|
Supra monuit virum et uxorem, quae est una connexio familiae, hic
monet patrem et filios, quae est secunda connexio domus. Et primo
facit mentionem, quomodo filii se debeant habere ad parentes; secundo
quomodo, e converso, patres ad filios, ibi nolite, et cetera.
Prima in duas. Primo proponit monitionem; secundo ostendit
rationem, ibi hoc enim est iustum, et cetera. Dicit ergo filii,
obedite, et cetera. Notandum est hic quod patres debent naturaliter
instruere filios moribus, filii autem, instruentibus parentibus,
naturaliter debent eis obedire, sicut infirmi obediunt medicis. Unde
proprium filiorum est obedientia. Col. III, v. 20: filii,
obedite, scilicet patribus, per omnia, hoc est enim beneplacitum
domino, et cetera. Dicit autem in domino, quia non est obediendum
parentibus, nec alicui in his quae sunt contra Deum. Act. V,
29: obedire oportet Deo magis quam hominibus. Et per hoc solvitur
auctoritas modo allegata: si quis venit ad me, et non odit patrem,
etc.; quia hoc intelligitur inquantum sunt contra Deum. Rationem
autem assignat ex duobus, scilicet ex iustitia, et utilitate: quod
autem sit iustum patet ac probatur, quia lex divina nihil mandat nisi
iustum. Ps. XVIII, 9: iustitiae domini, et cetera. Sed hoc
mandat lex divina. Ex. XX, 12 et Deut. V, 16: honora
patrem tuum et matrem tuam, et cetera. Eccli. III, 8: qui
timet Deum, honorat patrem, et cetera. Honor autem importat
exhibitionem reverentiae his qui supra nos sunt; sed quia parentes
habemus supra nos, utitur nomine honoris. Dicit ergo hoc enim iustum
est, honora patrem tuum et matrem, et cetera. Eccli. III, 7:
qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri
refrigerabit matrem. Et hoc intelligitur tripliciter, quod filii
debent parentes honorare, quia debent eis reverentiam sicut maioribus,
obedientiam sicut instructoribus, sustentamenta sicut nutrientibus cum
fortes erunt. Deinde assignat dignitatem huius praecepti, dicens quod
est mandatum primum. Contra: immo mandatum primum est, quod est
colendus unus Deus. Respondeo. Mandata continentur in duabus
tabulis. Prima continet ea quae ordinantur ad Deum; secunda ea quae
ad proximum: et in hac secunda primum mandatum est de honore parentum.
Et hoc duplici de causa. Primo, quia in illa secunda tabula nullum
est praeceptum affirmativum nisi istud, quia naturale est nobis ut
parentibus serviamus, non autem sic aliis proximis, ideo nullum est
aliud affirmativum. Sed natura dictat, ut non inferat homo proximis
nocumentum, et ideo prohibetur. Quia ergo primum plus et prius habet
de debito, ideo primum. Secundo, quia Deus honorandus est sicut
principium nostri esse, et quia parentes sunt etiam principium nostri
esse, et quia, ut dicitur VI Ethic., tria habemus a parentibus,
scilicet esse, vivere, et disciplinam, ideo conveniens est, ut post
mandata ordinata ad Deum, primum esset ordinatum ad parentes. Vel,
primum quo ad promissionem, quia isti soli additur promissio. Et
huius est duplex ratio. Una est, quia homines in aliis quae agunt
quaerunt utilitatem propriam, et quia a parentibus iam senibus nullam
expectant utilitatem, nisi a Deo provenientem. Secunda ratio est,
ne aliquis credat quod honoratio parentum non sit meritoria quia
naturalis est, ideo addit ut sit longaevus super terram. In veteri
autem testamento promittebantur promissiones temporales, quia populus
ille parvulus erat et ideo gratiose instruendus sub paedagogo, sicut
parvulus. Tamen in illis parvis munusculis populum illum parvum
decentibus, figurabantur magna bona, scilicet spiritualia. Et ideo
potest hoc referri secundum sensum litteralem ad bona temporalia. Et
sic dicit in promissione, ut bene sit tibi; id est ut bonis promissis
abundes. Nam qui gratus est in minoribus beneficiis, meretur maiora
recipere; maxima autem beneficia habemus a parentibus, scilicet esse,
nutrimentum et disciplinam. Quando ergo quis gratus est his, fit
dignus ut maiora recipiat. Et ideo dicit ut bene sit tibi; quia, ut
dicitur I Tim. IV, 8: pietas ad omnia utilis est, promissionem
habens vitae, quae nunc est, et futurae. Et ideo addit et sis
longaevus super terram, quasi super gratiam et beneficium vitae, quam
habes a parentibus. Prov. III, 16: longitudo dierum in dextera
eius, et in sinistra illius divitiae et gloria. Sed contra. Multi
devoti parentibus cito moriuntur. Et ideo sciendum quod haec
temporalia non sunt bona absolute, nisi inquantum ordinata ad
spiritualia, et ideo intantum homini bona, inquantum per ea iuvatur ad
spiritualia. Unde fortuna non est dicenda bona, si est impediens a
virtute. Et ideo longitudo vitae intantum est bona, inquantum ad
servitia Dei est ordinata. Et ideo quandoque subtrahitur ne
impediat. Sap. IV, 11: raptus est, ne malitia mutaret
intellectum eius. Vel potest referri ad sensum spiritualem, ut sis
longaevus in terra viventium. Ps. CXLII, v. 10 s.:
spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; propter nomen tuum,
domine, vivificabis me. Consequenter instructis filiis, instruuntur
parentes. Circa quod duo facit: primo ponit unum prohibitivum;
secundo aliud inductivum, ibi sed educate eos, et cetera. Dicit
ergo: et vos, patres, nolite provocare filios vestros ad iracundiam,
non quod in omnibus assentiatis voluntati eorum. Ubi notandum est quod
alius est principatus patris ad filium, et domini ad servum, quia
dominus utitur servo suo ad utilitatem propriam, sed pater utitur filio
ad utilitatem filii. Et ideo est necesse quod patres instruant filios
propter utilitatem suam, non tamen minis arcendo aut subiiciendo. Et
ideo dicitur Col. III, 21: patres, nolite ad indignationem
provocare filios vestros, ut scilicet non pusillo animo fiant, quia
talis provocatio non animat ad bonum. Quomodo ergo? Subdit sed
educate illos in disciplina, scilicet verberum, et correctione,
scilicet verborum, id est corripite eos et educate, ut serviant
domino. Vel: in disciplina, eos ad bonum inducendo, et correctione
a malis retrahendo.
|
|