|
Supra, posita monitione, apostolus docuit ut deposita vetustate
Ephesii novitatem assumerent prohibendo vitia spiritualia, hic
prohibet eisdem vitia etiam carnalia. Dividitur autem in duas. Primo
enim prohibet vetustatem vitiorum carnalium; secundo inducit ad
novitatem, ibi videte itaque, fratres, et cetera. Prima iterum
dividitur in tres. Primo excludit vetustatem vitiorum; secundo
proponit poenam eorum, ibi hoc autem scitote, etc.; tertio excludit
fallaciam, ibi nemo vos seducat, et cetera. Prima iterum in duas.
Primo excludit quaedam vitia principalia; secundo excludit quaedam
adiuncta, ibi aut turpitudo, et cetera. Excludit autem tria vitia,
scilicet luxuriam naturalem, quae est cum non sua, unde dicit
fornicatio. Os. IV, 12: spiritus enim fornicationum decepit
eos. I Cor. VI, v. 18: fugite fornicationem. Sic faciebat
Iob c. XXXI, 1: pepigi foedus cum oculis meis, ut nec
cogitarem de virgine. Dicitur autem fornicatio a fornice, id est arcu
triumphali, iuxta quem erant lupanaria. Prov. XX: intravit super
eos fornicatio, et cetera. Et omnis immunditia, id est omnis
pollutio contra naturam, scilicet quae non ordinatur ad generationem.
Gal. V, 12: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio,
immunditia, luxuria, et cetera. Tertio excludit avaritiam, dicendo
aut avaritia. Sed quare hoc? Numquid est idem cum peccatis
carnalibus? Respondeo. Dicendum est quod non, nec totaliter est
divisa, sed medium inter spiritualia et carnalia peccata: quod patet
sic. In peccato sunt duo, scilicet obiectum peccati, et delectatio
in obiecto. Quaedam ergo sunt peccata quorum obiectum et delectatio
est spiritualis, sicut ira. Nam vindicta, quae est obiectum irae,
et delectatio eius, est quid spirituale, et similiter inanis gloria.
Quaedam vero sunt omnino carnalia et obiectum et delectatio; sicut
gula et luxuria. Sed avaritia tenet medium, quia eius obiectum est
carnale, scilicet pecunia, sed delectatio est spiritualis, quia animo
quiescit quis in pecunia. Et ideo connumeratur avaritia cum peccatis
carnalibus ratione obiecti, cum spiritualibus vero ratione
delectationis. Hebr. ult.: sint mores sine avaritia. Vel dicendum
est, quod avaritia opponitur iustitiae, unde ponitur pro specie
luxuriae, quae est adulterium, quod est iniustus usus mulieris
alterius: sicut avaritia iniustus usus pecuniae. Sed supra dixit:
qui furabatur, etc., hic autem dicit quod nec nominetur, etc.,
quia in pugna spirituali vitia carnalia primo occurrunt vincenda: quia
frustra pugnat quis contra intrinseca, nisi primo vincat extrinseca,
scilicet carnalia, contra quae semper remanet bellum. Et ideo dicit
nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, scilicet abstinere a
factis, a cogitationibus, et a dictis. Is. I: perdam Babylonis
nomen, et reliquias, et progeniem et germen. Eccli. c. XLI,
15: curam habe de bono nomine, quia hoc decet sanctos. II Cor.
VI, 4: in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, et
cetera. Sequitur aut turpitudo, et cetera. Ubi ponit quaedam vitia
adiuncta. Circa quod duo facit. Primo adiuncta vitia excludit;
secundo ad contraria eorum inducit, ibi sed magis gratiarum actio, et
cetera. Tria ergo vitia excludit, scilicet turpitudinem, quae est in
tactibus turpibus et amplexibus et osculis libidinosis. Prov. VI,
32: qui autem adulter est, propter cordis inopiam, perdet animam
suam, et turpitudinem, et ignominiam congregat sibi. Item,
stultiloquium, id est verba provocantia ad malum. Eccli. IX,
11: colloquium illius quasi ignis exardescit, scilicet malae
mulieris. Et scurrilitatem, id est verbum ioculatorium, per quod
aliqui volunt inde placere aliis. Matth. XII, v. 36: de omni
verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die
iudicii. Et haec omnia sunt mortalia, inquantum ad mortalia peccata
ordinantur, quia aliquid etiam si bonum sit ex genere, inquantum ad
mortale ordinatur, est mortale. Deinde inducit ad contraria,
scilicet gratiarum actiones. Unde dicit sed magis gratiarum actio.
Is. LI, 3: gaudium, et laetitia invenietur in ea, gratiarum
actio, et vox laudis.
|
|