|
Postquam superius apostolus ostendit se non accepisse Evangelium ab
homine ante conversionem suam, nec tempore suae conversionis, hic
probat quod nec etiam post conversionem accepit ipsum ab homine; sed
potius hic ostendit quomodo doctrina sua fuit ab hominibus approbata.
Et circa hoc duo facit. Primo enim manifestat quomodo doctrina sua
fuit ab apostolis approbata; secundo ostendit qualiter fuit approbata
ab aliis fidelibus, ibi deinde veni in partes, et cetera. Et primo
narrat factum; secundo confirmat veritatem dicti, ibi ecce coram
Deo, et cetera. Dicit ergo: licet non iverim ad apostolos, ut
instruerer ab eis circa principium meae conversionis, quia iam eram
instructus a Christo, tamen ex affectu charitatis compulsus, post
annos tres, scilicet conversionis meae, veni Ierosolymam, quoniam
iamdiu desideravi videre Petrum, non ut discerem ab eo, sed ut
visitarem eum. Iob c. V, 24: visitans speciem tuam, et cetera.
Et mansi apud eum diebus quindecim, repertus ab eo, ut verax
apostolus. Et dicit diebus quindecim, quia numerus iste componitur ex
octo et septem. Octonarius autem est numerus novi testamenti, in quo
expectatur octava resurgentium; septenarius autem, numerus veteris
testamenti, quia celebrat septimam diem. Mansit autem apud Petrum
diebus quindecim, conferens cum eo de mysteriis veteris testamenti et
novi. Et ne credatur quod licet non sit instructus a Petro, esset
tamen etiam instructus ab aliis, subdit quod nec ab aliis fuit
instructus. Unde dicit alium autem apostolorum, a quo instruerer,
vidi neminem, id est nullum, nisi Iacobum fratrem domini. Illum
enim vidit in Ierusalem. Circa istum Iacobum sciendum est, quod
iste fuit episcopus Ierosolymorum, et fuit vocatus Iacobus minor, eo
quod vocatus fuerat post Iacobum alium. Dicuntur autem multa de isto
Act. XV, 13 ss. Ipse etiam fecit epistolam canonicam. Quare
autem dicatur frater domini, a diversis diversimode dicitur. Elvidius
enim dicit, quod ideo dicitur frater domini, quia fuit filius beatae
virginis. Dicit enim quod beata virgo Christum concepit et peperit,
et post partum Christi concepit de Ioseph, et peperit alios filios.
Sed hic error est damnatus et reprobatus. Item patet esse falsum,
quia Iacobus non fuit filius Ioseph, sed Alphaei. Alii vero
dicunt, quod Ioseph ante beatam virginem habuit aliam uxorem, de qua
habuit filium Iacobum et alios, qua mortua, accepit in uxorem beatam
virginem, de qua natus est Christus, non tamen cognita a Ioseph,
sed per spiritum sanctum, ut in Evangelio dicitur. Quia ergo ex
patre nominantur cognationes, et Ioseph putabatur pater Christi,
ideo iste Iacobus, licet non fuit filius virginis, tamen vocabatur
frater domini. Sed hoc est falsum, quia si dominus matrem virginem
noluit nisi virgini commendare custodiendam, quomodo sustinuisset
sponsum eius, virginem non fuisse, et sic perstitisse? Ideo alii
dicunt, et in Glossa tangitur, quod Iacobus iste fuit filius Mariae
Cleophae, quae fuit soror virginis. Dicunt enim quod Anna mater
beatae virginis nupsit primo Ioachim, ex quo peperit Mariam, matrem
domini, quo mortuo, nupsit Cleophae fratri Ioachim, ex quo peperit
Mariam Cleophae, et ex hac natus est Iacobus minor, Iudas et
Simon, quo mortuo, dicitur quod nupsit adhuc cuidam tertio, qui
vocatus est Salome, ex quo concepit et peperit aliam Mariam, quae
dicta est Salome, et de hac natus est Iacobus maior, et Ioannes,
frater eius. Sed huic opinioni dupliciter contradicit Hieronymus.
