|
Postquam apostolus in praecedenti cap., commendavit auctoritatem
evangelicae doctrinae secundum seipsam, nunc in isto cap. commendat
ipsam ex parte aliorum apostolorum et sua simul. Et circa hoc duo
facit. Primo commendat auctoritatem suae doctrinae ex approbatione
aliorum apostolorum; secundo ex exemplo sui et aliorum apostolorum,
ibi nos natura Iudaei, non ex gentibus, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quod alii apostoli approbaverunt suam
doctrinam; secundo ostendit quod libere reprehendit alios apostolos in
his quae contraria suae doctrinae dicebant, ibi cum venisset Petrus,
et cetera. Circa primum duo facit. Primo agit de collatione quam
habuit cum apostolis; secundo insinuat quid inde secutum sit, ibi sed
neque Titus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
circumstantias ipsius collationis; secundo ponit ipsam collationem,
ibi et contuli cum illis, et cetera. Quantum ad primum tangit quatuor
circumstantias, scilicet tempus, locum, testes, et motivum ipsius.
Describit autem tempus, cum dicit deinde post annos quatuordecim.
Sed contra est, quia apostolus fuit conversus primo anno post
passionem Christi, et post tres ivit in Ierusalem, et sic sunt
quatuor, et hic dicit post annos quatuordecim, iterum ivit in
Ierusalem, et sic fiunt decem et octo; et tunc invenit Petrum in
Ierusalem. Et hoc non potest esse, quia Petrus sedit in Antiochia
septem annis; in Roma vero viginti quinque annis. Et sic essent duo
de viginti, et septem (qui sunt viginti quinque anni) antequam iret
Romam, et Romae moratus est viginti quinque annis; ergo vixisset
Petrus post passionem Christi quinquaginta annis, quod est falsum:
quia quadragesimo anno a passione Christi passus est Petrus Romae,
ut in historia habetur, quod fuit tempore Neronis. Respondeo.
Dicendum, quod cum dicitur deinde, etc., non est intelligendum quod
post tres annos iterum elapsi sint quatuordecim anni, antequam iret in
Ierusalem, sed quod anno quartodecimo suae conversionis iterum
ascendit. Nec sunt addendi supra istos quatuordecim, septem anni,
quibus Petrus rexit Ecclesiam Antiochenam, quia ante istos annos
incepit regere. Et cum Antiochia sit prope Ierusalem, potuit esse
ut aliquando Petrus ivisset in Ierusalem, et tunc Paulus invenerit
eum ibi. Et sic colligitur ex historia, quod post annos quatuordecim
Petrus venit Romam tempore Claudii imperatoris, et existens ibi
viginti quinque annis, complevit numerum triginta novem annorum, et
mortuus est quadragesimo anno post passionem domini. Dicit autem
signanter, quatuordecim, ut ostendat, quod non indigebat apostolorum
instructione, si quatuordecim annis fuit sine eis. Locum vero
describit, cum dicit Ierosolymam. Et dicit ascendi, quia in alto
posita est. Ascendit autem Ierosolymam, ut ostenderet se concordare
cum prophetia quae dicit Is. II, 3: de Sion exibit lex, et
cetera. Testes describit, cum dicit cum Barnaba, assumpto et
Tito. Barnabas Iudaeus erat, Titus vero gentilis. Cum eis ergo
ascendit, ut haberet testes suae doctrinae, et ut in nullam partem,
sive Iudaeorum, sive gentilium, ostendat se declinare. Deut.
