|
Supra exposuit apostolus, quod dictum est de insidiis Diaboli, hic
monet nos de armatura sumenda. Et circa hoc facit duo. Primo
concludit ex praemissis armaturae necessitatem; secundo, armorum
diversitatem describit, ibi state ergo, et cetera. Dicit ergo:
habetis hostes malos, nequissimos et potentes, et pro re ardua
pugnantes, quia pro caelestibus, propterea accipite armaturam Dei,
id est armamini spiritualibus armis. II Cor. X, 4: arma
militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem
munitionum, et cetera. Et hoc ut possitis resistere. I Petr. V,
9: cui resistite fortes in fide, et cetera. Iac. IV, 7:
resistite Diabolo, et fugiet a vobis. Quanto magis enim ei ceditur,
tanto plus insequitur. In die malo, et hoc propter mala, quae in die
fiunt. Supra V, 16: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
Eccle. VII, 15: diem malam praecave, et cetera. Item
accipite non solum ad resistendum, sed etiam ad proficiendum, et in
omnibus perfecti state, id est in adversis et prosperis immobiliter
state. Iac. I, 4: sitis perfecti, in nullo deficientes. De hoc
I Petr. I, 13: perfecti, sperate in eam, quae offertur vobis,
gratiam, et cetera. Sed numquid omnes debent perfecti esse?
Respondeo. Triplex est perfectio. Una sufficientiae, quam habet
homo, secundum quod habet quod sibi est necessarium ad salutem, sicut
illud: diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo; quasi dicat: ut
nihil sit in corde tuo, quod sit contra Deum. Et hoc est de
necessitate salutis. Iac. I, 4: ut sitis perfecti et integri in
nullo deficientes, et cetera. Alia est perfectio totalis
abundantiae, quae est perfectio patriae, quae est consummata gloria,
in hoc quod perfectus totaliter inhaereat Deo. Matth. XXII,
30: in resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut
Angeli Dei in caelo. Et de hac loquebatur apostolus Phil. III,
12: non quod iam acceperim, aut quod iam perfectus sim. Et paulo
post: fratres, ego non arbitror me comprehendisse. Alia est media,
scilicet consilii, qua homo nititur se abstrahere ab his, et ire ad
illas. Deinde cum dicit state ergo, etc., describit diversitatem
armorum. Est autem triplex genus spiritualium armorum, ad
similitudinem corporalium: quorum quaedam sunt similia indumento ad
tegendum, quaedam vero ad protegendum, et quaedam ad impugnandum.
Indumento autem tria sunt necessaria. Primo quod cingatur; et
quantum ad hoc dicit state ergo succincti lumbos vestros, et cetera.
Sed prius induit se homo quam se cingat. Apostolus autem accipit haec
secundum ordinem armaturae spiritualis. In bello autem spirituali
prius est necesse concupiscentias carnis restringere, sicut vicinus
hostis est prius vincendus: hoc autem fit per restrictionem lumborum,
in quibus viget luxuria, quod fit per temperantiam, quae gulae et
luxuriae contrariatur. Lc. XII, 35: sint lumbi vestri
praecincti, et cetera. Iob XXXVIII, 3: accinge sicut vir
lumbos, et cetera. Sed in veritate, id est in rectitudine
intentionis, et non simulate. Alia littera habet: in charitate. I
Cor. ult.: omnia vestra in charitate fiant. Secundo monet vincere
cupiditates rerum. Duplex autem invenitur armatura contra eas,
scilicet iustitia, et abrenuntiatio rerum temporalium. Et ideo primo
praecipit ut eas non iniuste usurpemus, quod facit iustitia. Et ideo
dicit induti loricam iustitiae, scilicet propter quam homo abstinet a
rebus alienis. Dicitur autem iustitia lorica, quia sicut lorica tegit
membra, ita iustitia virtutes omnes. Sap. V, 19: induet pro
thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum. Secundo
praecipit ut rerum temporalium curam superfluam deponamus, quia dum his
nimis intendimus, non habemus pedes paratos ad divina negotia et
mysteria annuntianda. Et propter hoc dicit et calceati pedes, id est
affectus dispositi sint supple, in praeparatione Evangelii pacis. In
signum huius misit apostolos dominus, Mc. VI, 9, calceatos
