|
Scribit ergo apostolus Galatis hanc epistolam, in qua ostendit,
quod, veniente gratia novi testamenti, debet proiici vetus
testamentum, ut impleta veritate deseratur figura, quibus duabus,
scilicet gratia et veritate, adeptis, perveniatur ad veritatem
iustitiae et gloriae. Acquiruntur autem illa duo, si observantia
legalium dimissa, observantiae Evangelii Christi ferventer
insistamus. Ordo autem huius epistolae congruus est, ut post duas
epistolas ad Corinthios, in quarum prima agitur de sacramentis
Ecclesiae, in secunda de ministris horum sacramentorum, necessarie
sequatur epistola ad Galatas, in qua agitur de cessatione
sacramentorum veteris testamenti. Dividitur autem haec epistola in
duas partes, in salutationem, et epistolarem narrationem, ibi miror
quod, et cetera. In salutatione autem primo ponitur persona
salutantis; secundo ponuntur personae salutatae, ibi Ecclesiis
Galatiae, etc.; tertio bonum optatum, ibi gratia vobis, et
cetera. Circa primum, primo, ponitur persona salutans
principaliter, quae describitur ex nomine et ex auctoritate. Ex
nomine quidem cum dicit Paulus, quod congruit humilitati suae, quia
interpretatur humilis. Unde dicitur I Cor. XVI, 9: ego sum
minimus apostolorum, et cetera. Item congruit officio suo, quia
secundum alium modum interpretatur os tubae, in quo specialiter est
officium praedicationis significatum. Is. LVIII, 1: quasi
tuba exalta vocem tuam, et cetera. Ex auctoritate autem describitur,
cum dicitur apostolus. Ubi duo ponuntur, scilicet eius auctoritas,
et auctoritatis origo. Auctoritas, quia apostolus, qui idem est quod
missus. Sciendum est autem, quod apostolus in quibusdam epistolis
scribit se servum, ostendens nomen humilitatis, ut in epistola ad
Romanos; in quibusdam vero scribit se apostolum, ostendens
auctoritatem suam. Cuius ratio est, quia Romani superbi erant, et
ideo apostolus, ut inducat eos ad humilitatem, scribit se servum, in
exemplum humilitatis. Galatis vero, quia stulti erant et superbi, ut
frangat eos, nominat se apostolum; et ideo hic ponit auctoritatem
suam. Originem autem auctoritatis suae describit, cum dicit non ab
hominibus, et cetera. Et primo removet originem aestimatam; secundo
assignat veram, ibi sed per Iesum Christum, et cetera. Origo autem
aestimata erat, quia intantum Galatae seducti erant a pseudo, quod
crederent apostolum non esse eiusdem auctoritatis qua alii apostoli
erant, quia non fuit doctus a Christo vel conversatus cum eo, sed
esset missus ab eis, quasi minister eorum. Opinionem ergo istam
removet, cum dicit non ab hominibus, et cetera. Quidam enim
mittebantur a toto collegio apostolorum et discipulorum. Et ideo
ostendens se non esse ab eis missum, dicit non ab hominibus. Quidam
enim mittebantur ab aliquo apostolorum speciali, sicut Paulus
aliquando mittebat Lucam et Titum. Et ideo ostendens, quod nec sic
missus sit, dicit neque per hominem, id est, per aliquem apostolorum
in speciali, sed per spiritum sanctum, qui dicit, Act. XIII,
2: segregate mihi, et cetera. Causa autem originis huius
auctoritatis vera est Christus Iesus, et ideo dicit sed per Iesum
Christum, et Deum patrem. Haec autem distinctio, cum dicit per
Iesum Christum et Deum patrem, potest accipi, vel quantum ad
personam patris, et personam filii, et tunc alius est in persona Deus
pater, et alius Iesus Christus. Ab utroque autem missus est beatus
apostolus Paulus ad praedicandum, et a tota Trinitate, quia
inseparabilia sunt opera Trinitatis. Non fit autem mentio de persona
spiritus sancti, quia cum sit unio et nexus duorum, positis personis
duabus, scilicet patris et filii, intelligitur etiam spiritus
sanctus. Vel potest sumi distinctio praedicta quantum ad naturam
assumptam, scilicet humanam, quia secundum naturam divinam non est
