|
Supra induxit viros ad dilectionem uxorum, ex parte Christi, vel
exemplo dilectionis quam habet Christus ad Ecclesiam, hic ostendit
idem ex parte ipsiusmet viri. Et facit duo: primo ponit rationem;
secundo confirmat eam per exemplum, ibi sicut et Christus, et
cetera. Ratio est talis: vir et mulier sunt quodammodo unum; unde
sicut caro subditur animae, ita mulier viro; sed nullus unquam habuit
carnem suam odio: ergo nec uxorem. Dicit ergo qui suam uxorem
diligit, seipsum diligit. Matth. XIX, 6: itaque non sunt duo,
sed una caro. Et ideo sicut peccaret contra naturam qui seipsum odio
haberet, ita qui uxorem. Eccli. XXV, 1 s.: in tribus
beneplacitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et
hominibus: concordia fratrum, amor proximorum, et vir et mulier bene
sibi consentientes. Quod autem sic debeant se diligere, probat dicens
nemo enim carnem suam unquam odio habuit; quod patet per effectum,
quia probatio dilectionis exhibitio est operis. Nam id quod pro
viribus conservamus, diligimus. Sed quilibet nutrit et fovet carnem
suam propter conservationem. I Tim. ult.: habentes autem alimenta
et quibus tegamur, et cetera. Sed contra Lc. XIV, 26: qui
non odit uxorem, etc., non potest esse meus discipulus. Respondeo.
Dicendum est quod, ut apostolus dicit, sic homo uxorem debet diligere
sicut se; se autem debet homo diligere infra Deum; sic ergo uxorem
debet diligere, scilicet infra Deum. Dicit autem qui non odit
uxorem, non quia praecipiat eam odire, quod esset peccatum mortale
praecipere, sed praecipit eam ita ut se diligere; nunc autem minor
dilectio est quasi quoddam odium respectu eius quod summe et plus
diligitur, scilicet respectu Dei; ita nemo carnem suam odit, et
cetera. Sed contra: qui diligit aliquem, non vult, nec appetit ab
eo separari; sed sancti volunt a carne separari. Rom. VII,
24: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi, et cetera.
Praeterea, nullus affligit quod diligit, sed sancti affligunt carnem
suam in hoc mundo. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, et
cetera. Praeterea, quidam occidunt se, sicut auditum est
frequenter. Item de Iuda. Respondeo. Caro potest considerari in
se: et sic non habetur odio, sed naturaliter quilibet appetit eam esse
et fovet eam ut sit. Vel potest considerari caro inquantum est
alicuius impeditiva quod volumus, et sic odio quodammodo habetur per
accidens. Nam omne quod volumus, aut est bonum, aut malum: si
bonum, vel est ut finis ultimus, scilicet vita aeterna, a qua
impedimur per carnem. II Cor. V, 6: quamdiu sumus in hoc
corpore, peregrinamur a domino. Et quia naturaliter appetimus finem
nostrum et bene esse, nec hoc possumus quamdiu in hac carne sumus,
ideo vellemus eam abiicere; non sicut malum odio habitum sed sicut
bonum minus dilectum, impediens maius bonum. Et sic exponendae sunt
auctoritates supra inductae: infelix, et cetera. Item: desiderium
habens, etc.; vel consimiles. Vel illud quod volumus est bonum non
ut finis sed disponens ad finem, sicut sunt habitus virtutum; hoc
autem bonum impeditur per carnis lasciviam. Et ideo sancti affligunt
et macerant carnem suam, ut subdatur spiritui ad repressionem
concupiscentiarum, quia caro concupiscit impediens acquisitionem
virtutum nos disponentium ad bonum ultimum. Et ideo qui sic affligit
carnem suam, ut subdatur spiritui, non odit eam, sed procurat bonum
eius, quia bonum eius est quod subiiciatur spiritui, sicut bonum
hominis est quod subiiciatur Deo. Ps. LXXII, 28: mihi autem
adhaerere Deo bonum est. Et sic intelligitur: castigo corpus meum,
etc., et consimiles. Unde hoc non oportebat fieri in statu
innocentiae, quamdiu homo subditus fuit Deo, et caro totaliter
subdita fuit spiritui, in qua quidem mutua subiectione consistebat
donum originalis iustitiae. Sed aliquando illud quod volumus est
malum, et ideo, sicut boni carnem affligunt vel deponere volunt,
inquantum impeditiva est boni quod appetunt, ita mali, inquantum caro
est impeditiva mali quod appetunt, eam occidunt et se suspendunt,
sicut Iudas. Deinde ostendit quod virum oportet uxorem diligere, et
hoc per exemplum. Unde dicit sicut et Christus Ecclesiam, scilicet
dilexit, sicut aliquid sui, quia membra sumus corporis. Supra IV,
25: sumus enim invicem membra. Dicit autem de carne eius propter
eamdem participationem naturae. Lc. ult.: spiritus autem carnem et
ossa non habet, et cetera. Vel dicit de carne, mystice, quantum ad
debiles qui sunt carnei, et de ossibus eius, quantum ad fortes qui
sunt ossei.
|
|