|
Supra prohibuit apostolus peccata carnalia, hic comminatur poenam
damnationis, quae peccatoribus infligitur. Circa quod duo facit.
Primo enim de hoc eos certificat; secundo sigillatim peccata recitat,
ibi quod omnis fornicator, et cetera. Dicit ergo hoc scitote
intelligentes, id est actualiter, non solum habitualiter, pro certo
habete. I Io. III: haec scripsi vobis, ut sciatis, et cetera.
Et quid? Quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est
idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.
Nota quod vocat hic avaritiam idololatriam, quoniam idololatria est,
quando honor soli Deo debitus, impenditur creaturae. Nunc autem Deo
dupliciter honor debetur, scilicet ut in eo finem nostrum
constituamus, et ut in eo fiduciam nostram finaliter ponamus; ergo qui
hoc in creaturis ponit, reus est idololatriae. Hoc autem facit
avarus, qui finem suum in re creata ponit, et etiam totam suam
fiduciam. Os. VIII, 4: argentum suum et aurum suum fecerunt
sibi idola, ut interirent. Et hoc, quia, ut dicitur Prov. XI,
28: qui confidit in divitiis suis, corruet. Sed cum in aliis
peccatis ponat homo finem suum in creatura, cui amore inhaeret, quare
etiam in illis non dicitur peccator idololatra? Respondeo.
Idololatrare est aliquid exterius indebite colere. Nunc autem in
aliis peccatis ponitur finis in interioribus quasi in propria
exaltatione. Sed qui ponit finem in divitiis, ponit in eis finem ut
in re exteriori, sicut idololatra. Sed numquid avari honorem Deo
debitum exhibentes creaturae, realiter sunt idololatrae, et per se?
Dico quod non, quia in moralibus actus seu opera iudicantur ex fine.
Ille ergo per se est idololatra, qui intendit per se cultum exhibere
creaturae. Hoc autem non intendit avarus per se, sed per accidens hoc
facit, inquantum superflue et inordinate diligit. Et quid de tali?
Non habebit haereditatem, quippe quia filii et haeredes, ut dicitur
Rom. VIII, 17. Nunc autem tales non sunt filii, qui sic
carnales sunt; ergo haereditatem non habent, quia, ut dicitur I
Cor. c. XV, 50: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt,
id est Deum, qui dicit Ez. XLIV, v. 28: ego haereditas
eorum. Sed posset quaeri: si haereditas ista est ipse Deus, cum sit
indivisibilis et impartibilis, quare dicit in regno Christi et Dei
divisive, ac si haereditas ista sit divisibilis? Respondeo.
Haereditas nostra consistit in fruitione Dei, nunc autem Deus aliter
se fruitur, et nos eo; quia Deus seipso perfecte fruitur, quia
seipsum perfecte cognoscit et totaliter diligit quantum cognoscibilis et
diligibilis est. Non autem sic nos, quia licet ipsum perfecte
cognoscamus in patria, et per consequens diligamus, quia qui aliquid
simplex attingit, ipsum totum cognoscit, etsi non totaliter, sicut
lux solis si esset punctalis, humanus oculus ipsam totam
apprehenderet, non totaliter, oculus vero aquilae ipsam totaliter
comprehenderet. Sic et si Deum perfecte cognoscimus in patria et
perfecte diligimus, sed ipsum totaliter non comprehendimus, ideo
videtur ibi esse quaedam imperfectio et particularitas. Et ideo dicit
Christi et Dei coniunctim, quasi partem cum parte ponendo, id est
quia per Christum et non per alium habetur haereditas. Deinde cum
dicit nemo vos seducat, hic excludit fallaciam seductorum. Et circa
hoc duo facit. Primo enim ponit admonitionem; secundo subiungit
ipsius rationem, ibi eratis enim aliquando tenebrae, et cetera.
Prima iterum in duas, quia primo monet eos, ut non seducantur
verbis, eis credendo; secundo ut non communicent eis mala faciendo,
ibi nolite ergo effici, et cetera. Prima adhuc in duas, quia primo
removet seductiones; secundo ostendit seductionis signum, ibi propter
hoc enim venit ira, et cetera. Notandum est ergo quod in vitiis
carnalibus solum docuit cavere seductionem, quia a principio, ut
homines possent libere frui concupiscentiis, cogitaverunt invenire
rationes, quod fornicationes et huiusmodi venerea non essent peccata.
Et ideo dicit inanibus verbis, quia sine ratione sunt talia verba,
quae dicunt quod huiusmodi non sint peccata, nec excludant a regno Dei
et Christi. Col. II, 8: videte ne quis vos seducat per
prophetiam et inanem fallaciam. Et quod tales sint seductores et talia
verba seducentia, ostendit, quia nisi peccata carnalia essent
peccata, non punirentur a Deo, quia cum Deus sit iustus, non
infligit poenam sine culpa. Nunc autem talia puniuntur a Deo, ergo
peccata sunt. Minorem probat, cum dicit propter haec enim venit ira
Dei, scilicet propter peccata carnalia, in filios diffidentiae, ut
patuit in diluvio; item in Sodomitis; item tribus Beniamin fere tota
consumpta fuit propter haec. Dicit autem filios diffidentiae, quia
sic peccantes diffidunt de vita aeterna; quia si sic faciens speraret
vitam aeternam, magis esset praesumptio, quam spes, quae est certa
expectatio futurae beatitudinis ex meritis, et cetera. Unde supra
IV, 19: qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in
operationem immunditiae omnis, in avaritiam. Sap. VII: nullum
pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, et cetera. Et
sequitur in fine capitis: quia tales non speraverunt mercedem
iustitiae, et cetera. Dicit ergo, quod in filios diffidentiae, id
est qui non confidunt de gaudiis aeternis, venit ira Dei, scilicet
propter peccata. Vel diffidentiae, id est de quibus non est
confidendum, quantum est ex parte meritorum. Et ideo concludit nolite
ergo effici participes eorum, communicando scilicet eis in talibus
operibus. II Cor. VI, 14 s.: quae enim participatio
iustitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras, aut
quae communicatio Christi ad Belial, aut quae pars fidelis cum
infideli?
|
|