Primo quia Salome non est nomen viri, ut etiam in Graeco apparet,
sed est nomen mulieris, quae fuit soror beatae virginis, et ex
Zebedaeo genuit Iacobum maiorem et Ioannem, sicut Maria Cleophae
ex Alphaeo genuit Iacobum minorem, Iudam et Simonem. Dicitur
autem frater domini iste Iacobus, specialiter inter alios suos
consobrinos, et hoc propter duo, primo propter similitudinem
effigiei, quia similis erat Christo in facie; et propter
similitudinem vitae, quia imitabatur Christum in moribus. Vel quia
Alphaeus pater eius fuit de cognatione Ioseph. Et ideo quia Iudaei
cognationis lineam texere solent a maribus, et Christus putabatur
filius Ioseph, ut dicitur Lc. III, 23, ideo specialiter
dictus est frater domini, et non alii, qui solum ex matre coniuncti
erant ei. Accipitur autem hic frater cognatione. Nam in Scriptura
fratres aliquando dicuntur natura. Matth. I, 2: Iacob autem
genuit Iudam et fratres eius. Cognatione, sicut omnes consanguinei
sunt fratres. Gen. XIII, 8: ne, quaeso, sit iurgium inter te
et me, fratres enim sumus. Gente, et sic omnes unius linguae
dicuntur fratres. Deut. XVII, 15: non poteris alterius gentis
hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Affectione, et sic
omnes amici, et qui habent eumdem affectum dicuntur fratres. II
Cor. II, 13: eo quod non invenerim Titum fratrem meum, et
cetera. Religione, et sic omnes Christiani qui habent unam regulam
vitae, dicuntur fratres. Matth. XXIII, v. 8: fratres
estis, et cetera. Ps. CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam
iucundum habitare fratres in unum, et cetera. Communiter autem omnes
homines dicuntur fratres, quia ab uno Deo gubernati et educati.
Mal. II, 10: numquid non unus est pater omnium nostrum, et
cetera. Consequenter cum dicit quae autem scribo vobis, etc.,
confirmat per iuramentum quod dixerat, quasi dicat: ea quae nunc
scribo vobis de me, ecce in manifesto sunt, ita quod satis constat
quia non mentior. Et hoc dico, coram Deo, id est, teste Deo.
Iurat autem hic apostolus non ex levitate, sed ex necessitate
istorum, quibus necessarium erat, ut crederent. Nisi enim hoc
faceret, non crederent ei. II Cor. II, 17: coram Deo in
Christo loquimur. Rom. I, 9: testis est mihi Deus, et cetera.
Quid ergo dicit dominus: sit sermo vester, est, est; non, non;
quod amplius est, a malo est? Dicendum est, quod est a malo eius qui
non credit, vel a malo poenae quo cogitur quis iurare. Consequenter
cum dicit deinde veni, etc., ostendit quomodo fuit approbatus ab
aliis Ecclesiis Iudaeae. Ubi tria facit. Primo ostendit ubi fuit
conversatus, quia in Cilicia. Unde dicit deinde veni in partes
Syriae et Ciliciae, scilicet patriae; unde etiam fuit raptus: quia
dicitur Act. XXII, 3: erat autem Paulus a Tharso Ciliciae,
et cetera. Secundo quomodo fuit cognitus ab eis, quia non facie, sed
auditu tantum et fama. Unde dicit eram enim ignotus facie Ecclesiis
Iudaeae quae erant in Christo, id est, in fide Christi. II
Cor. VI, 8: sicut qui ignoti et cogniti. Unde patet quod
Ecclesiae Iudaeae non docuerunt me. Tantum enim auditum habebant,
scilicet de me per famam, quoniam qui persequebatur, et cetera.
Tertio quomodo approbatus est ab eis, quia in me glorificabant Deum,
id est, in mea conversione magnificum probabant, qui gratia sua me
convertit. Is. XLIII, 20: glorificabit me bestia, et
cetera.
|
|