|
Postquam apostolus ostendit per conversationem apostolorum legalia non
esse observanda, quod ipse dicebat, hic movet quaestionem in
contrarium. Et circa hoc tria facit. Primo movet quaestionem;
secundo solvit eam, ibi absit, etc.; tertio solutionem eius
manifestat, ibi ego enim per legem, et cetera. Primum dupliciter
potest exponi secundum Glossam. Primo sic: posset enim aliquis
dicere quod apostoli deserentes legem, veniendo ad fidem Christi
peccassent. Sed ex hoc apostolus introducit quasi quoddam
inconveniens, scilicet Christum esse auctorem peccati, eo quod
homines ad suam fidem vocat. Et hoc est quod dicit quod, id est sed,
si nos apostoli quaerentes iustificari in ipso, id est, per ipsum,
scilicet Christum, inventi sumus, id est, manifeste comprobemur, et
ipsi apostoli peccatores propter legis dimissionem, numquid Christus
est minister peccati? Id est, inducens nos ad peccandum qui nos a
statu legis ad suam fidem vocavit? Infra IV, 4: factum sub lege,
ut eos qui sub lege erant redimeret, scilicet ab onere legis.
Respondet apostolus absit, quia magis est minister iustitiae. Rom.
V, 19: per unius obedientiam iusti constituuntur multi. I Petr.
II, 22: qui peccatum non fecit, et cetera. Et quod Christus
non sit minister peccati abstrahens a lege veteri, patet, quia si ego
ipse quae destruxi, scilicet superbiam gloriantem de lege, iterum
reaedifico, volens redire ad gloriandum de lege, praevaricatorem
meipsum constituo, resumens quae destruxi. II Petr. II, 22:
canis reversus ad vomitum, et cetera. Ios. II: maledictus homo
qui reaedificaverit Iericho. Dicit autem quae destruxi, non ipsam
legem, ut Manichaei volunt, quia lex sancta est, Rom. VII,
12, sed superbiam de lege, de qua dicitur Rom. X, 3:
quaerentes suam iustitiam statuere, et cetera. Si quis autem obiiciat
quod cum ipse olim destruxerit fidem Christi, praevaricatorem se
faciebat eam aedificans, patet responsio, quia fidem Christi conatus
fuit quidem destruere, sed non praevaluit propter veritatem. Act.
IX, v. 4: quid me persequeris? Durum est tibi, et cetera. Sed
superbia legis vana erat, et ideo destrui poterat, et reaedificanda
non erat. Secundo modo potest exponi, ut quod dicit inventi sumus et
ipsi peccatores, referatur non ad dimissionem legis, sicut nunc
expositum est, sed magis ad ipsam legis observantiam. Manifestum enim
est quod quicumque quaerit iustificari, profitetur se non esse iustum,
sed peccatorem. Est ergo sensus: si nos quaerentes iustificari in
Christo, ex hoc ipso quod quaerimus nos iustificari, inventi sumus,
id est, ratione comprobamur et ipsi peccatores fuisse, propter hoc
quod legem observabamus, numquid Iesus Christus minister peccati
est? Ut scilicet mandaverit homines post suam passionem legalia
observare, quod sine peccato fieri non potest. Et attendendum est,
quod haec expositio procedit secundum opinionem Hieronymi, qui ponebat
statim post passionem Christi legalia fuisse mortifera. Tertio modo
potest exponi, ut quod dicit inventi sumus et ipsi peccatores,
pertineat quidem ad statum quo lex observabatur, non tamen quod ipsi
offenderent propter legis observantiam, sed propter legis defectum,
quae peccatum auferre non poterat, ut sit sensus: si quaerentes
iustificari in ipso, inventi sumus et ipsi peccatores, id est,
peccatum habentes, lege peccatum non auferente, secundum illud Rom.
III, 9: causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato
esse, numquid Iesus Christus peccati minister est, ut reducat nos ad
observantiam legis, in qua sub peccato eramus? Et haec expositio
procedit secundum expositionem Augustini. Et respondet, secundum
utramque expositionem, absit, quia ego destruxi legem carnaliter
intellectam, spiritualiter iudicando et docendo. Unde si iterum
vellem aedificare carnalis legis observantias, essem praevaricator
legis spiritualis. Potest et quarto modo sic exponi. Dixeram,
hominem non iustificari ex operibus legis. Posset aliquis dicere,
quod nec etiam per fidem Christi, quia multi post fidem Christi
acceptam, peccant. Et hoc est quod dicit: si quaerentes iustificari
in Christo, id est, per fidem Christi, inventi sumus post fidem
Christi susceptam etiam ipsi nos fideles peccatores, id est, in
peccatis viventes, numquid Iesus Christus minister peccati est et
damnationis, sicut minister veteris legis est minister peccati et
damnationis? Non quod lex induceret ad peccatum, sed occasionaliter,
quia prohibebat peccatum, et non conferebat gratiam adiuvantem ad
resistendum peccato. Unde dicitur Rom. VII, 8: occasione
accepta, peccatum per mandatum, et cetera. Sed Christus dat gratiam
adiuvantem. Io. I, v. 17: gratia et veritas per Iesum
Christum facta est. Unde nullo modo est minister peccati, nec
directe, nec occasionaliter.
|
|