distinctio inter Deum patrem et Iesum Christum. Et tunc missus est
Paulus per Deum patrem, sicut per auctorem, et per Iesum
Christum, sicut per ministrum. Rom. c. XV, 8: dico Iesum
Christum ministrum fuisse, et cetera. Quia vero Galatae derogabant
apostolo, quod non fuisset conversatus cum Christo sicut alii, nec
missus ab eo, ideo in hoc specialiter magnificat se, quia illi fuerunt
missi per Christum adhuc viventem in carne mortali, ipse vero a
Christo iam glorificato missus est, ideo dicit qui, scilicet Deus
pater, suscitavit eum, scilicet Iesum Christum, inquantum hominem,
a mortuis. Quasi dicat: apostolus sum, non ab hominibus, scilicet
collegio apostolorum, nec per hominem, scilicet Christum in mortali
carne viventem, sed sum apostolus per Christum iam suscitatum et
glorificatum. Rom. VI, 9: Christus resurgens a mortuis, et
cetera. Et quia praesens vita significatur per sinistram, futura vero
per dexteram, inquantum ista est caelestis et spiritualis, illa vero
temporalis, ideo Petrus, qui vocatus fuit a Christo adhuc in carne
mortali posito, ponitur in bulla Papae in sinistra parte; Paulus
vero, qui vocatus fuit a Christo iam glorificato, ponitur in parte
dextera. Consequenter cum dicit et qui mecum sunt, etc., ponuntur
personae adiunctae salutantes, quas describit a dulci familiaritate,
quia mecum sunt, scilicet ad solatium et adiutorium. Prov.
XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, et cetera. Ps.
CXXXII, 1: ecce quam bonum, et cetera. Item ab inseparabili
charitate, cum dicit fratres, Io. XIII, 35: in hoc
cognoscent omnes, et cetera. Item ab universalitate, cum dicit
omnes; quod ideo addit, quia isti forte erant intantum seducti, quod
dictum Pauli non reputarent. Et ideo dicit omnes qui mecum sunt, ut
ostendat eos testes esse veritatis suae, et facile intelligant se
errare, dum ab omnibus reprehenduntur. II Cor. II, 6:
sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec, quae fit a pluribus,
et cetera. Personas autem salutatas ponit, cum dicit Ecclesiis
Galatiae, et cetera. Ubi sciendum quod sicut in Glossa tangitur,
Brennus dux Senonum olim congregato exercitu intravit Italiam, qua
pertransita, venit in Graeciam ante tempus Alexandri magni, ubi cum
essent aliqui de gente sua remanentes, in una parte Graeciae
miscuerunt se Graecis; unde illa provincia Gallograecia dicta est;
deinde illi Galatae sunt appellati, quasi albi. Et licet Graeci
sint acuti ingenii, tamen illi Galatae stulti erant et instabiles et
ad intelligendum tardiores, sicut et indociles Galli, unde originem
traxerunt. Et ideo infra dicit eis: o insensati Galatae, et
cetera. Istis ergo scribit epistolam hanc et isti sunt personae
salutatae. Consequenter cum dicit gratia vobis, etc., ponit bona
quae eis optat. Et primo ponit ipsa bona optata; secundo ipsorum
bonorum auctorem, ibi a Deo patre, et cetera. Bona autem quae eis
optat sunt duo, in quibus omnia spiritualia includuntur. Primum est
gratia, quae est principium vitae spiritualis, cui in Glossa
adscribitur remissio peccatorum, quae est primum in vita spirituali.
Nullus enim potest esse in vera vita spirituali, nisi prius moriatur
peccato. Secundum est pax, quae est quietatio mentis in fine, quae
in Glossa dicitur esse reconciliatio ad Deum. Et sic, dum optat
principium et finem omnium bonorum spiritualium, includit apostolus
tamquam inter duo extrema desiderium omnis boni eis proveniendum. Ps.
LXXXIII, v. 12: gratiam et gloriam dabit dominus. II
Cor. ult.: gratia domini nostri, et cetera. Bonorum autem ipsorum
auctor est Deus pater, et ideo dicit a Deo patre, et cetera. Ubi
primo ponitur bonorum causa; secundo causandi modus, ibi qui dedit;
tertio gratiarum actio pro ipsis bonis, ibi cui est honor, et cetera.
