|
Supra posuit apostolus monitiones, hic assignat rationes earum. Duas
autem monitiones posuit. Prima ut non communicarent operibus
tenebrarum; secunda ut redarguerent peccatores. Secundum hoc ergo duo
facit. Primo ponit rationem primae monitionis; secundo rationem
secundae, ibi omnia enim quae arguuntur, et cetera. Dicit ergo:
bene dixi: nolite communicare, immo debetis et tales increpare et
redarguere. Quare? Quia quae in occulto fiunt ab ipsis, turpe est
dicere. Hoc autem est de vitiis carnalibus in quibus est turpitudo
magna, quia minimum est ibi de bonis rationis, cum huiusmodi actus
communes sint nobis et brutis. Sequitur omnia quae arguuntur, et
cetera. Hic ponit apostolus rationem secundae monitionis, et facit
duo. Primo enim ponit rationem; secundo assignat confirmationem, ibi
propter quod dicit, et cetera. Quantum ergo ad primum, vult probare
quod eos deceat delinquentes arguere, et hoc probat sic: quidquid
ostenditur malum esse redarguitur, omnis enim redargutio manifestatio
quaedam est; sed omnis manifestatio fit per lumen, vos autem estis
lux; ergo decet vos arguere et eos manifestare. Ponit autem huius
rationis maiorem, ibi omnia autem quae arguuntur, et cetera. Minorem
autem ponit, ibi omne quod, et cetera. Quasi dicat: ideo decet eos
arguere, quia, ut dicitur I Cor. II, 15: spiritualis iudicat
omnia, et ipse a nemine iudicatur. Unde Glossa sic exponit: omnia,
scilicet peccata quae arguuntur a lumine, id est, a bonis et sanctis
hominibus, qui sunt filii lucis, manifestantur, scilicet per
confessionem. Prov. XXVIII, 13: qui autem confessus fuerit
et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Omne autem, scilicet
malum, quod manifestatur per confessionem, lumen est, id est in
lumine vertitur. Deinde confirmat hoc per auctoritatem, dicens
propter quod dicit: surge, et cetera. Glossa sic exponit: propter
hoc quod sit lumen, dicit, scilicet spiritus sanctus: o tu qui
dormis, surge, et cetera. Sed haec non est consuetudo Pauli. Et
ideo dicendum est, quod apostolus introducit figuram positam Is.
LX, 1: surge, illuminare, Ierusalem, etc., dicens propter
quod dicit, scilicet Scriptura, surge a negligentia boni operis, tu
scilicet qui dormis. Prov. VI, 9: usquequo, piger, dormies?
Ps. XL, 9: numquid qui dormit, non adiiciet, ut resurgat? Et
exurge a mortuis, id est, ab operibus mortuis, seu mortificantibus.
Hebr. IX, 14: emundabit conscientiam nostram ab operibus
mortuis, et cetera. Is. XXVI, 19: vivent mortui tui,
interfecti mei resurgent. Exurge ergo, et illuminabit te Christus.
Ps. XXVI, 1: dominus illuminatio mea, et cetera. Idem
XII, 4: illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Sed
numquid possumus per nos resurgere a peccato, quia dicit: surge, et
illuminabit te Christus? Respondeo. Dicendum est, quod ad
iustificationem impii duo requiruntur, scilicet liberum arbitrium
cooperans ad resurgendum et ipsa gratia. Et certe hoc ipsum habet
liberum arbitrium a gratia praeveniente, et postea meritorie operari a
gratia subsequente. Unde dicitur Thren. ult.: converte nos,
Deus, et convertemur.
|
|