|
Exclusa supra vetustate hominis quantum ad vim rationalem et
irascibilem, hic prohibet eam quantum ad concupiscibilem provenientem
ex rerum inordinata concupiscentia. Circa quod duo facit. Primo
prohibet concupiscibilis vetustatem; secundo hortatur ad eius
novitatem, ibi magis autem laboret, et cetera. Ad vetustatem autem
concupiscibilis pertinet furtum, quod provenit ex corrupto et
inordinato appetitu rei temporalis. Ideo dicit qui furabatur, iam non
furetur, etc., quasi dicat: qui habebat concupiscibilem corruptam et
vetustam ex corrupto appetitu rerum temporalium, iam non furetur,
scilicet si vult concupiscibilem renovare, quia, ut dicitur Eccli.
V, 17: super furem confusio; propter hoc dicitur Ex. XX,
15: non furtum facies. Et quia aliquis posset se excusare prae
paupertate, ideo dicit magis autem laboret, et cetera. Sicut ipse
fecit apostolus, ut dicitur Act. XX, 33: argentum et aurum
nullius concupivi, aut vestem, vos ipsi scitis, quoniam ad ea quae
mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
Item II Thess. III, 78: ipsi enim scitis quemadmodum
oporteat vos imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque
gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione,
nocte ac die laborantes, ne quem vestrum gravaremus, et cetera. Unde
notandum est, quod opus manuale ad tria inducitur. Primo ad
necessitatem victus acquirendam. Gen. III, 19: in sudore
vultus tui vesceris pane tuo. Et ideo qui non habet unde licite
vivat, tenetur manibus laborare. II Thess. III, 10: si quis
non vult operari, non manducet; quasi dicat: sicut qui non comedit in
necessitate peccat, ita et si non laborat. Et sic ponitur hic ad
excludendum furtum. Quandoque vero inducitur contra otium, quia multa
mala docuit otiositas, Eccli. XXXIII, v. 29. Et ideo qui
habent vitam otiosam, tenentur manibus laborare. II Thess.
III, 11 s.: audivimus quosdam inter vos ambulare in quiete nihil
operantes, sed curiose agentes. His autem, qui huiusmodi sunt,
denuntiamus et obsecramus in domino Iesu Christo, ut cum silentio
operantes suum panem manducent. Quandoque enim inducitur ad carnis
macerationem et domationem. Unde ponitur inter alia opera continentiae
II Cor. VI, 5: in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, et
cetera. Triplex ergo est ratio iniungendi laborem corporalem; sed
prima omnibus necessaria est, et hoc de necessitate praecepti, quia
aliis modis potest excludi otium, similiter et lascivia carnis potest
alio modo domari et refrenari, et sufficit quomodocumque fiat.
Sequitur quod bonum est, quod dupliciter potest intelligi. Vel in vi
accusativi, et sic construetur: magis autem laboret operando manibus,
et quidem non illicita, sed quod bonum est. Gal. ult.: bonum autem
facientes, non deficiamus. Is. I, 16 s.: quiescite agere
perverse, discite bene facere. Vel potest intelligi in vi
nominativi: laboret, etc., quod bonum est, quasi haec sit ratio
quare laborandum est; quasi dicat: non solum est necessarium
laborare, immo etiam bonum est laborare, ut laborans possit vivere,
et ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Eccli. XXIX,
2: foenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, et cetera.
Deinde cum dicit omnis sermo malus, etc., ponit pertinentia ad
veterem hominem in deordinatione ad alium; et facit duo: quia primo
prohibet vetustatem, et inducit novitatem; secundo inducit exemplum,
in principio V cap., ibi estote ergo, et cetera. Ad proximum autem
potest quis male se habere dupliciter. Uno modo laedendo eum verbis
malis; alio modo malis exemplis. Primo prohibet primum; secundo
secundum, ibi et nolite contristare, et cetera. Prima iterum in
duas. Primo prohibet vetustatem; secundo inducit ad novitatem, ibi
sed si quis, et cetera. Dicit ergo omnis sermo malus, et cetera.
Sermo oris praetendit et annuntiat quae sunt in anima, quia voces sunt
earum, quae sunt in anima, passionum notae. Ille est bonus sermo,
qui indicat bonam dispositionem interiorem, malus vero qui malam.
Tripliciter autem homo ordinatur interius, scilicet ad se, ut
scilicet omnia sint rationi subiecta; ad Deum, ut ratio sit ei
subdita; ad proximum, quando diligit eum ut seipsum. Est ergo
quandoque sermo malus, quando indicat hominem inordinatum in se, et
hic est sermo falsus eius, qui aliud loquitur et aliud intendit: et
similiter sermo inutilis et vanus. Item, est sermo malus qui indicat
hominem inordinatum contra Deum: sicut periuria, blasphemiae, et
huiusmodi. Item, etiam est sermo malus, quando est contra proximum
suum: sicut iniuriae, doli, et fallaciae. Et ideo dicit omnis sermo
malus ex ore vestro non procedat. Omnis non vero aequipollet huic
signo, nullus. Sap. I, 11: custodite ergo vos a murmuratione,
quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quia sermo
obscurus in vacuum non ibit; quia certe Deum non praeterit omnis
cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo, ut dicitur Eccli.
XLII, 20. Nunc autem deponite et vos omnia, iram,
indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro,
Col. III. Sequitur sed si quis bonus est, et cetera. Inducit
ad novitatem, quia sermo bonus benedicendus est pro loco et tempore.
Prov. c. XV, 23: sermo opportunus est optimus. Si quis ergo
loquitur, quasi sermones Dei, I Petr. c. IV, 11. Et ad
quid? Subdit ad aedificationem fidei, id est ut corroboretur fides in
cordibus infirmorum. I Cor. XIV, 26: omnia ad aedificationem
fiant. Et hoc ut det gratiam audientibus, scilicet si talis bonus
sermo sit probatus, vel talis sermo est conferens: quia frequenter
homo ex bono sermone et per virtutem boni sermonis auditi, compunctus
disponitur ad gratiam. Act. X, 44: adhuc loquente Petro verba
haec, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Sic
loquebatur dominus, de quo dicitur Lc. IV, 22: mirabantur ex
verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius. Eccle. X, 12:
verba oris sapientis gratia.
|
|