|
Supra apostolus redarguit Galatas de levitate animi, eo quod sic cito
dimiserant doctrinam Evangelii, hic vero ipsius evangelicae doctrinae
dignitatem ostendit. Et circa hoc duo facit. Quia primo commendat
auctoritatem doctrinae evangelicae secundum seipsam; secundo ex parte
aliorum apostolorum, et sua simul, cap. II, ibi deinde post annos
quatuordecim, et cetera. Iterum prima pars dividitur in duas, quia
primo proponit intentum; secundo manifestat propositum, ibi audistis
enim, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit; secundo probat quod proponit, ibi neque enim, et cetera.
Intendens ergo commendare veritatem evangelicae doctrinae, dicit notum
vobis, etc., quasi dicat: ita sum certus de auctoritate Evangelii,
quod non solum hominibus, immo etiam Angelis contrarium non crederem;
sed eos si contrarii essent, anathematizarem. Quam quidem
certitudinem ex hoc habeo, quia magis credendum est Deo quam
hominibus, seu Angelis. Et ideo cum ego habuerim illud Evangelium a
Deo, maximam certitudinem habere debeo et habeo. Et ideo dicit notum
enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me
vobis et aliis Ecclesiis, quia non est secundum hominem, id est,
secundum humanam naturam discordantem a regula seu revelatione divina.
Et sic ly secundum hominem, sonat in vitium. I Cor. III, 3:
cum enim sit inter vos zelus et contentio, et cetera. Et sic accipit
hic apostolus. Et ideo dicit non secundum hominem docentem me vel
mittentem: quasi dicat: nullo modo potest hoc Evangelium haberi ab
homine, sed a Deo. Et ideo subdit neque enim ego ab homine, etc.,
ubi duplicem modum acceptionis excludit. Primo quod non habuit ab
homine auctoritatem evangelizandi, et quantum ad hoc dicit neque ab
homine, scilicet puro, accepi illud, id est, auctoritatem
evangelizandi Evangelium, sed a Christo. Rom. c. X, 15:
quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Is. XLII, 6: dedi te in
lucem gentium, et cetera. Act. IX, 15: vas electionis est mihi
iste, et cetera. Secundo, quod non accepit scientiam evangelizandi
ab homine. Et ideo dicit neque didici, scilicet Evangelium per
hominem purum, sed per revelationem Iesu Christi, id est, per
Iesum Christum omnia clare ostendentem. I Cor. II, 10: nobis
autem revelavit Deus, etc., Is. l, 5: dominus Deus aperuit
mihi aurem, et cetera. Et ibid., 4: dominus dedit mihi linguam
eruditam, ut sciam, et cetera. Haec autem revelatio facta fuit
apostolo, cum raptus fuit in Paradisum, ubi audivit arcana verba quae
non licet homini loqui, II Cor. XII, 4. Consequenter cum
dicit audistis enim, etc., probat propositum, scilicet quod non
accepit ab homine Evangelium, neque ante conversionem, neque post
conversionem ad Christum, ibi cum enim placuit, et cetera. Quod
autem non acceperit ab homine ante conversionem suam, ostendit et per
odium quod habebat ad fidem Christi et ad Christianos, et per
fervorem quem habebat ad Iudaismum, ibi et proficiebam, et cetera.
Dicit ergo: dico quod non accepi ab homine, et hoc ante conversionem
meam, quod patet ex factis illius temporis, et ex odio quod habebam ad
fidem. Nam vos ipsi audistis, infra eodem, tantum autem auditum
habebant, etc., conversationem meam aliquando, dum infidelis eram,
in Iudaismo, quo Iudaice vivebam. Et dicit, meam, quia hoc quod
male facimus ex nobis est, ex Deo autem quidquid boni facimus. Os.
XIII, 9: ex te perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium
tuum. Istud scilicet audistis, quoniam supra modum, scilicet
aliorum, quia non solum per se, sed provocabat principes ad hoc.
Alii enim forte a principibus inducti persequebantur, sed iste eos
inducebat. Act. IX, 1: Saulus adhuc spirans minarum, etc.,
accessit, et cetera. Et quia non solum in Ierusalem, sed etiam per
totam regionem. Unde accepit litteras in Damascum, et cetera. Unde
de eo potest intelligi illud quod dicitur Gen. XLIX, 27:
Beniamin lupus rapax, et cetera. Persecutus sum Ecclesiam Dei,
scilicet inquirendo Christianos et fugando. I Cor. XV, 9: non
sum dignus vocari apostolus, et cetera. Et expugnabam illam, non
quidem spiritualiter, quia corda fidelium non poteram a fide avertere,
sed corporaliter affligendo eos poenis corporalibus, et ponendo in
carcere. Act. IX, 21: nonne hic est qui, etc., Ps.
CXXVIII, 1: saepe expugnaverunt me, et cetera. Sic ergo
patet, per odium quod habebat ad fidem Christi ante conversionem,
quod non accepit Evangelium ab homine. Patet hoc etiam per amorem et
fervorem zeli, quem habuit ad Iudaismum, et hoc quantum ad profectum
exteriorem. Unde dicit et proficiebam, etc., ubi tria ponit quae
exprimunt profectus magnitudinem, quia supra multos, non supra paucos
proficiebat, non supra senes ineptos ad profectum scientiae, sed
coaetaneos, scilicet adolescentes acutos et aptos ad profectum.
Thren. III, 27: bonum est viro, cum portaverit iugum ab
adolescentia sua. Item non supra coaetaneos extraneos, quasi ignotae
linguae, sed illos qui sunt in genere meo, scilicet Iudaeorum.
Act. XXII, 3: ego sum vir Iudaeus, secus pedes Gamalielis
eruditus, et cetera. Item quantum ad zelum interiorem quem habebat ad
legem. Et ideo dicit abundantius prae aliis aemulator existens, non
solum legis, sed paternarum mearum traditionum, scilicet quas habent
Iudaei licitas, quas boni patres addiderunt, ut dicitur in Glossa,
quas quidem traditiones vocat suas, quia ita reputabat eas, ac si suae
fuissent. Phil. III, 5: secundum legem Pharisaeus, secundum
aemulationem persequens, et cetera. Sed quaestio est super hoc quod
dicit Glossa: boni patres addiderunt. Videtur quod non fuerint
boni, quia Deut. IV, 2 dicitur: non addetis ad verbum quod ego
loquor vobis, et cetera. Ergo fecerunt contra mandatum domini,
addentes traditiones, et sic non fuerunt boni. Dicendum est quod
verbum illud domini intelligendum est sic: non addetis aliquid
contrarium, seu extraneum verbis quae ego loquor, et cetera. Addere
autem aliqua quae non sunt contraria, licuit eis, scilicet aliquos
dies solemnes et alia similia, sicut factum est tempore Mardochaei,
et tempore Iudith, in memoriam beneficiorum quae a Deo recipiebant.
Contra, Matth. XV, 6, dominus reprehendit eos, dicens:
irritum fecistis mandatum domini propter traditiones hominum. Non ergo
sunt licitae traditiones. Respondeo. Dicendum est, quod non
arguuntur, quod tenent traditiones hominum, sed quia propter
traditiones hominum dimittunt mandata Dei.
|
|