|
Ostenso quod apostolus in nullo recessit a sententia sua in collatione
praedicta, hic consequenter ostendit quod nihil suae doctrinae per
alios apostolos superadditum fuit. Et circa hoc duo facit. Primo
enim describit conditionem apostolorum, nihil ei addere valentium;
secundo prosequitur propositum, ibi mihi enim qui, et cetera.
Conditionem autem illorum describit ex tribus. Primo ex auctoritate
quam habebant in Ecclesia, quae est magna. Et quantum ad hoc dicit
ab his autem, et cetera. Littera defectiva est, unde debet suppleri
sic ab his autem, scilicet Petro et Ioanne; quasi dicat: licet ad
horam cesserim eis, nihil tamen accepi ab eis potestatis vel
doctrinae. Et si ab his nihil accepi, multo minus ab aliis. Sed
notandum est quod hoc quod dicit qui videbantur aliquid esse, si hoc
intelligatur secundum gratiam Dei quae in ipsis erat, sic verum est
quod secundum hanc magni erant, quia quos iustificavit, hos et
magnificavit, ut dicitur Rom. VIII, 30. Si vero
intelligantur aliquid esse secundum seipsos, sic falsum est, quia
secundum hoc nihil erant. Nam si secundum se aliquid esse viderentur,
semper fuissent magni; quia quod per se inest, semper inest. Unde
cum non fuerint semper magni, non secundum se videbantur aliquid esse.
Secundo describit eorum conditionem ex statu eorum ante conversionem,
quam habuerunt in synagoga. Et hunc statum caute ostendit fuisse
abiectum et vilem. Unde dicit quales aliquando fuerint, quia
rustici, pauperes, idiotae, et sine litteris erant. I Cor. I,
26: non multi sapientes secundum carnem, et cetera. Sed quales
fuerint nihil, id est non, mea interest, scilicet referre. Et hoc
forte introducit, ut considerantes statum quem illi habuerunt in
synagoga (qui nullus fuit) et statum Pauli (qui magnus fuit),
manifeste cognoscant quod Paulus in sententia quantum ad legalia sit
eis praeferendus, et praesertim cum Paulus in statu Ecclesiae
Christi eis aequaretur, ita quod Paulus eos in statu synagogae ante
conversionem praecedebat, in statu post conversionem eis aequalis
erat. Unde cum agebatur de synagoga, magis erat standum sententiae
Pauli, quam aliorum; sed cum de Evangelio ageretur, standum erat
sententiae suae sicut sententiae aliorum. Et sicut alii non erant
magni per legalia, sed per Christum, sic et apostolus per Christum
magnus erat in fide, et non per legalia. Tertio describit eorum
conditionem ex divina electione, et quantum ad hoc dicit Deus enim
personam, etc., quasi dicat: ideo magni sunt, quia Deus eos
magnificavit, non attendens ad merita vel demerita eorum, sed ad ipsum
quod facere intendit. Et ideo dicit Deus personam hominis non
accipit, id est, non considerat magnam vel parvam. Sap. VI, 8:
pusillum et magnum ipse fecit, et cetera. Sed sine personarum
acceptione ad salutem omnes vocat, non imputans illis delicta eorum,
et hoc quia transierunt. II Cor. V, 17: vetera transierunt,
et cetera. Ps. XV, 4: nec memor ero nominum eorum, et cetera.
Et ideo dicit Petrus, Act. X, 34: in veritate comperi, quod
non est personarum acceptio, et cetera. Circa hoc sciendum est, quod
accipere personam proprie est in aliquo negotio attendere, quasi
regulam ipsius negotii, conditionem personae nihil facientem ad
negotium, puta, cum ideo do beneficium alicui, quia est nobilis,
sive pulcher. Nobilitas enim seu pulchritudo, nil facit ad hoc, quod
habeat beneficium. Si vero conditio personae facit ad negotium, sic
considerando illam conditionem in facto illo, non accipio personam;
sicut si ideo do beneficium alicui, quia bonus est, et bene deserviet
Ecclesiae, quia bene litteratus et honestus, non sum acceptor
personae. Nihil ergo est proprie accipere personam, quam considerare
conditionem personae, nil facientem ad negotium. Cum ergo Deus in
operibus suis et beneficiis nihil praeexistens ex parte creaturae
respiciat, quia ipsum, quod est creaturae, est effectus suae
electionis, sed respiciat solum quasi pro regula beneplacitum
voluntatis suae secundum quam omnia operatur, et non secundum aliquam
conditionem personae, ut dicitur Ephes. IV, 7, manifestum est
quod non accipit personam hominis. Consequenter descripta conditione
eorum, ostendit propositum, scilicet quod nil ei addere potuerunt.
Et ideo dicit mihi enim qui videbantur aliquid esse, nihil
contulerunt, quasi dicat: licet essent magnae auctoritatis, tamen nil
addiderunt doctrinae meae nec potestati, quia, sicut supra dictum est
neque ab homine accepi Evangelium, neque per hominem didici. Glossa
autem aliter legit quales aliquando fuerunt, etc., quasi dicat: non
pertinet ad me referre statum eorum ante conversionem, quales scilicet
fuerunt, quia et hoc nihil refert, cum et ego fuerim ipsius Ecclesiae
etiam persecutor, et tamen Deus suae beneplacito voluntatis elegit me
et magnificavit, et hoc quia dominus personam hominis non acceptat.
