|
Supra posuit apostolus multa praecepta generalia, et specialia ad
destruendam vetustatem peccati, et inducendam novitatem gratiae, hic
ostendit qua virtute debent uti ad praecepta haec implenda, quia
fiducia auxilii divini. Circa quod duo facit. Primo, ponit
monitionem; secundo, in speciali explicat eam, ibi quoniam non est
nobis colluctatio, et cetera. Prima in duas, quia primo ostendit,
de quo debemus confidere, sicut de interiori; secundo ostendit de quo
debemus confidere sicut de exteriori, ibi induite vos, et cetera.
Illud autem interius, de quo debemus confidere, est auxilium
divinum, et ideo dicit de caetero, fratres, confortamini. Ier.
XVII, 7: benedictus vir, qui confidit in domino, et erit
dominus fiducia eius, et cetera. Duplici autem ratione confidit quis
de aliquo. Una est, quia ad eum pertinet sua defensio; alia est,
quia potens est, et paratus est eum defendere. Et haec duo sunt in
Deo respectu creaturae suae, quia cura est Deo de vobis, ut dicitur
I Petr. ult.: omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum,
quoniam ipsi cura est de vobis. Item, ipse potens est, et promptus
auxiliari. Et ideo dicit de caetero, fratres, etc., quasi dicat:
postquam vos instruxi supra de praeceptis implendis, iam confortamini,
non in vobis, sed in domino, qui curam habet de vobis. Ps.
LXXII, 28: mihi autem adhaerere Deo bonum est, et cetera.
Is. XXXV, 4: dicite pusillanimis: confortamini, et cetera.
Ier. XX, 11: dominus mecum est tamquam bellator fortis, idcirco
qui me persequuntur, cadent, et cetera. Et in potentia, et cetera.
Lc. I, 49: qui potens est. Et licet in Deo virtus et potentia
sint idem, tamen, quia virtus est ultimum de potentia, et, quasi
perfectio potentiae, ideo dicit in potentia virtutis eius, id est, in
potentia virtuosa. Phil. IV, 13: omnia possum in eo, qui me
confortat. Iob XVII, 3: pone me iuxta te, et cuiusvis manus
pugnet contra me. Sed posset dici: si Deus potest et vult, debemus
esse securi. Ideo respondens, dicit quod non, imo debet quilibet
facere quod in se est, quia si inermis iret ad bellum, quantumcumque
rex protegeret eum, esset in periculo. Et ideo dicit induite vos
armaturam Dei, id est dona et virtutes. Rom. c. XIII, 12:
abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, et cetera.
Col. III, v. 12: induite vos ergo sicut electi Dei sancti et
dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam,
et cetera. Quia per virtutes homo protegitur contra vitia. Sed
contra: dominus est rex ita potens, quod nullus potest eum impugnare.
Respondeo. Verum est per violentiam, sed per insidias et fallaciam
impugnat eum Diabolus in membris suis, non in se, quia, ut dicitur
Eccli. XI, 31: multae sunt insidiae dolosi, et cetera. Et
ideo subdit ut possitis stare contra insidias Diaboli. I Petr. V,
8: sobrii estote, et vigilate, et cetera. Ps. IX, 30:
insidiatur in abscondito, quasi leo, et cetera. Consequenter cum
dicit quia non est nobis colluctatio, etc., explicat in speciali
monitionem. Et primo de insidiis inimicorum; secundo de armatura
sumenda, ibi propterea accipite, etc.; tertio de fiducia Christi
habenda ibi per omnium orationem, et cetera. Describit autem
insidias, quia quando aliquis hostis imminet, si sit debilis, stultus
et huiusmodi, non est multum cavendum nec timendum de eo; sed quando
est potens, nequam et callidus, tunc est timendus. Haec tria sunt in
Diabolo. Primo quia non est debilis. Et propter hoc dicit, quod
non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, et cetera.
Per carnem et sanguinem intelliguntur vitia carnis, I Cor. c.
