|
Supra apostolus ostendit quod ipse nil utilitatis accepit ex collatione
habita cum dictis apostolis, hic vero ostendit quod ipse aliis
profuit. Et primo ostendit quomodo profuit Petro in corrigendo eum;
secundo manifestat ea quae dixit, ibi prius enim quam venirent, et
cetera. Dicit ergo: vere ipsi mihi nihil contulerunt, sed ego potius
contuli eis, et specialiter Petro; quia cum venisset Petrus
Antiochiam, ubi erat Ecclesia gentium, ego restiti ei in faciem, id
est, manifeste. Eccli. c. IV, 27: ne reverearis proximum in
casu suo, nec retineas verbum, et cetera. Vel in faciem, id est non
in occulto, tamquam detrahens et timens, sed publice, et ut par ei.
Lev. XIX, 17: non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed
publice argue eum, et cetera. Et hoc ideo, quia reprehensibilis
erat. Sed contra: quia hoc fuit post acceptam gratiam spiritus
sancti; sed post gratiam spiritus sancti nullo modo peccaverunt
apostoli. Respondeo. Dicendum quod post gratiam spiritus sancti
nullo modo peccaverunt mortaliter apostoli, et hoc donum habuerunt per
potentiam divinam, quae eos confirmaverat. Ps. LXXIV, 4: ego
confirmavi columnas eius, et cetera. Peccaverunt tamen venialiter,
et hoc fuit eis ex fragilitate humana. I Io. I, 8: si
dixerimus, quia peccatum non habemus, scilicet veniale, ipsi nos
seducimus, et cetera. Quod vero dicitur in Glossa: restiti ei
tamquam par, dicendum est quod apostolus fuit pro Petro in executione
auctoritatis, non in auctoritate regiminis. Ex praedictis ergo
habemus exemplum: praelati quidem humilitatis, ut non dedignentur a
minoribus et subditis corrigi; subditi vero exemplum zeli et
libertatis, ut non vereantur praelatos corrigere, praesertim si crimen
est publicum et in periculum multitudinis vergat. Consequenter cum
dicit priusquam venirent, etc., manifestat ea quae dixit. Et primo
hoc quod dixit eum reprehensibilem esse; secundo vero hoc, quod dixit
Petrum reprehendisse, ibi sed cum vidissem, et cetera. Circa primum
tria facit. Primo ostendit quid Petrus sentiebat; secundo quid
faciebat, ibi cum autem venisset, etc.; tertio quid inde
sequebatur, ibi et simulationi eius, et cetera. Dicit ergo circa
primum, quod Petrus sentiebat legalia non esse servanda. Et hoc
facto ostendebat, quia priusquam venirent quidam, Iudaei scilicet
zelantes pro legalibus, a Iacobo, Ierosolymitanae Ecclesiae
episcopo, edebat, scilicet Petrus, cum gentibus, id est,
indifferenter utebatur cibis gentilium; et hoc faciebat ex instinctu
spiritus sancti, qui dixerat ei quod Deus sanctificavit, tu ne
commune dixeris, ut habetur Act. X, 15, ut ipse ibidem sequenti
cap. dixit Iudaeis, qui contra eum insurrexerunt, quia cum
incircumcisis comedisset, quasi rationem reddens. Quid autem
faciebat, ostendit hic Paulus dicens, quod cum erat cum Iudaeis,
subtrahebat se a consortio fidelium qui fuerant ex gentibus, adhaerens
Iudaeis tantum, et congregans se cum eis. Et ideo dicit cum autem
venisset, scilicet a Iudaea, subtrahebat se Petrus a gentibus
conversis, et segregabat se ab eis. Et hoc ideo, quia erat timens
eos, qui ex circumcisione erant, id est, Iudaeos, non quidem timore
humano sive mundano, sed timore charitatis, ne scilicet
scandalizarentur, sicut dicitur in Glossa. Et ideo factus est
Iudaeis tamquam Iudaeus, simulans se cum infirmis idem sentire; sed
tamen inordinate timebat, quia veritas numquam dimittenda est propter
timorem scandali. Quid autem ex hac simulatione sequebatur, subdit
dicens, quod simulationi eius, scilicet Petri, consenserunt caeteri
Iudaei, qui erant Antiochiae discernentes cibos, et segregantes se a
gentibus, cum tamen ante simulationem huiusmodi hoc non fecissent. Et
non solum illi consenserunt Petro, sed ita fuit illa simulatio in
cordibus fidelium, ut etiam Barnabas, qui mecum erat doctor gentium,
