|
Supra prohibuit fallaciarum carnalium vetustatem, hic hortatur ad
contrariam novitatem. Et primo hortatur ad novitatem contrariam
fallaciae; secundo ad novitatem contrariam luxuriae, ibi et nolite
inebriari, et cetera. Prima in tres. Primo inducit ad cautelam
contrariam fallaciae; secundo ostendit novitatem cautelae, ibi
redimentes tempus, etc.; tertio docet modum cautelae, ibi propterea
nolite fieri, et cetera. Dicit ergo itaque, scilicet ex praemissis,
videte quomodo caute ambuletis. Cautio est quaedam conditio
prudentiae, per quam aliquis vitat impedimenta agendorum, et hanc
cautelam debent omnes habere. Prov. c. IV, 23: oculi tui
videant recta, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Hoc autem
pertinet ad sapientes, et ideo dicit non quasi insipientes, qui
scilicet nesciunt vitare impedimenta. Ps. LXXV, 6: turbati
sunt omnes insipientes corde. Sed ut sapientes. Eccle. II,
14: sapientis oculi in capite eius: stultus in tenebris ambulat.
Quidam dicunt: si non caste, tamen caute. Sed sic non accipit
apostolus, sed dicit caute, ac si diceret: cavete ab hominibus
contrariis castitati. Necessitatem autem huius cautelae ostendit, cum
dicit redimentes tempus, etc.; quod potest exponi dupliciter.
Redimit enim aliquis quandoque rem suam, dando enxenia vel aliquid pro
ea, sicut dicitur aliquis redimere vexationem suam dando enxenia, vel
pecuniam, vel quando dimittit de iure suo. Dicit ergo: totum tempus
hoc est tempus calumniae, et ideo sitis redimentes tempus, quoniam
dies mali sunt. Ex quo peccavit Adam, ex tunc semper paratae sunt
insidiae impellentes ad peccatum. Non sic autem in statu innocentiae,
in quo non oportebat hominem ab aliquo licito abstinere, quia in eius
voluntate non erat impellens aliquid ad peccatum. Modo autem oportet
nos tempus redimere, quoniam dies mali sunt, id est debemus malitiam
dierum vitare, diem malum praecavere, ut dicitur Eccle. VII,
15, et etiam a quibusdam licitis abstinere. I Cor. c. X,
23: omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. In hunc autem
modum dicitur aliquis vexationem suam redimere, quia dimittit aliquid
de iure suo perire. Vel aliter: redimentes tempus, et cetera.
Contingit quandoque quod aliquis per magnum tempus vitae vivit in
peccato, et hoc est tempus perditum. Sed quomodo redimet, cum homo
non sufficiat ad debita persolvenda? Respondeo. Dicendum est quod
tanto magis debet vacare operibus bonis, quanto prius instetit malis.
I Petr. I: sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium
consumendam his, qui ambulaverunt in luxuriis, vinolentiis,
desideriis, et cetera. Sed prima expositio est melior. Deinde cum
dicit propterea nolite fieri, etc., docet modum cautelae, dicens:
propterea, scilicet ut possitis tempus redimere, nolite fieri
imprudentes. Nota quod differentia est inter sapientiam et
prudentiam. Prudentia enim est quaedam sapientia, sed non universalis
sapientia. Prov. c. X, 23: sapientia autem est viro prudentia.
Sapiens enim simpliciter dicitur, qui habet de omnibus ordinare:
sapiens autem secundum quid dicitur, qui habet ordinare de his de
quibus est sapiens. I Cor. III, 10: ut sapiens architectus
fundamentum posui. Quia sapientis est ordinare, ut dicitur I
methaphysicae. Omnis autem ordinator respicit finem; ille ergo
simpliciter est sapiens, qui cognoscit finem, vel qui agit propter
finem universalem, scilicet Deum. Deut. IV, 6: haec est enim
sapientia vestra, et cetera. Sapientia enim est divinarum rerum
cognitio, ut dicit Augustinus, IV de Trinitate. Prudentia vero
est particularis rei providentia, quando scilicet quis ordinat facta
sua. Et ideo sapientia est viro prudentia. Propter hoc ergo dicit:
nolite fieri imprudentes, sed intelligentes, et cetera. Sicut ratio
speculativa ordinat de agendis et iudicat: oportet autem conclusiones
habere et iudicare per principia, et similiter in operabilibus. Istud
autem primum principium, per quod debemus iudicare omnia et regulare,
est voluntas Dei; et ideo intellectus in moralibus et divinis debet
habere pro principio voluntatem Dei, quia, si hanc habeat pro
principio, fit prudens intellectus. Deut. c. XXXII, 29:
utinam saperent et intelligerent, et cetera. Hoc autem docuit
dominus, Matth. c. XXVI, 42: fiat voluntas tua.
|
|