|
Vetera, novis supervenientibus, proiicietis, Lev. XXVI,
10. Haec verba competunt praesenti epistolae, in qua apostolus
redarguit Galatas, qui intantum seducti fuerant a pseudo, ut simul
servarent legalia et Evangelium, quod apostolus improperat eis in
verbis praemissis, dicens vetera, novis supervenientibus,
proiicietis. In quibus verbis innuit dominus quadruplicem vetustatem.
Prima vetustas est erroris, de qua Is. XXVI, 3: vetus error
abiit, et haec remota est per novitatem doctrinae Christi. Mc. I,
27: quae est haec nova doctrina? Secunda vetustas est figurae, de
qua Hebr. c. VIII, 8: consummabo super domum David, et super
Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod feci patribus
eorum. Ubi primo ostendit primum testamentum esse vetustum, et hoc
renovari per novitatem gratiae, seu veritatis praesentiae Christi.
Ier. XXXI, 22: novum faciet dominus super terram, et cetera.
Tertia est vetustas culpae, de qua Ps. XXXI, v. 3: quoniam
tacui (confitendo scilicet peccata mea), inveteraverunt, et cetera.
Et haec renovatur per novitatem iustitiae. Rom. VI, 4: in
novitate vitae ambulemus, et cetera. Quarta est vetustas poenae.
Thren. III, 4: vetustam feci pellem meam. Et haec renovabitur
per novitatem gloriae, de qua novitate Is. ult.: ecce ego creo
caelum novum, etc.; Apoc. XXI, 21: dixit, qui sedebat in
throno: ecce nova facio omnia.
|
|