et contrarium fecerat et docuerat, duceretur ab eis in illam
simulationem, subtrahens se ab eis, scilicet gentibus. Et hoc ideo,
quia, secundum quod dicitur Eccli. X, v. 2: qualis est rector
civitatis, et cetera. Et ibidem: secundum iudicem populi, et
cetera. Consequenter cum dicit sed cum vidissem, etc., manifestat
ea quae dixerat de reprehensione sua, qua Petrum reprehendit. Et
circa hoc tria facit. Primo ponit causam reprehensionis; secundo
reprehendendi modum; tertio reprehensionis verba. Occasio autem
reprehensionis est non levis, sed iusta et utilis, scilicet periculum
evangelicae veritatis. Et ideo dicit: sic Petrus reprehensibilis
erat, sed ego solus, cum vidissem quod non recte ambularent illi qui
sic faciebant ad veritatem Evangelii, quia per hoc peribat veritas,
si cogerentur gentes servare legalia, ut infra patebit. Quod autem
recte non ambularent, ideo est quia veritas, maxime ubi periculum
imminet, debet publice praedicari, nec fieri contrarium propter
scandalum aliquorum. Matth. X, 27: quod dico vobis in tenebris,
dicite in lumine. Is. XXVI, 7: semita iusti recta est, rectus
callis iusti ad ambulandum. Modus autem reprehendendi fuit
conveniens, quia publicus et manifestus. Unde dicit dixi Cephae, id
est, Petro, coram omnibus, quia simulatio illa in periculum omnium
erat. Tim. V, 20: peccantem coram omnibus argue. Quod
intelligendum est de peccatis manifestis, et non de occultis, in
quibus debet servari ordo fraternae correctionis. Cuiusmodi autem
verba apostolus dixerit Petro, cum eum reprehenderet, subdit dicens
si tu Iudaeus cum sis, etc., quasi dicat: o Petre, si tu cum
Iudaeus sis, natione et genere, gentiliter et non Iudaice vivis, id
est, gentium et non Iudaeorum ritum servas, cum scias et sentias
discretionem ciborum nihil conferre, quomodo cogis gentes, non quidem
imperio, sed tuae conversationis exemplo, iudaizare? Et dicit
cogis, quia secundum quod Leo Papa dicit validiora sunt exempla quam
verba. In hoc ergo Paulus reprehendit Petrum, quod cum ipse esset
instructus a Deo, cum Iudaice prius viveret, ne postea amplius cibos
discerneret Act. X, 15: quod Deus sanctificavit, tu ne commune
dixeris, ipse contrarium simulabat. Sciendum est autem quod occasione
istorum verborum, non parva controversia est orta inter Hieronymum et
Augustinum. Et secundum quod ex eorum verbis aperte colligitur, in
quatuor discordare videntur. Et primo in tempore legalium, quando
scilicet servari debuerunt. Nam Hieronymus duo tempora distinguit,
unum ante passionem Christi, aliud post passionem. Vult ergo
Hieronymus quod legalia ante passionem Christi viva essent, id est,
habentia virtutem suam, in quantum scilicet per circumcisionem
tollebatur peccatum originale, et per sacrificia et hostias placabatur
Deus. Sed post passionem non solum dicit ea non fuisse viva vel
mortua, sed, quod plus est, ea fuisse mortifera, et quod quicumque
post passionem Christi ea servavit, peccavit mortaliter. Augustinus
vero distinguit tria tempora. Unum tempus ante passionem Christi, et
concordans cum Hieronymo, dicit, isto tempore legalia viva fuisse.
Aliud tempus est post passionem Christi immediate, ante gratiam
divulgatam (sicut tempus apostolorum in principio), in quo tempore
dicit Augustinus legalia mortua fuisse, sed tamen non mortifera
Iudaeis conversis, dummodo ipsa servantes, spem in eis non ponerent,
ita quod etiam ipsi Iudaei ea servantes tunc non peccarent. Si vero
in eis spem posuissent, quicumque conversi ea servantes, peccassent
mortaliter, quia si posuissent in eis spem, quasi essent necessaria ad
salutem, quantum in eis erat, evacuassent gratiam Christi. Aliud
tempus dicit esse post veritatem et gratiam Christi divulgatam, et in
isto tempore dicit ea mortua et mortifera omnibus ea servantibus.
