|
In superioribus praecessit salutatio, sequitur in sequentibus
epistolaris narratio, in qua arguit apostolus eorum errorem; secundo
eos monet ad correctionem, V cap., ibi state ergo, et cetera.
Errorem autem eorum arguit dupliciter, et per auctoritatem evangelici
documenti, et per rationem veteris testamenti, III cap., ibi o
insensati, et cetera. Arguit autem errorem ipsorum, ostendendo
auctoritatem evangelicae doctrinae. Primo ostendendo ipsorum levitatem
quantum ad levem dimissionem evangelicae doctrinae; secundo commendando
auctoritatem ipsius doctrinae evangelicae: ut sic quanto dignius est
quod dimittunt, tanto eorum error appareat maior, ibi notum enim vobis
facio, et cetera. Circa primum duo facit. Primo enim exaggerat
culpam; secundo infligit poenam, ibi sed licet nos, et cetera.
Culpam autem exaggerat et seductorum et seducentium, ibi nisi sunt,
et cetera. Circa primum tria facit. Primo enim aggravat culpam
seductorum ex animi levitate. Unde dicit miror, quasi dicat: cum
sciatis tot bona quae dicta sunt provenire vobis per Christum, et quod
cum fueritis ita bene instructi per me, tamen sic, id est, intantum
et tam vehementer, ut videamini iam obliti, tam cito, id est, in tam
brevi tempore, transferimini, ut alludat nomini. Galatia enim
translatio dicitur. Quasi dicat: vos estis Galatae, quia tam cito
transferimini. Eccli. XIX, 4: qui cito credit, levis est
corde. Secundo aggravat eorum culpam ex eo quod dimiserunt. Si enim
ratio recedit et transfertur a malo, commendabilis est et bene facit,
sed quando recedit a bono, tunc est culpabilis. Et sic isti a bono
translati erant. Et ideo dicit eis: et si mirandum sit quod tam cito
et sic transferimini, addit tamen materiam admirationis, quod scilicet
transferimini ab eo, scilicet a Deo, et fide eius, qui vos vocavit
in gratiam Christi, id est, in participationem aeterni boni, quam
habemus per Christum. I Petr. II, v. 9: gratias agentes
Deo, qui vos vocavit in admirabile lumen suum. Item II Petr.
II, 21: melius erat eis viam veritatis non agnoscere, quam, et
cetera. Tertio aggravat eorum culpam ex eo ad quod conversi sunt,
quia non sunt conversi ad bonum, sed ad malum. Unde dicit in aliud
Evangelium, id est, veteris legis, quae Annuntiatio bona est
inquantum annuntiat quaedam bona, scilicet temporalia et carnalia.
Is. I, 9: si volueritis et audieritis me, et cetera. Sed tamen
non est perfecta et simpliciter, sicut Evangelium; quia non annuntiat
perfecta et maxima bona, sed parva et minima. Sed lex nova est
perfecte et simpliciter Evangelium, id est, bona Annuntiatio, quia
annuntiat maxima bona, scilicet caelestia, spiritualia et aeterna.
Et licet sit aliud Evangelium secundum traditionem pseudo, tamen
secundum meam praedicationem non. Est enim aliud in promissis, sed
non est aliud in figura, quia idem continetur in veteri testamento et
in novo: in veteri quidem ut in figura, in novo vero ut in re et
expresse. Et sic est aliud Evangelium quantum ad ea quae exterius
apparent, sed quantum ad ea quae interius sunt et continentur, non est
aliud. Licet autem non sit aliud in se, tamen potest esse aliud ex
culpa aliorum, scilicet seducentium. Et ideo eorum culpam
exaggerans, dicit nisi sunt aliqui, scilicet seductores, qui vos
conturbant, id est, puritatem sensus vestri, qua imbuti fuistis per
fidei veritatem, obfuscant. Quia, licet idem contineatur quantum ad
interiorem intellectum per vetus et novum testamentum, ut dictum est,
tamen si post susceptionem novi testamenti reiteratur vetus, videtur
ostendi quod novum non sit perfectum, et quod illud sit aliud ab isto.