XVII: in ore duorum vel trium stat omne verbum. Motivum autem
describit, cum dicit secundum revelationem Dei, id est, Deo
revelante et praecipiente sibi quod ascenderet in Ierusalem. Ex hoc
colligi potest quod omnes actus apostolorum et motus fuerunt secundum
instinctum spiritus sancti. Iob c. XXXVII, 11: nubes
spargunt lumen suum, et cetera. Consequenter cum dicit et contuli,
etc., agit de ipsa collatione, ubi tria facit. Primo manifestat
materiam super quam contulit; secundo personas cum quibus contulit; et
tertio causam propter quam contulit. Materia de qua contulit, fuit
Evangelium. Et ideo dicit contuli cum illis Evangelium Dei, et
cetera. Personae cum quibus contulit sunt maiores et excellentiores
inter apostolos seorsum autem cum his, et cetera. Sed causa utilis et
necessaria ne scilicet in vacuum, et cetera. Quantum ad primum dicit
ascendi Ierosolymam, ubi contuli cum illis, tamquam cum amicis et
paribus, Evangelium quod praedicavi in gentibus, non ut addiscerem,
quia iam doctus eram a Christo, non ut certificarer, quia sic certus
sum quod si Angelus diceret contrarium, non crederem, ut patet supra
I cap. Sed contuli propter duo, scilicet ad insinuandam unitatem
doctrinae meae cum doctrina aliorum apostolorum. I Cor. I, 10:
idipsum dicatis omnes, et cetera. Contulit ergo cum eis quasi idem
verbum cum eis, sed non pares habuit. Item ad vitandum calumniam
aliorum. Apostolus enim quia non fuerat conversatus cum Christo, nec
edoctus ab apostolis, sed statim post conversionem suam incepit
praedicare quae erant odiosa Iudaeis, et specialiter de vocatione
gentium, et quod non debebant servari legalia. Sic ergo contulit
Evangelium. Sed cum quibus hoc fecerit, ostendit subdens seorsum
autem his, etc., quasi dicat: non cum omnibus, sed cum his qui
erant inter alios alicuius auctoritatis et momenti, scilicet cum
Petro, Iacobo et Ioanne et aliis magnis. Eccli. IX, 21: cum
sapientibus et prudentibus tracta, et cetera. Sed seorsum, etc.,
non quod turpia vel falsa cum eis tractaret vel conferret, sicut
haeretici faciunt, sed quia sciebat ibi esse Iudaeos calumniantes,
propterea quia de legalibus docuerat. Et ideo ne veritas pateret
calumniae, cum illis seorsum contulit, qui non calumniarentur.
Prov. XXV, 9: causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum
extraneo ne reveles, et cetera. Eccli. VIII, 21: coram
extraneo ne facias consilium, et cetera. Sic ergo patet et materia
collationis et personae. Sequitur causa, quae fuit scilicet ne in
vacuum currerem, aut cucurrissem, id est, ne reputarer praedicasse
inutiliter. Vocat autem praedicationem suam, cursum, propter
velocitatem suae doctrinae, quia in modico tempore a Ierusalem usque
in Illyricum, et usque in Hispaniam praedicavit Evangelium. Unde
posset dici de eo illud Ps. CXLVII, 15: velociter currit
sermo eius, etc.; II Thess. III, 1: fratres, orate pro
nobis, ut sermo domini currat, et cetera. Sed numquid dubitabat quod
in vacuum curreret? Dicendum est quod sibi non dubitabat, sed illis
quibus praedicaverat, quia nisi ab illis firmiter teneretur sua
doctrina, quantum ad illos in vacuum cucurrisset; et ideo voluit
conferre cum eis, ut dum scirent auditores, quod doctrina sua
concordaret cum doctrina aliorum apostolorum, et approbaretur ab eis,
firmius eius doctrinam tenerent, et sic quantum ad eos non in vanum
curreret. I Cor. IX, 26: ego sic curro non quasi in incertum.
Consequenter cum dicit sed neque Titus, etc., ostendit quid secutum
sit ex collatione cum apostolis habita. Et ponit tria quae inde secuta
sunt, scilicet quod a sua sententia non recessit, et quod suae
doctrinae nihil superadditum fuit, ibi ab his autem qui videbantur, et
cetera. Tertio quod sua doctrina approbata est, ibi sed contra cum
vidissent, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod
non recessit a sua sententia in quodam particulari; secundo ostendit
quod etiam in nullo alio recessit ab ea, ibi sed propter
subintroductos, et cetera. Dicit ergo: dico quod ita contuli cum eis
de doctrina Evangelii, quod ex hoc secutum est, quod doctrina mea et
sententia firma permansit, scilicet de legalibus non observandis, sic
quod gentiles non cogerentur ad servandum legalia, intantum quod neque
