|
Supra apostolus posuit praecepta generalia ad omnes, hic ponit ea quae
pertinent ad speciales quasdam personas et status. Et quia secundum
philosophum in politicis domus habet tres connexiones, sine quibus non
est perfecta, scilicet viri et mulieris, patris et filii, domini et
servi; ideo, haec tria prosequens, instruit: primo mulierem et
virum; secundo patrem et filium, cap. VI, ibi filii, obedite,
etc.; tertio servos et dominos, ibi servi, obedite, et cetera.
Prima in duas. Primo enim monet mulieres de subiectione; secundo
viros de dilectione, ibi viri, diligite, et cetera. Prima in duas.
Primo ponit admonitionem; secundo eius rationem, ibi quoniam vir
caput est, et cetera. Dicit ergo mulieres viris suis subditae sint,
quia certe mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo, ut
dicitur Eccli. c. XXV, 30. Et ideo specialiter monet eas de
subiectione. Et hoc sicut domino, quia proportio viri ad uxorem
quodammodo est sicut servi ad dominum, quantum debet regi mandato
domini; sed differentia est in hoc, quod dominus utitur servis suis
quo ad id quod est sibi utile: sed vir utitur uxore et liberis ad
utilitatem communem. Et ideo dicit sicut domino; non quod vere sit
dominus, sed sicut dominus. I Petr. III, 1: mulieres subditae
sint viris suis, et cetera. Deinde subdit rationem suam. Circa quod
tria facit. Primo eam proponit; secundo exemplum inducit, ibi sicut
Christus, etc.; tertio ex exemplo intentum concludit, ibi sed
sicut, et cetera. Ratio autem haec est, quoniam vir est caput
mulieris, in capite autem viget sensus visus, Eccle. II, 14:
sapientis oculi in capite eius, et ideo vir debet gubernare mulierem ut
caput eius. I Cor. XI, 3: caput quidem mulieris vir. Deinde
ponit exemplum, cum dicit sicut Christus caput est Ecclesiae. Supra
I, 22 s.: ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, quae est
corpus ipsius, et hoc non ad utilitatem suam, sed Ecclesiae, quia
ipse est salvator corporis eius. Act. IV, 12: non est enim
aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos
fieri. Is. c. XII, 2: ecce Deus salvator meus, et cetera.
Ex hoc autem concludit intentionem, cum dicit sed sicut, et cetera.
Quasi dicat: non est conveniens, quod membrum repugnet ipsi capiti in
aliquo; nunc autem, sicut Christus caput est Ecclesiae, suo modo,
ita vir est caput mulieris: non debet ergo mulier inobediens esse
viro, sed sicut Ecclesia subiecta est Christo, Ps. LXI, 2:
nonne Deo subiecta erit anima mea, etc., ita et mulieres viris
suis. Gen. III, v. 16: sub viri potestate eris. Et hoc in
omnibus, scilicet quae non sunt contra Deum; quia dicitur Act. V,
29: obedire oportet Deo magis, quam hominibus. Deinde cum dicit
viri, diligite uxores vestras, etc., monet viros ad dilectionem
uxorum. Et primo facit hoc, secundo assignat rationem huius, ibi
sicut Christus, et cetera. Dicit ergo viri, diligite uxores
vestras, quia certe ex amore, quem habet vir ad uxorem, magis caste
vivit et pacifice uterque se habet. Si autem vir aliam magis diligit,
quam suam, se et suam discrimini exponit. Col. III, 19:
viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. Tangit
autem rationem huius triplicem. Primam sumit ex exemplo Christi, cum
dicit sicut et Christus, etc.; secundam ex parte viri, ibi qui suam
uxorem diligit, etc.; tertiam ex parte mandati divini, ibi propter
hoc relinquet, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit
exemplum dilectionis Christi; secundo signum, ibi et tradidit,
etc.; tertio concludit intentum ita et viri, et cetera. Dicit
ergo: sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Supra eodem: estote
imitatores Dei sicut filii charissimi, et cetera. Signum autem
dilectionis Christi ad Ecclesiam ostenditur, quia tradidit semetipsum
pro ea. Gal. II, 20: dilexit me, et tradidit semetipsum pro
me, et cetera. Is. LIII, 12: tradidit in mortem animam
suam, et cetera. Sed ad quid? Ut illam sanctificaret. Hebr. c.
ult.: Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, et cetera.
Io. XVII, 17: sanctifica eos in veritate. Iste est effectus
mortis Christi. Effectus autem sanctificationis est mundatio eius a
maculis peccatorum. Ideo subdit dicens mundans eam lavacro aquae.
Quod quidem lavacrum habet virtutem a passione Christi. Rom. VI,
3: quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius
baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in
mortem. Ez. XXXIX: effundam super vos aquam mundam, et
cetera. Zac. XIII, 1: erit fons patens domui David, et
cetera. Et hoc in verbo vitae, quod adveniens aquae dat ei virtutem
abluendi. Matth. c. ult.: euntes ergo docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti.
Finis autem sanctificationis est puritas Ecclesiae. Ideo dicit ut
exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam; quasi dicat apostolus: indecens
est quod immaculatus sponsus sponsam duceret maculatam. Et ideo sibi
exhibet eam immaculatam: hic per gratiam sed in futuro per gloriam.
Unde dicit gloriosam, scilicet per claritatem animae et corporis.
Phil. III, v. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, et
cetera. Et ideo addit non habentem maculam. Ps. c, 6: ambulans
in via immaculata, et cetera. Ps. CXVIII, 1: beati
immaculati in via, et cetera. Neque rugam, id est, sine defectu
passibilitatis; quia, ut dicitur Apoc. VII, 16: non
esurient, neque sitient amplius. Aut aliquid huiusmodi, sed ut sit
sancta, per confirmationem gratiae, et immaculata ab omni immunditia.
Et haec omnia intelligi possunt de exhibitione, quae erit in futuro
per gloriam. Si autem de exhibitione per fidem, tunc diceretur: ut
exhiberet sibi, scilicet per fidem, Ecclesiam gloriosam, quia gloria
magna est sequi dominum, ut dicitur Eccli. XXIII, 38, non
habentem maculam, scilicet criminis mortalis. Maculata es in
iniquitate tua, Ier. II, v. 22. Neque rugam, id est
duplicitatem intentionis, quam non habent qui recte coniuncti sunt
Christo et Ecclesiae. Iob XVI, 9: rugae meae testimonium
dicunt contra me, et cetera. Sed magis sanctam per intentionem, et
immaculatam per omnimodam puritatem. Ex hoc tertio concludit
intentum, dicens ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora
sua.
|
|