|
Supra prohibuit apostolus peccata carnalia, comminando poenam et
removendo fallaciam, hic assignat rationem sumptam ex eorum
conditione, et duo facit. Proponit enim primo eorum conditionem;
secundo ex eis duas conclusiones inducit, ibi ut filii lucis sitis, et
cetera. Ponit autem duas conditiones: primo praeteritam, secundo
conditionem praesentem, ibi nunc autem lux, et cetera. Dicit ergo
eratis aliquando tenebrae, id est excaecati ignorantia et errore.
Supra IV, 18: tenebris obscuratum habentes intellectum. Ps.
LXXXI, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris
ambulant. Item, tenebrosi per peccatum. Prov. IV, 12: via
impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. Sed notandum est, quod
indeterminate non dicit tenebrosi, sed tenebrae, quia sicut quilibet
videtur esse quod principaliter est in eo, sicut tota civitas videtur
esse rex et quod rex facit, civitas dicitur facere: ita quando
peccatum regnat in homine, tunc totus homo dicitur peccatum et
tenebrae. Sequitur nunc autem lux, et cetera. Ubi ponit conditionem
praesentem; quasi dicat: nunc autem habetis lucem fidei. Phil.
II, 15: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Matth.
V, 14: vos estis lux mundi. Sed contra dicitur de Ioanne
Baptista: non erat ille lux; quomodo ergo fideles alii lux dicuntur?
Respondeo. Non dicuntur lux per essentiam, sed per participationem.
Deinde cum dicit ut filii lucis ambulate, etc., concludit duas
conclusiones. Dixerat enim, quod tenebrae fuerunt et quod nunc sunt
lux. Et ideo primo concludit, ut se conforment ei, quod nunc sunt;
secundo ut vitent ea quae prius fuerunt, ibi et nolite communicare.
Prima in duas. Primo ponit admonitionem; secundo eam exponit, ibi
fructus enim lucis, et cetera. Dicit ergo: quia nunc lux estis,
faciatis opera lucis, ergo ut filii lucis ambulate. Io. XII,
35: ambulate dum lucem habetis, et cetera. Hoc autem exponit, cum
dicit fructus enim, et cetera. Ambulat autem quis ut filius lucis
dupliciter. Primo quantum ad substantiam, vel genus operis; secundo
quantum ad modum, vel intentionem facientis. Primo ergo ponit opera,
quae oportet facere; secundo qua debent fieri intentione, ibi
probantes, et cetera. Dicit ergo: dixi ut ambuletis ut filii lucis,
fructus autem lucis sunt opera fructifera et clara. Eccli. XXIV,
23: flores mei fructus honoris, et cetera. Et hoc in omni
bonitate, et cetera. Ubi advertendum est, quod omnis actus virtutis
ad tria reducitur. Nam oportet, quod agens ordinetur in se, ad
proximum, et ad Deum. In se, ut sit bonus in seipso et propter hoc
dicit in omni bonitate. Ps. CXVIII, 66: bonitatem et
disciplinam et scientiam doce me, et cetera. Item, ad proximum per
iustitiam. Ideo dicit in iustitia. Ps. CXVIII, 121: feci
iudicium et iustitiam, et cetera. Ad Deum per cognitionem et
confessionem veritatis. Et ideo dicit et veritate. Zach. VIII,
19: veritatem enim et pacem diligite. Vel aliter, ut bonitas
referatur ad cor, iustitia ad opus, veritas ad os. Supra IV, 25
et Zach. VIII, 16: loquimini veritatem unusquisque cum proximo
suo. Deinde cum dicit probantes, etc., ostendit qua intentione
debeant operari, quia non ex abrupto, sed probantes, id est, ratione
discernentes. Opus suum probet unusquisque, ut dicitur Gal. VI,
4. Et hoc quid sit beneplacitum Deo, id est ut intendatis facere,
quod placet Deo. Rom. XV: probetis quae sit voluntas Dei bona,
et beneplacens et perfecta. Deinde cum dicit et nolite communicare,
etc., hortatur eos ne redeant ad statum quem reliquerunt, quia, ut
dicitur Gal. c. II, 18: si enim, quae destruxi, haec iterum
reaedifico, praevaricatorem me constituo; II Petr. II, 22:
canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti.
Dividitur autem ista pars in duas. Primo ponit monitionem; secundo
assignat rationem, ibi quae autem in occulto, et cetera. Prima
iterum in duas. Primo monet eos ne malefaciant; secundo ut mala
reprehendant, ibi magis autem redarguite, et cetera. Dicit ergo
probantes quid sit beneplacitum Deo, et nolite communicare operibus
infructuosis tenebrarum, id est operibus carnalibus ducentibus ad
tenebras perpetuas: quae quidem sunt infructuosa, quia non habent nisi
momentaneam delectationem citissime transeuntem. Rom. VI, 21:
quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis?
Iud. I, 12: arbores autumnales infructuosae, bis mortuae,
eradicatae, fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, et
cetera. Item, tenebrosa loca quaerunt propter turpitudinem, quia
communicant in eis cum brutis. Iob XXIV, 15: oculus adulteri
observat caliginem, dicens: non me videbit oculus, et operiet vultum
suum, perfodit in tenebris domos, et cetera. Istis ergo nolite
communicare, imitando, coadiuvando, consentiendo. Eccli.
XIII, 22: quae communicatio homini sancto ad canem? Sed certe
hoc non sufficit, nisi etiam eos reprehendatis, quia, ut dicit
Augustinus, aliquando Deus punit communicantes insontes, quia aliqui
boni non reprehendunt malos. Eccli. XVII, 12: mandavit autem
unicuique de proximo suo. Et ideo dicit magis autem autem redarguite.
II Tim. IV, 2: argue, obsecra, increpa, et cetera. Sed
numquid semper peccamus si non reprehendimus? Respondet Augustinus:
quod enim non reprehendis ex timore charitatis, ne scilicet peior
efficiatur et scandalizatus affligat bonos, non peccas. Si autem ex
timore cupiditatis, ne scilicet indignetur et perdas beneficia tua,
sic peccas.
|
|