Et ideo dicit quod non est aliud, nisi sunt, etc., quia isti pseudo
post fidei evangelicae susceptionem cogebant eos circumcidi, ostendendo
per hoc, quod circumcisio est aliquid aliud quam Baptismus et efficit
aliquid quod Baptismus non potest efficere, et ideo isti conturbant
vos. Infra V, 12: utinam abscindantur qui vos conturbant, et
cetera. Et vere conturbant, quia volunt convertere Evangelium
Christi, id est, veritatem evangelicae doctrinae in figuram legis,
quod est absurdum et turbatio maxima. In illud enim debet aliquid
converti ad quod ordinatur; novum autem testamentum et Evangelium
Christi non ordinatur ad vetus, sed potius e contrario lex vetus
ordinatur ad legem novam, sicut figura ad veritatem; et ideo figura
converti debet ad veritatem, et lex vetus in Evangelium Christi, non
autem veritas in figuram, neque Evangelium Christi in legem veterem:
quod patet ex ipso usu loquendi. Non enim dicimus quod homo sit
similis imagini hominis, sed potius e converso, imago est similis
homini. Ier. XV, 9: ipsi convertentur ad te, etc.; et Lev.
XXVI, 10: novis supervenientibus, et cetera. Consequenter
post exaggerationem culpae ponitur inflictio poenae, cum dicit sed
licet, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo promulgat
sententiam; secundo rationem sententiae assignat, ibi modo enim
hominibus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
auctoritatem suae sententiae; secundo profert eam, ibi sicut
praedixi, et cetera. Ostendit autem auctoritatem suae sententiae
multam esse, eo quod non solum in perversores et in seductores
subditos, sed etiam in pares, sicut sunt alii apostoli, et etiam in
superiores, sicut sunt Angeli, si huius criminis, scilicet
conversionis Evangelii in veterem legem, rei essent, efficaciam
haberet. Et ideo dicit: quia nostrae sententiae auctoritas quam ego
promulgo (quae est excommunicatio), non solum in illos qui talia
intendunt, efficaciam habet, sed licet nos, scilicet apostoli, aut
Angelus, bonus vel malus, de caelo veniens evangelizet, praeter quam
quod evangelizatum est a nobis, anathema sit, id est, reus erit huius
sententiae, quam promulgamus. Ad evidentiam autem dictorum tria
inquirere oportet. Primo quid significat hoc nomen, anathema. Circa
quod sciendum est, quod anathema est nomen Graecum, et componitur ab
ana, quod est sursum, et thesis, positio, quasi sursum positio. Et
est ortum ex quadam antiqua consuetudine. Antiqui enim quando
pugnabant, capiebant aliquando aliquam praedam ab hostibus, quam
nolebant convertere in usum proprium, sed suspendebant illam in
templis, vel in aliquo loco publico civitatis, quasi separatam a
communi usu hominum, et omne tale sic suspensum nominabant Graeci
anathema; et ex hoc inolevit consuetudo, quod omne illud quod
excludebatur ab usu communi, diceretur anathematizatum. Unde dicitur
Iosue VI, 17 de Iericho et omnibus quae in ea sunt, quod Iosue
mox anathematizavit ea. Et ideo etiam hoc in Ecclesia inolevit, ut
illi qui excluduntur a communi societate Ecclesiae, et a
participatione sacramentorum Ecclesiae, dicantur anathematizati.
Secundo inquirenda est ratio eorum, quae dicit licet nos aut
Angelus, et cetera. Ubi sciendum est, quod est triplex doctrina.
Prima est philosophorum, qui ex ductu rationis propriae in cognitionem
suae doctrinae devenerunt. Quaedam alia doctrina est, quae est
tradita per Angelos, sicut lex vetus. Lex enim non est allata
voluntate humana (sicut dicitur ad Gal. III, 19), sed per
Angelos in manu mediatoris, ut dicitur infra III, v. 19.
Quaedam vero doctrina tradita est a Deo immediate, sicut doctrina
Evangelii. Io. c. I, 18: Deum nemo vidit unquam, et cetera.
Ad Hebr. I, 2: novissime diebus istis locutus est nobis in
filio. Et post: quae cum initium accepisset, et cetera. Doctrina
ergo quae traditur per hominem potest mutari et revocari per alium
hominem qui melius novit, sicut unus philosophus reprobat dicta
alterius; item per Angelum qui perspicacius videt veritatem.
