|
Supra ostendit veritatem doctrinae apostolicae praedicatae per eum ex
auctoritate aliorum apostolorum, hic ostendit idem ex eorum
conversatione et exemplo. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
propositum per apostolorum conversationem; secundo adversantium
obiectionem quod si quaerentes iustificari, et cetera. Circa primum
tria facit. Primo praemittit apostolorum conditionem; secundo
insinuat eorum conversationem, ibi scientes autem quod non
iustificatur, etc.; tertio intentam conditionem, ibi propter quod ex
operibus legis, et cetera. Conditio autem apostolorum et etiam ipsius
Pauli haec est, quod secundum naturalem originem ex Iudaeis
processerunt. Et hoc est quod dicit nos, scilicet ego et apostoli
alii, sumus natura, id est naturali origine, Iudaei, non
proselyti. II Cor. XI, v. 22: Hebraei sunt, et ego, et
cetera. Et haec est magna laus, quia, ut dicitur Io. IV, 22,
salus ex Iudaeis est. Et non ex gentibus peccatores, id est, non
sumus peccatores, ut gentes idololatrae et immundae. Sed contra est
quod dicitur I Io. I, v. 8: si dixerimus quoniam peccatum non
habemus, etc., ergo Iudaei sunt peccatores. Respondeo. Dicendum
est, quod aliud est peccantem esse, aliud peccatorem. Nam primum
denominat actum, secundum vero promptitudinem, sive habitum ad
peccandum. Unde Scriptura iniquos et gravibus peccatorum sarcinis
oneratos peccatores appellare consuevit. Iudaei ergo propter legem
superbientes, quasi per eam coerciti a peccatis, gentes quae sine
fraeno legis erant, et ad peccandum pronae, peccatores vocabant.
Eph. IV, 14: non circumferamur omni vento doctrinae, et
cetera. Cum ergo dicat apostolus non ex gentibus peccatores,
exponitur, id est, non sumus de numero peccatorum qui sunt inter
gentiles, et cetera. Consequenter cum dicit scientes autem quod non
iustificatur homo, etc., ponit apostolorum conversationem, quae
quidem non est in legalibus, sed in fide Christi. Et circa hoc duo
facit. Primo exprimit rationem apostolicae conversationis; secundo
ponit ipsam apostolicam conversationem, ibi et nos in Christo, et
cetera. Erat ergo apostolica conversatio in fide, et non in
legalibus. Cuius ratio est, quia licet fuerimus Iudaei natura et in
legalibus nutriti, tamen scientes pro certo, quod non iustificatur
homo ex operibus legis, id est, per opera legalia, nisi per fidem
Iesu Christi, ideo deserentes illa conversamur in praeceptis fidei.
Rom. III, 28: arbitramur enim hominem iustificari per fidem
sine operibus legis. Act. IV, 12: non est aliud nomen, et
cetera. Sed contra, Rom. enim II, 13 dicitur: non enim
auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis
iustificabuntur, et cetera. Videtur ergo quod ex operibus legis
iustificetur homo. Respondeo. Dicendum est, quod iustificari potest
dupliciter accipi, scilicet iustitiam exequi, et iustum fieri. Primo
autem modo homo iustificatur, qui opera iustitiae facit. Non autem
iustus fit aliquis nisi a Deo, per gratiam. Sciendum est ergo, quod
opera legis quaedam erant moralia, quaedam vero caeremonialia.
Moralia autem licet continerentur in lege, non tamen poterant proprie
dici opera legis, cum ex naturali instinctu, et ex lege naturali homo
inducatur ad illa. Sed caeremonialia dicuntur proprie opera legis.
Quantumcumque ergo homo quoad executionem iustitiae ex moralibus
iustificetur, et etiam ex caeremonialibus, inquantum servare ea est
opus obedientiae, ut ad sacramenta pertineant, et sic accipitur
secundum dictum apostoli ad Rom. II, 13. Quantum tamen ad
iustum fieri, ex operibus legis non iustificari homo per haec videtur,
quia sacramenta veteris legis non conferebant gratiam. Infra IV,
9: conversi estis ad egena elementa, id est, gratiam non
conferentia, neque gratiam in se continentia. Sacramenta vero novae
legis, licet sint elementa materialia, non tamen sunt elementa egena,
quia in se gratiam continent, unde et iustificare possunt. Si qui
autem in veteri lege iusti erant, non erant iusti ex operibus legis,
sed solum ex fide Christi, quem Deus proposuit propitiatorem per
fidem, ut dicitur Rom. III, 20. Unde et ipsa sacramenta
veteris legis non fuerunt nisi quaedam protestationes fidei Christi,
sicut et nostra sacramenta, sed differenter, quia illa sacramenta
gratiam Christi configurabant quasi futuram; nostra autem sacramenta
protestantur quasi continentia gratiam praesentem. Et ideo signanter
dicit, quod ex operibus legis non iustificatur homo, nisi per fidem
Iesu Christi, quia etsi olim aliqui servantes opera legis
iustificarentur, non tamen hoc erat nisi per fidem Iesu Christi. Ex
hac autem scientia apostolorum quam habebant, quod iustificatio non est
per operationem legis, sed per fidem Christi, concludit
conversationem apostolorum eligentium fidem Christi et dimittentium
opera legis. Unde sequitur et nos in Christo Iesu credimus, quia,
ut dicitur Act. IV, 12, non est aliud nomen datum, et cetera.
Unde sequitur ut iustificemur ex fide Christi. Rom. V, 1:
iustificati ergo ex fide, et cetera. Et ne aliquis credat quod simul
cum lege Christi opera legis iustificent, subiungit et non ex operibus
legis. Rom. III, 28: arbitramur enim iustificari hominem per
fidem, et cetera. Ex hoc concludit principale intentum, dicens quod
si apostoli, qui sunt naturaliter Iudaei, non quaerunt iustificari
per opera legis, sed per fidem, quod non iustificatur omnis caro ex
operibus legis, nec homo quicumque potest iustificari per opera legis.
Sumitur enim hic caro pro homine, scilicet pars pro toto, sicut Is.
XL: videbit omnis caro salutare Dei nostri. Dicens autem propter
quod, etc., concludit quasi a maiori. Magis enim videtur naturale
vel rationabile de Iudaeis, quod per opera legis, non per fidem,
iustificarentur, quam alii; sed hoc non est: quare, et cetera.
|
|