|
Supra exhortatus est apostolus Ephesios ad amorem uxorum dupliciter,
scilicet exemplo dilectionis Christi ad Ecclesiam, item ex amore
hominis ad seipsum, hic tertio hortatur eos per auctoritatem
Scripturae. Et circa hoc tria facit: primo auctoritatem inducit;
secundo eam mystice exponit, ibi sacramentum hoc, etc.; tertio
adaptat eam secundum litteralem sensum ad propositum suum, ibi
verumtamen et vos, et cetera. Auctoritas haec dicitur Gen. II,
24 dicta est ab Adam vidente uxorem, scilicet de costa sua
formatam. Sed contra dicitur Matth. XIX, 4 s. quod Deus hoc
dixit. Respondeo: Adam ut a Deo inspiratus hoc dixit; Deus autem
ut Adam inspirans et docens. Nos autem hoc idem dicimus et multa
alia, quae dixit dominus, spiritu Dei docente; unde dicitur Matth.
X, 20: non enim vos estis qui loquimini, et cetera. Notandum hic
est quod in praedicta auctoritate triplex coniunctio viri ad mulierem
designatur. Prima per affectum dilectionis, quia est tantus affectus
utriusque ut patres relinquant. II Esdr. IV, 25: diligit homo
uxorem suam magis quam patrem, et multi dementes facti sunt propter
uxores suas, et cetera. Ibi multa. Hoc autem naturale est, quia
appetitus naturalis est concors debitae actioni. Constat autem, quod
omnibus agentibus superioribus inest appetitus ut propinent et
communicent inferioribus, et ideo amor naturalis inest eis versus
inferiora. Et quia homo respectu patris et matris est inferior, non
superior, ideo ad uxorem, cuius est superior, et ad filios
naturaliter plus afficitur quam ad parentes, et etiam quia uxor sibi
coniungitur ad actum generationis. Secunda coniunctio est per
conversationem. Unde dicit: et adhaerebit uxori suae, et cetera.
Eccli. XXV, 1: in tribus beneplacitum est spiritui meo, et
cetera. Tertia est per carnalem coniunctionem, ibi: et erunt duo in
carne una, id est in carnali opere. In qualibet enim generatione est
virtus activa et passiva; sed in plantis utraque est in eodem, in
perfectis autem animalibus distinguuntur. Et ideo in actu generationis
ita se habent masculus et foemina in animalibus sicut in plantis solo
eodem uno corpore fit. Consequenter exponit eam mystice, et dicit
sacramentum hoc magnum est, idest sacrae rei signum, scilicet
coniunctionis Christi et Ecclesiae. Sap. VI, 24: non
abscondam a vobis sacramentum Dei. Notandum est hic, quod quatuor
sacramenta dicuntur magna, scilicet Baptismus ratione effectus, quia
delet culpam et aperit ianuam Paradisi; confirmatio ratione ministri,
quia solum a pontificibus et non ab aliis confertur; Eucharistia
ratione continentiae, quia totum Christum continet; item matrimonium
ratione significationis, quia significat coniunctionem Christi et
Ecclesiae. Et ideo si mystice exponatur, debet sic exponi littera
praecedens: propter hoc relinquet homo, scilicet Christus, patrem et
matrem. Reliquit, inquam, patrem, inquantum est missus in mundum et
incarnatus. Io. XVI, v. 28: exivi a patre, et veni in
mundum, et cetera. Et matrem, scilicet synagogam. Ier. XII,
7: reliqui domum meam, et dimisi haereditatem meam, et cetera. Et
adhaerebit uxori suae, Ecclesiae. Matth. ult.: ecce vobiscum sum
omnibus diebus, et cetera. Consequenter argumentatur secundum sensum
litteralem exponendo praedictum exemplum. Quaedam enim sunt in sacra
Scriptura veteris testamenti, quae tantum dicuntur de Christo, sicut
illud Ps. XXI, 17: foderunt manus meas, etc.; et illud Is.
VII, 14: ecce virgo concipiet, et cetera. Quaedam vero de
Christo et aliis exponi possunt, sed de Christo principaliter, de
aliis vero in figura Christi, sicut praedictum exemplum. Et ideo
primo exponendum est de Christo et postea de aliis. Et ideo dicit
verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam diligat, quasi
dicat: de Christo dicitur principaliter et si non singulariter, quia
exponendum et implendum est in aliis in figura Christi. Dicit autem
sicut semetipsum, quia sicut unusquisque se diligit in ordine ad
Deum, ita debet uxorem diligere, non inquantum trahit ad peccatum.
Lc. XIV, 26: si quis venit ad me, et non odit patrem et
matrem, et uxorem suam, etc., sequitur: non potest meus esse
discipulus. Sed quid de uxore? Uxor autem virum suum timeat,
scilicet timore reverentiae et subiectionis, quia debet ei esse
subiecta.
|
|