Titus, qui mecum erat, cum esset etiam gentilis, compulsus est,
rationibus eorum, circumcidi, sed susceptus est ab apostolis in
societatem incircumcisus. Unde tunc data est sententia ab apostolis de
legalibus non observandis, sicut habetur Act. XV, 28. Ratio
autem quare post passionem Christi non debent servari legalia,
assignatur a Chrysostomo talis: manifestum est enim quod instrumentum
quod fit de aliqua promissione seu foedere tenet tantum quousque
compleatur foedus et promissio, quibus completis, instrumentum
praedictum in hoc non tenet. Circumcisio autem est quoddam
instrumentum promissionis et foederis inter Deum et fideles homines;
unde et Abraham accepit circumcisionem in signum promissionis, ut
dicitur Gen. XVII. Et quia Christi peracta passione, soluta
fuit promissio et completum foedus, ideo post passionem non tenet, nec
valet circumcisio. Sic ergo patet quod non recessit a sententia sua in
hoc quod non permitteret circumcidi Titum. Consequenter ostendit quod
in nullo alio etiam recessit ab ea, cum dicit sed propter
subintroductos, et cetera. Littera autem ista est diversa in diversis
et obscura, et legitur sic: tu dicis quod non permisisti circumcidi
Titum, sed quare non permisisti? Nonne alibi permisisti Timotheum,
sicut legitur Act. XVI, 3? Ad hoc potest sic respondere
apostolus, quia tunc temporis, quando Timotheus fuit circumcisus,
indifferens erat circumcisio, utrum scilicet servaretur vel non; sed
modo cum ageretur de Tito, erat specialis quaestio de circumcisione,
quam ego dicebam non debere servari. Unde si permisissem eum
circumcidi, cum egomet diffinivissem quaestionem, fuisset factum in
contrarium, nec licebat ultra de hoc movere quaestionem, vel facere
difficultatem, utpote iam determinatam. Et ideo dicit: dico quod non
solum non permisi ipsum circumcidi ab illis, quibus neque ad horam
cessimus subiectione, scilicet ut gentes subderentur legi. Et hoc
propter subintroductos, a Diabolo vel a Pharisaeis, falsos fratres,
qui se fingunt amicos. II Cor. c. XII: periculum in falsis
fratribus. Qui, scilicet fratres falsi, subintroierunt in locum ubi
erant apostoli, latenter explorare, id est ad explorandam, libertatem
nostram a peccato et lege. II Cor. III, 17: ubi spiritus
domini, ibi libertas. Rom. VIII, 15: non enim accepistis
spiritum servitutis, et cetera. Infra IV, 5: ut eos qui sub lege
erant redimeret. Quam, scilicet libertatem, habemus in Christo
Iesu, id est per fidem Christi. Infra IV, v. 31: non estis
ancillae filii, sed liberae. Et ad hoc subintroierunt ut in
servitutem, legis et carnalium observantiarum, redigerent, sicut ante
passionem Christi, quod non est faciendum, quia fundamentum aliud
nemo potest ponere, etc., I Cor. III, 11. Et hoc ut
veritas Evangelii permaneat apud vos, quasi dicat: in nullo cessimus
eis propter hoc, ne scilicet occasionem daremus eis qui sine
circumcisione dicebant vos non posse salvari, quod est contra veritatem
Evangelii quod praedicavi vobis. Ambrosius autem aliter legit.
Secundum praemissa enim habetur, quod ideo ad horam non cessit propter
subintroductos. Ex quo sequitur quod nisi fuissent subintroducti falsi
fratres, cessisset eis de legalium observatione. Et ideo propter hoc
non fuit, quia propter hoc non cessisset eis, sed propter ipsam
veritatem. Ideo dicit Ambrosius quod littera est falsa, et
superfluit ibi neque. Unde vult quod non sit ibi neque. Et tunc est
sensus: non permisi circumcidi Titum, sed Timotheum permisi
circumcidi propter subintroductos falsos fratres, in loco ubi eram cum
Timotheo et aliis, qui subintroierunt, et cetera. Quod cum facere
nequivissent, populum in seditionem contra nos incitare moliebantur.
Quibus, scilicet falsis fratribus, propter hoc cessimus ad horam
subiectionis, in facto circumcisionis, circumcidendo Timotheum ibi ut
veritas Evangelii permaneat, etc., quae habet quod nec circumcisio
aliquid confert, neque praeputium, sed fides. Fuit autem specialis
causa quare Timotheus circumcisus fuit, et non Titus, quia
Timotheus fuit ex patre gentili et matre Iudaea, Titus vero ex
utroque parente gentili. Et sententia apostoli erat quod qui ex aliquo
parente Iudaeo nati fuerant, circumciderentur; qui vero totaliter ex
gentilibus parentibus nati essent, nullo modo debeant circumcidi.
|
|