|
Supra induxit ad novitatem contra vetustatem fallaciae, hic hoc idem
facit contra vetustatem vitiorum carnalium. Vel dicamus quod prius
reprehenderit peccata carnalia quantum ad luxuriam, hic autem quantum
ad gulam. Duo autem facit. Primo enim prohibet vetustatem; secundo
inducit statum ad novitatem, ibi sed impleamini, et cetera. Dicit
ergo: dixi quod fornicatio et omnis immunditia non nominetur in vobis;
sed ad hoc cavendum debetis a vino superfluo abstinere, quia cibus et
potus superfluus est causa luxuriae, et praecipue vinum, quod
calefacit et movet. Prov. XX, 1: luxuriosa res vinum, et
tumultuosa ebrietas. Esth. c. I, 10: cum esset rex hilarior,
et post nimiam potationem incaluisset mero, et cetera. Os. c.
IV, 11: fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. Unde
Hieronymus: quem Sodoma non vicit, vina vicerunt Lot. Nolite
ergo, et cetera. Sed impleamini spiritu sancto. Inter omnia quae
multos spiritus generant est vinum, unde generat animositatem et facit
homines per talenta loqui, ut dicitur III Esd. III, 21. Et
ideo convenienter docet eos contra hoc repleri spiritu sancto, qui
generat fervorem devotionis. Rom. XII, 11: spiritu ferventes.
Item, etiam generat gaudium et laetitiam spiritualem. Rom. XIV,
17: iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. Item, facit
audacter loqui. Act. II, 4: repleti sunt omnes spiritu sancto,
et coeperunt loqui, etc., et ideo qui eos loquentes audiebant,
credebant eos ebrios. Sed numquid habemus spiritum sanctum in nostra
potestate? Respondeo et dico quod habere spiritum sanctum est
dupliciter: vel receptive, et sic non est in nostra potestate eum
recipere, sed ex dono Dei eum recipimus. Rom. V, 5: charitas
Dei diffusa est in cordibus nostris, et cetera. Vel dispositive, et
sic adhuc non sumus sufficientes eum recipere, id est nos disponere
sine gratia Dei. II Cor. III, 5: non sumus sufficientes
cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex
Deo est. Vel aliquis dicitur recipere spiritum sanctum, non tamen
plenus esse spiritu sancto, quando scilicet habet gratiam spiritus
sancti quantum ad aliquam et non quantum ad omnem hominis operationem.
Tunc autem dicitur plenus spiritu sancto, quando eo utitur
generaliter. Modus autem repletionis est in dilectione Dei et
proximi. Et ideo cum dicit loquentes, etc., primo tangit modum
repletionis ex parte Dei; secundo ex parte proximi, ibi subiecti
invicem, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponitur
spiritualis meditatio; secundo spiritualis exultatio, ibi cantantes,
etc.; tertio gratiarum actio, ibi gratias agentes, et cetera.
Prima in duas, quia primo ponit modum meditationis, secundo materiam
eius, ibi in Psalmis, et cetera. Dicit ergo loquentes vobis, et
cetera. Est autem duplex locutio. Una exterior, hominis ad
homines; alia interior, hominis ad seipsum. Talis autem debet esse
compunctiva. Iob X, 1: loquar in amaritudine animae meae. Item,
debet fieri in secreto. Matth. VI, v. 6: tu autem cum
oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum.
Et Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum
illa. Materiam vero meditationis tangit, cum dicit in Psalmis, et
cetera. Psallere est uti Psalterio. Et sic in Psalmis, id est
bonis operationibus. Ps. LXXX, 3: sumite Psalmum, et date
tympanum, Psalterium iucundum, et cetera. Et hymnis, id est
laudibus divinis. Ps. CXLVIII, 14: hymnus omnibus sanctis
eius, et cetera. Et canticis spiritualibus, scilicet de spe
aeternorum. Rom. XII, 12: spe gaudentes. Ps. XCI, 4:
in decachordo Psalterio cum cantico in cithara. Ps. XCVII,
1: cantate domino canticum novum, et cetera. Meditemur ergo de
recta operatione quid faciendum, de divina laudatione quid imitandum,
de caelesti iucundatione quid et quomodo serviendum. Sic ergo effectus
spiritus sancti primus est sacra meditatio, secundus spiritualis
exultatio, quia ex frequenti meditatione ignis charitatis in corde
accenditur. Ps. XXXVIII, 4: concaluit cor meum intra me,
et in meditatione mea exardescet ignis, et cetera. Et hinc generatur
laetitia spiritualis in corde. Et ideo dicit cantantes et psallentes,
id est ut affectus nostri afficiantur gaudio spirituali ad operanda
bona. I Cor. XIV, 15: psallam spiritu, psallam et mente.
Col. III, 16: in omni sapientia docentes et commonentes
vosmetipsos in Psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, in gratia
cantantes et psallentes in cordibus vestris domino. Ex hoc error
haereticorum confunditur dicentium quod vanum est cantare domino cantica
vocalia sed spiritualia tantum. Nam in laudibus Ecclesiae est aliquid
per se considerandum, et hoc est quod apostolus dicit in cordibus.
Aliquid vero propter duo, scilicet propter nos, ut mens nostra
incitetur ad devotionem interiorem; sed si ex hoc aliquis commoveatur
ad dissolutionem, vel in gloriam inanem, hoc est contra intentionem
Ecclesiae. Item, propter alios, quia per hoc rudes efficiuntur
devotiores. IV Reg. III, 15: cumque caneret psaltes, facta
est super eum manus domini. Tertius effectus est gratiarum actio:
quia ex hoc quod aliquis sic affectus est ad Deum, recognoscit se
omnia habere a Deo. Quanto enim aliquis magis afficitur ad Deum, et
ipsum cognoscit, tanto videt eum maiorem et se minorem; imo prope
nihil, in comparatione ad Deum. Iob XLII, 5: oculus meus
videt te, idcirco me reprehendo, et cetera. Et ideo dicit gratias
agentes semper pro omnibus, scilicet donis, vel prosperis, vel
adversis. Ps. XXXIII, 1: benedicam dominum in omni tempore,
et cetera. Quia haec etiam sunt nobis dona in via. Iac. I, 2:
omne gaudium existimate, etc., Act. V, 41: ibant apostoli
gaudentes, et cetera. I Thess. V, 18: in omnibus gratias
agite. Sed hoc in nomine domini nostri Iesu Christi, quia omnia
bona proveniunt per eum. Rom. V, 1: pacem habemus ad Deum per
dominum nostrum Iesum Christum, per quem accessum, et cetera. Sed
addit Deo, inquantum actor noster est per creationem, et patri,
inquantum misit nobis Christum, per quem regeneravit nos. Et sic
gratias Deo, quantum ad bona naturae; patri, quantum ad bona
gratiae. Sed quantum ad proximum, ponit modum repletionis, dicens
subiecti invicem in timore Christi, id est non propter timorem
humanum, sed Christi.
|
|