Ratio autem dictorum est, quia si Iudaei statim post conversionem
fuissent prohibiti ab observantiis legalium, visum fuisset eos pari
passu ambulare cum idololatris, qui statim ab idolorum cultura
prohibebantur, et legalia non fuisse bona, sicut nec idololatriam.
Et ideo instinctu spiritus sancti permissum est, ut legalia modico
tempore servarentur ea intentione quae dicta est, ut per hoc
ostenderetur legalia tunc bona fuisse. Unde dicit Augustinus quod per
hoc ostendebatur quod mater synagoga cum honore deducenda ad tumulum
erat, dum non statim post passionem Christi legalia prohibita sunt.
Quicumque vero non eo modo ipsa servaret, non honoraret matrem
synagogam, sed eam extumularet. Secundo discordant praedicti
Hieronymus et Augustinus de observatione legalium quantum ad ipsos
apostolos. Hieronymus enim dicit quod apostoli numquam secundum
veritatem servabant legalia, sed simulaverunt se servare, ut vitarent
scandalum fidelium qui fuerant ex circumcisione. Et hoc quidem modo
dicit simulasse Paulum, quando persolvit votum in templo
Ierosolymitano, ut habetur Act. XXI, 26; et quando
circumcidit Timotheum, ut habetur Act. XVI, v. 3; et quando a
Iacobo monitus quaedam legalia suscepit, ut habetur Act. XV,
20. Et hoc quidem facientes non deludebant alios, quia faciebant
hoc, non intendentes legalia servare, sed propter aliquas causas,
sicut quod quiescebant in sabbato non propter observantiam legis, sed
propter quietem. Item abstinebant ab immundis secundum legem, non
propter observantiam legis, sed propter alias causas, utpote propter
abominationem et aliquid huiusmodi. Augustinus vero dicit quod
apostoli servabant ipsa legalia, et hoc intendentes, sed tamen non
ponentes in eis spem, quasi essent necessaria ad salutem. Et hoc
quidem licebat eis, quia fuerunt ex Iudaeis. Ita tamen quod haec
servarent ante gratiam divulgatam; unde sicut eo tempore alii Iudaei
conversi sine periculo servare poterant, absque eo quod in eis spem
ponerent, ita et ipsi. Tertio discordant de peccato Petri. Nam
Hieronymus dicit in simulatione praedicta Petrum non peccasse, quia
hoc ex charitate fecit, et non ex aliquo timore mundano, ut dictum
est. Augustinus vero dicit eum peccasse, venialiter tamen, et hoc
propter indiscretionem quam habuit, nimis inhaerendo huic parti
(scilicet Iudaeorum) ad vitandum eorum scandalum. Et validius
argumentum Augustini contra Hieronymum est, quia Hieronymus adducit
pro se septem doctores, quorum quatuor, scilicet Laudicensem, et
Alexandrinum, Origenem et Didymum excludit Augustinus, utpote de
haeresi infames. Aliis vero tribus opponit tres, quos pro se et pro
sua opinione habet, scilicet Ambrosium, Cyprianum, et ipsum
Paulum, qui manifeste dicit, quod reprehensibilis erat Petrus. Si
ergo nefas est dicere in Scriptura sacra aliquod falsum contineri, non
erit fas dicere Petrum reprehensibilem non fuisse. Et propter hoc
verior est opinio et sententia Augustini, quia cum dictis apostoli
magis concordat. Quarto discordant in reprehensione Pauli. Nam
Hieronymus dicit, quod Paulus vere non reprehendit Petrum, sed
simulatorie, sicut et Petrus simulatorie legalia servabat, ut
scilicet sicut Petrus nolens scandalizare Iudaeos simulabat se legalia
servare, ita Paulus ut non scandalizaret gentes, ostendit sibi
displicere quod Petrus faciebat, et simulatorie reprehendit,
faciebantque hoc quasi ex condicto, ut utrisque fidelibus sibi subditis
providerent. Augustinus vero sicut dicit Petrum vere servasse
legalia, ita dicit Paulum eum vere reprehendisse, et non
simulatorie. Sed et Petrus quidem servando peccavit, quia inde erat
scandalum apud gentiles, a quibus se subtrahebat. Paulus vero non
peccavit reprehendendo, quia ex eius reprehensione nullum scandalum
sequebatur.
|
|