|
Supra posuit apostolus quae dixerat de insidiis et armaturis, hic
exponit illud quod etiam dixerat de confirmatione et confortatione in
potentia Dei: et hoc fit per orationem ad Deum super auxilio divino.
Facit autem tria. Primo monet eos ad orandum pro seipsis, secundo
pro aliis, tertio pro ipsomet apostolo. Circa primum ponit septem
conditiones orationis. Primo quod debet esse perfecta. Unde dicit
omnem orationem, quod fit cum in omnibus recurrit quis ad orationem,
vel orat pro omni bono. Secundo quod sit humilis, non praesumptuosa.
Ps. ci, 18: respexit in orationem humilium, et cetera. Quod fit
quando homo non putat se exaudiri propter merita sua, sed propter
misericordiam divinam. Et ideo dicit obsecrationem, id est per sacrae
rei acceptionem. Phil. IV, 6: in omni oratione et obsecratione,
cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
Tertio quod sit continua, ibi omni tempore. I Thess. V, 17:
sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Ps.
XXXIII, 2: benedicam dominum in omni tempore, scilicet
statuto. Quarto quod sit devota, quia in spiritu. I Cor. XIV,
15: psallam spiritu, psallam et mente, id est, non ut vagus.
Quinto quod sit vigilans, ibi vigilantes. I Petr. IV, 7:
estote prudentes, et vigilate in orationibus. Sexto quod sit
instans, ibi in omni instantia. Rom. XII, 12: orationi
instantes, et cetera. Septimo charitativa, ut scilicet fiat pro
omnibus aliis sanctis, ibi et obsecratione pro omnibus sanctis. I
Tim. II, 1: obsecro enim primum omnium fieri obsecrationes,
orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus,
et cetera. Deinde, ultimo, pro se petit orationes fieri, ibi et pro
me. Ubi tria petit pro se, quae cuilibet praedicatori sunt
necessaria, scilicet quod os aperiat, et ad praedicandum se praeparet
quantum in se est, et detur sibi gratia. Et ut haec tria sibi
dentur, petit ut oretur pro se, dicens ut detur mihi sermo in
apertione oris mei. Non enim potero loqui, nisi quod dederit mihi
dominus, dicebat ille Balaam, Num. XXII, 18. Unde
dominus, Matth. c. X, 20: non enim vos estis qui loquimini,
sed spiritus, et cetera. Unde dicitur ibidem 19: dabitur enim
vobis in illa hora quid loquamini. Hoc autem dictum primo ponit
apostolus. Ut detur, inquit, mihi sermo in apertione oris mei.
Col. ult.: orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis
ostium sermonis. Et ad quid, Paule? Respondet, ut scilicet possim
cum fiducia notum facere Evangelii mysterium, pro quo legatione fungor
in catena. Et hoc est secundum quod petit, quia non solum est
necessarium praedicatori ut detur ei sermo in apertione oris, seu
scientiae, sed ut sermonem sibi datum praedicet audacter et cum
fiducia. Et hoc est quod dicit cum fiducia, et cetera. Et sic
praedicabant apostoli, de quibus Act. IV, 31, quod loquebantur
cum fiducia verbum Dei. Commendat autem apostolus officium
praedicationis ab excellentia et altitudine. Unde dicit mysterium
Evangelii. Secundo ostendit, quod pro ipso libenter sustinuit
tribulationem et ignominiam. Unde dicit pro quo legatione fungor in
catena. De his duobus simul Col. ult.: Deus aperiat nobis ostium
sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod et vinctus sum.
Et quia dicitur Eccli. XX, 22: ex ore fatui reprobatur
parabola, non enim dicit eam tempore suo, ideo apostolus non solum
petit, quod detur sibi sermo, seu praedicandi scientia, sed gratia
loquendi cum fiducia, ut scilicet non desisteret ab incepto pro
catenis, quibus catenatus erat ab incepto et commisso sibi officio
fiducialiter et fideliter prosequendo. Tertio petit, ut detur sibi
temporis seu modi congruentia, quia tempus loquendi et tempus tacendi,
ut dicitur Eccle. III, 7. Et ideo dicit ut in ipso audeam,
prout oportet me loqui. Et certe in omnibus modus et qualitas facit
gratum. Et hoc idem petebat apostolus Col. ult.: ut manifestem
illud, ita ut oportet me loqui: quia, ut dicitur Prov. c. XV,
23: sermo opportunus, optimus. In fine autem huius epistolae
apostolus statum suum Ephesiis manifestat, cum dicit ut autem et vos
sciatis, et cetera. Ubi primo facit quod dictum est; secundo eos
more solito salutat, ibi pax fratribus, et cetera. In prima parte
tria facit. Primo ponitur status sui manifestatio, ibi ut autem et
vos sciatis, etc.; secundo discipuli nuntiantis multiplex
commendatio, ibi Tychicus frater meus charissimus et fidelis, etc.;
tertio ostendit finem, pro quo eis manifestat statum suum, quia
scilicet est ipsorum consolatio, ibi et consolentur corda vestra.
Dicit ergo: ut autem vos sciatis quae circa me sunt, quid agam,
omnia nota vobis faciet, et cetera. Quasi dicat apostolus: pro
mysterio Evangelii, pro quo catenatus sum, volo quod sciatis quod
catena et omnes tribulationes et omnia supplicia, quae in credito
officio inferuntur, non me angunt, nec cor mutant, nec pervertunt
interius, nec attingunt; sed certe sic angor de istis, quod omnia
circa me sunt, non intra. Et quia non possum ire ad annuntiandum
vobis, utpote catenatus, omnia nota faciet vobis Tychicus frater meus
charissimus et fidelis minister in domino. Et ideo secure credatis ei
de omnibus. Lc. XII, 42: quis, putas, est fidelis servus et
prudens, et cetera. Et iste certe est talis, quem misi ad vos in hoc
ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt. Et haec est discipuli
commendatio. Et ad quid? Ut consoletur corda vestra. Deinde cum
dicit pax fratribus, etc., ponit apostolus consuetam salutationem.
Et advertendum est, quod licet gratia praecedat pacem et charitatem
mutuam hominum ad se invicem, et ad Deum quo ad collationem (quia non
est pax impiis, dicit dominus), tamen quo ad executionem gratiae et
veritatis et charitatis conservationem, pax praecedit suo modo. Et
ideo primo optat eis pacem ad se invicem et charitatem ad Deum,
dicens: pax fratribus, et charitas cum fide. Et quia licet pax et
charitas multum faciant ad gratiae conservationem, tamen quia semper
supponunt ipsam gratiam, sine qua haberi non possunt, ideo optat eis
gratiam. Unde dicit: gratia cum omnibus, qui diligunt dominum
nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen.
|
|