sandaliis, quae habent subtus soleas, per quod significatur elevatio
mentis a terrenis: et aperta sunt superius, per quod significatur
promptitudo ad divinam sapientiam. Dicit autem pacis, quia per
Evangelium pax nobis annuntiatur. Matth. X, 12: in quamcumque
domum intraveritis, dicite: pax huic domui. Item secundo, sunt arma
ad protegendum. Duo autem in nobis sunt protegenda, quae sunt
principia vitae, scilicet pectus in quo est cor et caput in quo est
cerebrum. Pro pectore autem est scutum. Et ideo dicit in omnibus
sumentes scutum fidei, quia sicut scutum supponitur omnibus armis, ita
fides omnibus aliis virtutibus. Alia sunt enim arma virtutum
moralium, scilicet temperantiae, id est succinctio lumborum, et
iustitiae, id est induitio loricae: et hoc genus armorum, scilicet
scutum, est virtutis theologicae, scilicet fidei: quia sicut per
scutum repelluntur tela, ita per fidem omnia contraria et habetur
victoria. Hebr. XI, v. 33: sancti per fidem vicerunt regna,
sicut per virtutes morales vincimus potestates terrenas. Et ideo ait
in quo possitis omnia tela ignea nequissimi extinguere, scilicet
Diaboli, cuius tela sunt quaedam immissiones per Angelos malos.
Ignea sunt, quia adurentia pravis concupiscentiis. Ps. LVII,
9: supercecidit ignis, et cetera. Haec autem per fidem
extinguuntur: quae tentationes praesentes et transitorias extinguit per
bona spiritualia et aeterna, quae promittit sacra Scriptura. Unde
dominus Diabolo tentanti producebat et opponebat auctoritates sacrae
Scripturae. Et sic debemus facere, si tentat de gula, secundum
illud Deut. VIII, 3: non in solo pane vivit homo, vel illud:
non est regnum Dei, esca et potus. Si de luxuria: non moechaberis.
Si de furto: non furtum facies; et sic de aliis. Dicitur autem
scutum fidei, quia sicut scutum protegit totum pectus, ita fides debet
esse in pectore. Spes autem dicitur galea, quia sicut galea est in
capite, ita caput virtutum moralium est finis; et de hoc est spes,
scilicet de fine. Et ideo dicitur et galeam salutis assumite. Item
tertio, sunt arma ad impugnandum, quia non solum sufficit se
defendere, sed etiam oportet adversarium impugnare. Hoc autem sicut
fit per gladium materialem corporaliter, ita per verbum Dei, quod est
spiritus sancti gladius, spiritualiter. Et propter hoc dicit et
gladium spiritus, quod est verbum Dei, scilicet assumite. Hebr.
c. IV, 12: vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior
omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et
spiritus. Et praedicatio dicitur gladius spiritus, quia non penetrat
usque ad spiritum, nisi ducatur a spiritu sancto. Matth. X, 20:
non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui
loquitur in vobis. Sic ergo habemus arma quibus defendamur a
carnalibus hostibus, scilicet a gula et luxuria, quod fit per
temperantiam, ibi state ergo succincti lumbos vestros, et cetera.
Item, quibus vincamus cupiditates terrenas, scilicet arma iustitiae,
quae abstinere nos faciunt ab illicitis, ibi induti loricam iustitiae.
Et puritatem affectus seu paupertatem, quae nos retrahit etiam a
licitis, ibi calceati pedes, et cetera. Item, habemus arma quibus
protegamur ab erroribus, scilicet arma fidei, ibi in omnibus sumentes
scutum fidei, et etiam ab hostibus generis humani, ibi quo, scilicet
scuto fidei, possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Item,
habemus arma quibus in bonis spiritualibus confirmamur, scilicet arma
spei, ibi et galeam salutis assumite. Galea ponitur in capite, sic
spes in fine. Nunc autem caput virtutum moralium est ipse finis, de
quo est spes. Unde nihil est aliud galeam salutis assumere, quam spem
de ultimo fine habere. Item, habemus arma ad impugnandum ipsos
Daemones, scilicet gladium spiritus, quod est verbum Dei: quod fit
frequenter in sermonibus, in quibus verbum Dei penetrans corda
peccatorum expellit congeriem peccatorum et Daemonum.
|
|