XV, 50: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, et homines
carnales. Gal. I, 16: continuo non acquievi carni et sanguini,
id est, hominibus carnalibus. Dicit ergo non est nobis colluctatio,
et cetera. Quod videtur esse falsum qualitercumque accipiatur; quia,
ut dicitur Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum, et
cetera. Ps. CXVIII, v. 157: multi qui persequuntur me.
Respondeo dupliciter. Primo ut dicamus non est nobis colluctatio
adversus, etc., supple tantum, quin etiam adversus Diabolum. Vel
aliter, quia actio quae instrumento attribuitur, est principaliter
agentis, sicut accipitur illud Rom. IX, 16: non est volentis,
neque currentis, sed miserentis Dei, quasi dicat: quod vultis
aliquid, vel facitis, a vobis non est, sed aliunde, scilicet a
Deo; sic hic non est nobis colluctatio, etc., exponatur, id est
quod nos impugnent, scilicet caro et sanguis, hoc non est eorum
principaliter, sed a superiore movente, scilicet a Diabolo.
Consequenter describitur a potentia, quia adversus principes et
potestates tenebrarum harum. Io. XIV, 30: venit enim princeps
huius mundi, et cetera. Dicitur autem princeps mundi, non creatione
sed imitatione mundanorum. Io. I, 10: et mundus eum non
cognovit, id est principes mundani. Vel dicitur princeps, quasi
primatum capiens. Unde principes quasi primi duces ad aliquid. Ps.
LXVII, 26: principes coniuncti psallentibus. Gen.
XXIII, 6: princeps Dei es apud nos. Ad potestatem autem
pertinet iustitiam exercere. Inquantum ergo aliqui Daemones inducunt
aliquos ad rebellandum Deo, dicuntur principes, inquantum vero habent
potestatem puniendi illos, qui eis subiiciuntur, dicuntur potestates.
Lc. XXII, 53: haec est hora vestra, et potestas tenebrarum,
et cetera. Sed cum ex ordinibus omnibus ceciderint aliqui, quare
mentionem facit apostolus de illis duobus ordinibus, denominans
Daemones? Respondeo. In nominibus ordinum sunt tria in quibusdam
enim importatur ordo ad Deum, in quibusdam vero potestas, in
quibusdam vero Dei ministerium. In nominibus enim Cherubim et
Seraphim et thronorum, importatur conversio ad Deum. Daemones autem
adversi sunt Deo, et ideo eis non competunt haec nomina. Item
quaedam nomina important ordinem ad ministerium Dei, sicut Angeli et
Archangeli: et ista etiam nomina non competunt Daemonibus, nisi cum
adiuncto scilicet Satanae. Tertio etiam, quia virtutes et
dominationes important ordinem ad servitium Dei: ideo eis non
conveniunt haec nomina, sed tantum ista duo, quae communia sunt bonis
et malis, scilicet principatus et potestates. Sunt ergo et potentes
et magni, ideo habent magnum exercitum, contra quem habemus pugnare
adversus mundi rectores tenebrarum harum, scilicet peccatorum. Supra
V, v. 8: eratis enim aliquando tenebrae, et cetera. Quia
quidquid est tenebrosum, totum est de ordine istorum, et subiectum
eis. Glossa: mali homines sunt equi, Diaboli equites, ergo
occidamus equites, et equos possideamus. Io. I, 5: et tenebrae
eum non comprehenderunt. Sunt etiam astuti, quia contra spiritualia
nequitiae, id est contra spirituales nequitias, emphatice loquendo,
per quod intelligitur plenitudo nequitiae. Dicit autem spiritualia
nequitiae, quia quanto est altior secundum naturam, tanto, quando
convertitur ad malum, est peior et nequior. Unde philosophus dicit,
quod homo malus est pessimus omnium animalium. Et ideo dicit
spiritualia nequitiae, quia spirituales et nequissimi sunt. Et dicit
in caelestibus, duplici de causa. Vel ut ostendat virtutem et
avantagium, ad superandum nos: quia nos in terra, ipsi autem in
alto, scilicet in aere caliginoso, et ideo habent partem meliorem.
Lc. VIII, 5: volucres caeli comederunt illud. Vel dicit in
caelestibus, quia pro caelestibus est ista pugna: et hoc debet animare
nos ad pugnam.
|
|