Causa autem et auctoritas bonorum est Deus pater tamquam auctor,
inquantum Deus, et tota Trinitas, quae dicitur Deus omnium per
creationem. Sap. XIV, 3: tu autem, pater, gubernas, et
cetera. Et ideo dicit a Deo patre, et cetera. Item auctor est
dominus Iesus Christus, sicut minister, et hoc inquantum homo.
Rom. c. XV, 8: dico Iesum Christum ministrum, et cetera. Et
quod per Christum sit nobis gratia, patet Io. I, 17: gratia et
veritas per Iesum Christum facta est, et cetera. Rom. V:
iustificati gratis, et cetera. Pax etiam est nobis per ipsum. Io.
XIV, 27: pacem meam do vobis, et cetera. Modus autem causandi
huiusmodi bona ponitur, cum dicit qui tradidit, et cetera. Ubi primo
ponitur causa efficiens, quae est mors Christi. Et quantum ad hoc
dicit qui dedit semetipsum, etc., quasi dicat: ideo Christus est
auctor gratiae et pacis, quia ipse morti dedit se et sustinuit crucem.
Unde ipsa mors Christi est causa efficiens gratiae. Rom. c. V:
iustificati gratis, etc., et Col. c. I, 20: pacificans quae
in caelis, et cetera. Et dicit primo qui dedit, etc., id est,
sponte se obtulit. Eph. V, 2: dilexit nos Christus, et
tradidit, et cetera. Hebr. II, 9: ut pro omnibus nobis gustaret
mortem. Tit. II, 14: qui dedit semetipsum, et cetera. Ex quo
manifeste apostolus arguit contra eos, quod si mors Christi est
sufficiens causa salutis nostrae, et in sacramentis novi testamenti,
quae efficaciam habent ex passione Christi, confertur gratia, quod
sit superfluum simul cum novo testamento servari legalia, in quibus
gratia non confertur, nec salus acquiritur, quia neminem ad perfectum
adduxit lex, ut habetur Hebr. VII, 19. Secundo ponitur finis
et utilitas ipsorum bonorum quae est causa finalis. Et est duplex:
unus est ut liberemur a peccatis praeteritis, et quantum ad hoc dicit
pro peccatis nostris, scilicet praeteritis delendis et expiandis, quod
est initium nostrae salvationis. Apoc. I, 5: dilexit nos, et
cetera. Alius finis est, ut liberaret nos a potestate mortis, et
quantum ad hoc dicit ut eriperet nos de praesenti, et cetera. Col.
I, 13: eripuit nos a potestate, et cetera. Et ponit tria,
scilicet ut eriperet, inquit, de praesenti, et saeculo, et nequam.
Ut eriperet de praesenti, trahendo nos ad aeterna, per desiderium et
spem. De saeculo, id est, de conformitate huius mundi qui nos
allicit, ut non ei conformemur. Rom. XII, 2: nolite conformari
huic saeculo, et cetera. Nequam, reducens nos ad veritatem
iustitiae. Et dicitur saeculum nequam, non propter sui naturam, cum
bonum sit creatum a Deo, sed propter mala quae in eo fiunt, sicut
illud Ephes. V, 16: dies mali sunt, et cetera. Gen. c.
XLVII, 9, dixit Iacob: dies peregrinationis vitae meae centum
triginta annorum sunt, parvi et mali, et cetera. Et licet haec sint
nobis per Christum, non tamen excluditur Deus pater. Et ideo
ponitur, tertio, acceptatio divinae voluntatis. Unde dicit secundum
voluntatem Dei, et patris. Patris, inquam, Christi per naturam,
qua ab aeterno procedit, ut verbum. Ps. II, 7: ego hodie genui
te. Io. I, 1: in principio erat verbum, et cetera. Item patris
nostri per adoptionem. Io. I, 12: dedit eis potestatem, et
cetera. Primo modo ly Deus pater, accipitur pro sola persona
patris; secundo modo pro tota Trinitate. Et quia a Deo patre
nostro, scilicet a tota Trinitate, haec omnia proveniunt nobis per
Christum, ideo ipsi, scilicet toti Trinitati, gloria, in se honor
aliis sit vel est, in saecula saeculorum, id est semper. Amen, est
nota confirmationis. Habes ergo, in summa, in salutatione praedicta
auctoritatem apostoli, qua eorum superbiam frangit; virtutem gratiae,
qua eos ad observantiam Evangelii provocat; et insufficientiam
legalium, ut ab eis eos revocet.
|
|