|
Instructis duabus connexionibus, scilicet viri et mulieris, patris et
filii, hic instruit connexionem servi ad dominum. Et circa hoc facit
duo. Primo instruit servum; secundo dominum, ibi et vos, domini,
et cetera. Iterum prima in tres. Primo enim ponit monitionem;
secundo exponit, ibi non ad oculum servientes, etc.; tertio ostendit
retributionem, ibi scientes quoniam unusquisque, et cetera. Iterum
prima in tres. Quia primo monet ad obedientiam; secundo ad
reverentiam; tertio ad cordis simplicitatem. Secunda, ibi cum omni
timore, et cetera. Tertia, ibi in simplicitate, et cetera. Monet
enim eos ad obedientiam ex imperio domini. Unde dicit servi, obedite
dominis carnalibus. Monet eos ad reverentiam, dicens cum timore,
interius. Mal. I, 6: si ego dominus, ubi est timor meus? Et
tremore, exterius. Ps. II, 11: servite domino in timore, et
cetera. Et in simplicitate cordis. Sap. I, 1: in simplicitate
cordis quaerite illum. Lc. XII, v. 42: fidelis servus, et
cetera. Iob I, 8: numquid considerasti servum meum Iob, etc.,
et, paulo post: vir simplex, et cetera. Sic enim serviendum est
Christo. Unde dicit sicut Christo. Sap. I, 1: in simplicitate
cordis quaerite illum. I Par. XXIX, 17: domine Deus, in
simplicitate cordis mei laetus obtuli universa. Dicit etiam sicut
Christo, quia a domino Christo est quod dominus aliquid possit.
Rom. XIII, 2: qui potestati resistit, Dei ordinationi
resistit. Et ideo serviendum est eis sicut Christo, in his quae non
sunt contra fidem, nec contra ipsum. Exponit autem in simplicitate,
et primo removet quod simplicitati contrariatur; secundo docet modum
convenientem, ibi facientes voluntatem Dei, et cetera. Contrarium
autem simplicitatis est, quod servus habeat respectum ad oculum et non
ad complacentiam domini. Talis enim servus non habet simplicitatem et
rectam intentionem. Et ideo hoc prohibet, dicens non ad oculum
servientes, scilicet domino propter lucrum temporale tantum, quasi
hominibus placentes, id est complacere volentes. Gal. I, 10: si
adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Sed ut servi
Christi. Col. III, 24: domino Christo servite. Et
quomodo? Facientes voluntatem Dei, scilicet implendo mandata eius
opere. Ps. CII, 20: facientes verbum illius, sicut Christus
Io. VI, 38, descendi de caelo, non ut facerem voluntatem meam,
sed voluntatem eius, qui misit me. Haec est enim voluntas eius qui
misit me, scilicet ut obediam hominibus propter Deum. Et ideo dicit
sicut servi Christi, et sicut servientes domino, non hominibus,
scilicet non propter se, sed propter dominum. Quomodo? Ex animo.
Col. III, v. 23: quodcumque facitis, ex animo operamini,
sicut domino, et non hominibus. Item, idem subiungit hic dicens
sicut domino et non hominibus. Cum bona voluntate, id est recta
intentione. Col. IV, 12: stetis perfecti et pleni in omni
voluntate Dei. Deinde subiungit remunerationem, dicens scientes. I
Io. V, 13: scripsi vobis ut sciatis, et cetera. Quoniam
unusquisque, (...) sive servus sive liber. Sine personarum
acceptione. Non enim est personarum acceptio apud Deum. Gal.
III, 28: non est servus neque liber, non est masculus neque
foemina, omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Act. X, v.
34 s.: in veritate comperi quoniam non est personarum acceptor
Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur iustitiam, et
cetera. Eccle. IX, 10: quodcumque potest facere manus tua,
instanter operare, et cetera. Recipiet a domino pro remuneratione.
Col. III, 24: scientes quod a domino accipient retributionem
haereditatis. Deinde cum dicit et vos, domini, etc., instruit
dominos, et facit duo. Primo ponit monitionem; secundo subdit
rationem, ibi scientes quia et illorum, et cetera. Dicit ergo et
vos, domini, eadem faciatis, eadem scilicet identitate proportionis,
ut sicut illi ex animo et bona voluntate, ita et vos faciatis.
Eccli. XXXIII, 31: si est tibi aliquis servus fidelis, sit
tibi sicut anima tua. Remittentes minas, non solum verba, vel
flagella. Et quare? Rationem subdit, dicens scientes quia et
illorum et vester dominus est in caelis. Nam idem dominus omnium,
Rom. X, v. 12. Quasi dicat: conservi estis, et ideo debetis
vos bene habere ad eos. Matth. XVIII, v. 33: oportuit et te
misereri conservi tui. Et personarum acceptio non est apud Deum.
Rom. II, 11 idem dicitur; Lc. XX, 21: non accipis
personam hominum; Act. X, 34 idem.
|
|