|
Posita exhortatione ad benignitatem et misericordiam, quae sunt
effectus charitatis, hic ostendit eis exemplum. Circa quod duo
facit. Primo inducit eos ad imitationem exemplaris, scilicet Dei;
secundo ostendit in quo debent ipsum imitari, ibi et ambulate, et
cetera. Dicit ergo: dixi quod debetis donare invicem, sicut et Deus
in Christo donavit vobis, ergo estote imitatores Dei, quia hoc
necessarium est, licet difficile sit. Eccle. II, v. 12: quid
est, inquam, homo, ut possit sequi regem factorem suum? Numquam
tamen perficietur natura humana, nisi in coniunctione ad Deum. Unde
Iob XXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus. Ergo
imitandus est, taliter quomodo habemus possibilitatem, quia ad filium
pertinet patrem imitari. Et ideo subdit sicut filii, patrem scilicet
per creationem. Deut. XXXII, 6: nonne ipse est pater tuus qui
possedit, et fecit, et creavit te? Et addit charissimi, quos
scilicet elegit ad participationem sui ipsius. Sequitur et ambulate,
et cetera. Ubi primo ponit imitandi modum, quia in charitate;
secundo ostendit immensae charitatis signum, ibi et tradidit, et
cetera. Quod ergo simus filii charissimi, hoc facit charitas Dei.
Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum
in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo
clamamus: abba, pater. Ipse enim spiritus testimonium reddit
spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Debemus ergo ipsum in
dilectione imitari. Et dicit ambulate, id est semper proficite.
Gen. XV: ambula coram me, et esto perfectus. Et hoc in
dilectione, quia dilectio est tale bonum in quo debet homo proficere,
et tale debitum quod debet homo semper solvere. Rom. XIII, 8:
nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Vel in
dilectione, quae est via sequendi Deum magis de propinquo. I Cor.
XII, 31: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. I Cor.
XIII, v. 1: si linguis hominum loquar et Angelorum, et
cetera. Col. III, 4: super omnia haec charitatem habentes, et
cetera. Et hoc exemplo Christi. Unde subdit sicut et Christus
dilexit nos. Io. XIII, 1: cum dilexisset suos, qui erant in
mundo, in finem dilexit eos. Et quia, secundum Gregorium, probatio
dilectionis, exhibitio est operis, ideo subdit et tradidit semetipsum
pro nobis. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis
nostris. Gal. II, 20: in fide vivo filii Dei, qui dilexit me
et tradidit in mortem seipsum pro me. Is. LIII, 12: tradidit
in mortem animam suam, et cetera. Haec autem mors fuit nobis utilis
et necessaria, ideo subdit oblationem et hostiam, et cetera.
Loquitur autem hic apostolus more veteris legis, in qua, ut dicitur
Lev. IV, 25 ss., quando quis peccaverat, offerri debebat pro
eo hostia et oblatio, quae dicitur pro peccato. Item, quando quis
agebat gratias Deo, vel aliquid consequi volebat, oportebat offerri
hostiam pacificam, ut dicitur Lev. III, 9, quae quidem erat in
oblationem suavissimi odoris domino, ut dicitur ibidem. Haec autem
facta sunt per Christum, quia, ut a peccatis mundaremur et gloriam
consequeremur, tradidit semetipsum pro nobis in oblationem per ea quae
in vita gessit. Is. LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit,
et cetera. Et hostiam Deo pro peccato. Et hoc in odorem
suavitatis. Alludit autem hic, quod dicitur Lev. III, 5 s.
Sed certe ille odor non erat tunc Deo acceptus secundum se, sed
secundum suam significationem, inquantum significabat oblationem
odoriferam corporis Christi filii Dei. Gen. II: ecce odor filii
mei, sicut odor agri pleni. Cant. I, 3: trahe me post te,
curremus in odorem unguentorum tuorum. Sic autem debemus nos
sacrificare Deo spiritualiter. Ps. l, v. 19: sacrificium Deo
spiritus, et cetera.
|
|