Doctrina etiam quae traditur per Angelum posset forte removeri per
alium Angelum superiorem, seu per Deum. Sed contra doctrina quae
immediate a Deo traditur, non potest neque per hominem, neque per
Angelum irritari. Et ideo si contingat quod homo vel Angelus diceret
contrarium illi quae per Deum tradita est, dictum suum non est contra
doctrinam, ut per hoc irritetur et repellatur, sed potius doctrina est
contra eum, quia ipse qui dicit, debet excludi et repelli a communione
illius doctrinae. Et ideo dicit apostolus quod dignitas doctrinae
evangelicae, quae est immediate a Deo tradita, est tantae
dignitatis, quod sive homo, sive Angelus evangelizet aliud praeter
id, quod in ea evangelizatum est, est anathema, id est, abiiciendus
et repellendus est. Tertio solvere oportet obiectiones quae circa hoc
occurrunt. Quarum una est, cum par in parem non habeat imperium, et
multo magis non habeat in superiorem, videtur quod apostolus non potuit
excommunicare apostolos qui erant sibi pares, et minus Angelos qui
sunt superiores. Matth. XI, v. 11: qui minor est in regno
caelorum, maior est illo. Non est ergo anathema per hoc. Ad hoc
dicendum est, quod apostolus hanc protulit sententiam, non propria
auctoritate, sed auctoritate evangelicae doctrinae, cuius minister
erat, cuius doctrinae auctoritas habet, ut quicumque contra illam
dicunt, excludendi et repellendi sint. Io. X: sermo quem locutus
sum, ille iudicabit eum in novissimo die, et cetera. Alia quaestio
est, quia ipse dicit, praeterquam quod evangelizatum est. Ergo non
debet aliquis docere, neque praedicare, nisi quod scribitur in
epistolis et in Evangelio. Sed hoc est falsum, quia I Thess.
III, 10 dicitur: ut compleamus ea quae desunt fidei nostrae, et
cetera. Respondeo. Dicendum quod nihil aliud evangelizandum est,
quam illud quod continetur in Evangeliis, et in epistolis, et in
sacra Scriptura implicite vel explicite. Nam sacra Scriptura et
Evangelium evangelizat esse credendum Christo explicite. Unde
quidquid continetur in eis implicite, quod facit ad doctrinam eius, et
ad fidem Christi, evangelizari et doceri potest. Et ideo cum dicit
praeter id, etc., id est, omnino alienum addendo. Apoc. ult.:
si quis apposuerit ad haec, aut addiderit, scilicet omnino alienum,
apponat Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et Deut.
IV: non addetis quidquam, etc., scilicet contrarium seu alienum,
nec minuetis, et cetera. Consequenter cum dicit sicut praedixi,
etc., sententiam suam profert in malo, dicens: sicut praedixi de
Angelis et apostolis, idem dico de seductoribus. Si quis seductor
evangelizaverit praeter id quod accepistis a me, anathema sit, id
est, excommunicatus. Et haec est sententia quam profert. Sed
numquid ex hoc sunt excommunicati omnes haeretici? Videtur quod non,
quia dicitur Tit. III, 10: haereticum hominem post primam et
secundam correctionem devita, et cetera. Respondeo. Dicendum est,
quod haereticus potest dici aliquis, vel quia simpliciter errat ex
ignorantia, et ex hoc non est excommunicatus; vel quia errat ex
pertinacia et alios nititur pervertere, et tunc incurrit in canonem
latae sententiae. Utrum autem ex tunc his verbis sententiam in
haereticos protulerit, dubium est. Cum tamen sententia iam lata sit
contra haereticos in Conciliis. Potest tamen dici quod forte hic
ostenduntur excommunicatione digni. Consequenter cum dicit modo enim
hominibus, etc., ostendit rationem sententiae. Ubi primo ponit
rationem ipsius sententiae; secundo manifestat hic propositum, ibi an
quaero, et cetera. Posset enim aliquis dicere: quare sic
excommunicas? Forte aliqui sunt amici, vel alicuius auctoritatis,
non ergo sic faciendum est. Ideo respondens apostolus, dicit: immo
sic faciendum est, quia ea quae modo dico, non sunt ad favorem
hominum, sed ut placeam Deo, et hoc est quod dicit modo enim, id
est, post conversionem, vel in ista epistola, suadeo hominibus, id
est, tendit ad hoc appetitus meus, ut placeam hominibus, an Deo?
Quasi dicat: haec quae facio, ideo facio, ut complaceam soli Deo.
I Thess. II, 4: loquimur non quasi hominibus placentes, sed
Deo, et cetera. Nec etiam loquimur auctoritate hominum, sed
divina. Quod autem non intendam placere hominibus, patet ex
intentione et ex proposito meo. Nam ego non quaero hominibus placere,
id est, non est intentionis meae homines convertere, ut placeam
hominibus tantum, sed propter honorem Dei. Et hoc patet, quia si
adhuc intenderem placere hominibus, ut olim placui, non essem servus
Christi. Cuius ratio est, quia haec sunt contraria. Ita dumtaxat,
ut scilicet velim placere hominibus propter homines, non referendo
illud in Deum. Si enim ideo intendam aliquando placere hominibus, ut
eos traham ad Deum, non pecco. Sed si primo modo, non sum servus
Christi. Is. XXVIII, 20: coangustatum est stratum, ita ut
alter decidat, et cetera. Matth. VI, 24: nemo potest duobus
dominis servire, et cetera. Ps. LII, 6: confusi sunt qui
hominibus placent.
|
|