irae, quaedam bona, quaedam mala. Mala quidem quando
inordinate tendit in vindictam, scilicet contra iustitiam; bona vero
quando in vindictam debitam, quando scilicet quis irascitur quando
oportet, cum quibus, et quantum oportet. Et de utraque potest
exponi. Si de mala, sic est sensus: non praecipit, sed permittit;
quasi dicat: si sic est, quod motus irae insurgat, quod humanum est,
nolite peccare, id est nolite perducere ad effectum per consensum. I
Cor. X, 13: tentatio vos non apprehendat nisi humana. Quia
certe, qui aliter irascitur fratri suo, reus erit iudicio, ut dicitur
Matth. V, 22. De hac ira monebat Ioseph fratres suos Gen.
XLV, 24: ne irascimini in via. Si autem exponatur de bona, sic
tenetur non solum permissive, ut primo, sed imperative, irascimini,
scilicet contra peccata vestra, quoniam duplex est vindicta, quam homo
appetit. Una de seipso peccante, et sic poenitentia est quaedam
vindicta, quam homo facit et capit de seipso. Et haec est bona ira,
et de hac dicitur imperative irascimini, scilicet contra peccata
vestra, et nolite peccare, scilicet de caetero, nec talia
committere, contra quae iterum oporteat irasci. Modo credunt aliqui
quod homo secure possit sibi ipsi irasci propter peccata sua, sed non
proximo suo propter sua; sed non est ita: sicut enim contra seipsum
quis irascitur propter peccata propria, ita proximo suo propter sua;
ergo irascimini contra vitia aliena, et hoc cum zelo. Num. XXV,
11: Phinees avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo
commotus est contra eos. Sic Helias III Reg. XIX, 10:
zelo zelatus sum pro domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum
domini filii Israel, et cetera. Et nolite peccare praeveniendo
rationem, sed potius sequendo. Iac. I, 19: sit autem omnis homo
velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram, et
cetera. Sequitur sol non occidat, et cetera. Ubi exponit quod
dixerat, et, secundum tres praedictas expositiones, potest
tripliciter exponi, quia si de mala ira, tunc sic: sol, etc., id
est: non persistatis in ira concepta sed ante solis occasum deponatis,
quia licet permittatur motus, propter fragilitatem, non permittitur
mora. Si de bona, et hoc contra peccata propria, tunc sic: sol, id
est Christus, Mal. IV, 2: orietur vobis timentibus nomen meum
sol iustitiae, etc., non occidat super iracundiam vestram, id est
super peccata vestra, pro quibus iterum oporteat vos irasci, et
vosmetipsos punire. Si contra peccata aliena, sic accipitur sol,
scilicet rationis. Eccle. XII, 1: memento creatoris tui in
diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et
appropinquent anni, de quibus dicas: non mihi placent, antequam
tenebrescat sol, et cetera. Sol non occidat super iracundiam
vestram, id est non obtenebretur dictamen rationis. Iob V, 2:
virum stultum interficit iracundia. Sequitur nolite locum dare
Diabolo, ubi assignat rationem monitionis. Diabolus enim habet locum
in nobis per peccatum, vel per consensum. Io. XIII, 2: cum
Diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas, et cetera. Et
sequitur ibid., quod post buccellam introivit in eum Satanas. Nunc
autem huiusmodi passiones multum inclinant ad consensum et maxime quando
pervertunt iudicium rationis, et hoc specialiter facit ira, quae
consistit in accensione sanguinis, quae quidem ratione velocitatis sui
motus praecedit iudicium rationis. Et quia, sic nobis perturbatis,
Diabolus incipit locum habere in nobis, ideo dicit nolite locum dare
Diabolo, quasi dicat: non perseveretis in ira, quia per hoc datis
locum Diabolo, quia totus Diabolus iracundus est. Ps. XVII,
48: liberator meus de inimicis meis iracundis. Intrat autem hominem
cum furore et ira. Apoc. XII, 12: descendit Diabolus ad vos,
habens iram magnam. Hoc autem non potest facere saltem in anima,
quamdiu homo iustus est. Haec autem iustitia per iram amittitur, quia
ira viri iustitiam Dei non operatur, ut dicitur Iac. I, 20. Si
ergo non vultis locum dare Diabolo, saltem in anima, sol non occidat
super iracundiam vestram. Eccle. XI, 10: aufer iram a corde
tuo.
|
|