Consequenter cum dicit sed e contra cum vidissent, etc., ostendit
quomodo eius sententia sit approbata ab apostolis. Et circa hoc tria
facit. Primo ponit causam approbationis; secundo insinuat ipsam
approbationem, ibi Iacobus et Cephas, et cetera. Tertio addit
quamdam conditionem approbationi interpositam, ibi tantum ut pauperes,
et cetera. Causam autem approbationis (quae movit apostolos approbare
sententiam apostoli) ponit duplicem, scilicet praedicationis officium
apostolo iniunctum a Christo, et effectum iniuncti officii, ibi et
cum cognovissent, et cetera. Circa primum, primo ponit officium
iniunctum quod movit eos ad approbandum; secundo officii
manifestationem, ibi qui enim operatus est, et cetera. Dicit ergo:
dico quod illi qui videbantur aliquid esse, nihil mihi contulerunt,
sed potius, contra opinionem adversariorum, qui ascenderant contra me
in Ierusalem ad apostolos pro ipsa quaestione, me ipsi apostoli
approbaverunt, et hoc cum vidissent quod creditum est mihi
Evangelium, id est, officium praedicationis, praeputii, id est,
iniunctum praedicare incircumcisis, scilicet gentibus. Ier. IX,
26: omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus, et cetera.
Sicut Petro commissa est auctoritas, ut praedicaret Iudaeis tantum,
et Paulo gentibus; sed postmodum et Petrus praedicavit gentibus, et
Paulus Iudaeis. Sed quia aliquis posset dicere: unde constat nobis
quod tibi sit commissum Evangelium in gentibus? Ideo interponens
dicit, quod per operationes Christi. Sicut enim patet quod Petrus
accepit Evangelium a Christo propter mirabilia quae Christus fecit
per eum, ita patet quod ego ab ipso accepi propter miracula quae
Christus operatus est, et operatur in me. Et ideo dicit qui operatus
est Petro, etc., id est, qui Petrum fecit apostolum in Iudaea,
scilicet Christus, ipse me fecit apostolum in gentibus. Et haec est
causa quae movet eos. Sed quia non sufficit iniunctio et auctoritas
praedicandi, nisi homo per bonam scientiam et discretam eloquentiam
ipsam exequatur, et per bonam vitam commendet, ideo addit usum suae
auctoritatis seu officii effectum, dicens et cum cognovissent gratiam
Dei, et cetera. Et est littera suspensiva, id est, cum vidissent
quod gratiosa et fructuosa esset praedicatio mea, tunc Iacobus, et
Cephas, et Ioannes, et cetera. In quo notatur approbatio seu
societas facta cum eis et Paulo. Et primo ponuntur personae inter
quas facta est societas, quae sunt Iacobus, et Cephas, id est
Petrus, et Ioannes. Et praemittitur Iacobus, quia erat episcopus
Ierosolymorum, ubi haec facta sunt. Ioannes autem iste fuit Ioannes
Evangelista, qui non deseruit Iudaeam usque ad tempus Vespasiani.
Qui videbantur columnae esse. Metaphorice dicitur hoc, id est
sustentatio totius Ecclesiae. Sicut enim totum aedificium sustentatur
per columnas, ita per istos tota Ecclesia Iudaeorum sustentabatur et
regebatur. Et de istis columnis dicitur in Ps. LXXIV, 4: ego
confirmavi columnas eius, id est, apostolos Ecclesiae; Can. V,
15: crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases
aureas. Isti, scilicet ex una parte, dederunt dextras societatis,
id est, consenserunt in societatem, mihi et Barnabae, in quo
designantur personae ex alia parte. Per hoc autem quod dederunt sibi
dexteras, significatur quod per manus se acceperunt in signum
coniunctionis et unitatem opinionis. Secundo ostenditur societatis
tenor seu conditio, cum dicitur ut nos in gentes, ipsi autem in
circumcisionem, scilicet praedicarent; quasi dicat: facta fuit inter
nos coniunctio et unio, ita tamen quod sicut omnes fideles obediunt
Petro in circumcisione, id est, in Ecclesia Iudaeorum fidelium:
ita omnes gentiles qui conversi fuerunt ad Christum, obedirent
Barnabae et Paulo. Hoc tamen apposito, ut nos essemus memores
pauperum Christi, qui scilicet vendiderant omnia bona sua, et pretium
eorum ad pedes apostolorum posuerant, propter Christum pauperes
effecti. Quod quidem sollicitus fui hoc idem facere, non minus
affectus, quam ipsi qui ordinaverunt, sicut apparet Rom. XV, et
I Cor. VI, et II Cor. c. VIII et IX. Ratio autem
quare consuetudo primitivae Ecclesiae de venditione possessionum
servabatur in Ecclesia ex circumcisione, et non in Ecclesia ex
gentibus, haec est, quia fideles Iudaei congregati erant in
Ierusalem, et in Iudaea quae destruenda in brevi a Romanis erat, ut
postmodum rei probavit eventus; et ideo voluit dominus ut ibi
possessiones non reservarentur ubi permansuri non erant. Ecclesia vero
gentilium firmanda erat et augenda, et ideo consilio spiritus sancti
factum est, ut in ea possessiones non venderentur.
|
|