|
Hic apostolus solutionem superius assignatam manifestat. Et primo
ponit solutionis manifestationem; secundo concludit principale
intentum, ibi non abiicio gratiam Dei, et cetera. Sed attendendum
est, quod apostolus inquirendo procedens, nullum dubium indiscussum
relinquit. Et ideo verba eius licet videantur intricata, tamen si
diligenter advertantur, nihil sine causa dicit, et hoc apparet in
verbis propositis. Ubi tria facit: primo manifestat solutionem;
secundo explicat solutionis manifestationem, ibi Christo confixus sum
cruci, etc.; tertio removet dubitationem, ibi quod autem vivo, et
cetera. Quia ergo apostolus dixerat si enim quae destruxi, etc.,
quod intelligitur de veteri lege, posset enim ab aliquo reputari legis
destructor, et per consequens iniquus, secundum illud Ps.
CXVIII, 126: dissipaverunt iniqui legem tuam, ideo apostolus
vult ostendere quomodo legem destruat, et tamen non est iniquus,
dicens ego enim per legem, et cetera. Ubi sciendum est, quod quando
aliquis dissipat legem per ipsam legem, talis est praevaricator legis,
non iniquus. Dissipatur autem lex per legem, quando in lege datur
aliquod praeceptum locale seu temporale, ut scilicet lex illa tali
tempore, seu tali loco servetur, et non alio, et hoc ipsum exprimatur
in lege. Si quis tunc in illo tempore, seu in illo loco lege non
utitur, destruit legem per ipsam legem, et hoc modo apostolus
destruxit legem. Unde destruxi, inquit, quodammodo legem, tamen per
legem, quia ego mortuus sum legi per legem, id est, per auctoritatem
legis ipsam dimisi, quasi legi mortuus. Auctoritas enim legis, per
quam mortuus est legi, in multis sacrae Scripturae locis habetur;
Ier. XXXI, 31, tamen sub aliis verbis: confirmabo testamentum
novum super domum Israel, etc.; Deut. XVIII, 15:
prophetam suscitabit dominus de fratribus vestris, etc.; et multis
aliis locis; non est ergo transgressor apostolus legem destruendo.
Vel aliter: ego per legem, scilicet spiritualem, mortuus sum legi
carnali. Tunc enim moritur legi, quando abiicit legem solutus a
lege. Iuxta illud Rom. VII, 2: mortuo viro, soluta est mulier
a lege viri. Inquantum vero apostolus subiectus erat legi spirituali,
dicit se mortuum legi, id est, solutum a legis observatione. Rom.
VIII, 2: lex spiritus vitae, et cetera. Alius modus dimittendi
legem sine praevaricatione esse potest, quia videlicet lex aliqua
quando est scripta in charta, tunc dicitur lex mortua, et quando est
in mente legislatoris, tunc dicitur lex viva. Constat autem, quod si
aliquis secundum verbum legislatoris operaretur contra legem scriptam,
et solveret legem, et solveretur a lege mortua, et servaret legem
vivam secundum imperium legislatoris. Dicit ergo, secundum hoc,
mortuus sum legi scriptae et mortuae, id est solutus sum ab ea, ut
Deo vivam, id est, motus meos secundum dicta ipsius dirigam, et ad
honorem eius ordiner. Lex enim statuta in scriptis aliquid tradit
propter extraneos, et eos qui ab eo verbotenus audire non possunt; sed
his qui coram eo sunt, non dicit eam scriptis, sed verbo tantum. A
principio enim homines infirmi erant, ad Deum accedere non valentes.
Et ideo necesse fuit eis praecepta legis in scriptis dare, ut per
legem quasi per paedagogum manu ducerentur ad hoc, quod ab eo praecepta
eius audirent, secundum quod dicitur infra III, 24: lex
paedagogus noster fuit in Christo, et cetera. Sed postquam habemus
accessum ad patrem per Christum, ut dicitur Rom. V, 2, non
instruimur per legem de mandatis Dei, sed ab ipso Deo. Et ideo
dicit: per legem manuducentem mortuus sum legi scriptae, ut vivam
Deo, scilicet ipsi factori legis, id est, ut ab ipso instruar et
dirigar. Consequenter cum dicit Christo confixus sum, etc.,
explicat quae dixit. Dixerat autem quod est mortuus legi, et quod
vivit Deo. Et ista duo manifestat. Et primo quod sit mortuus legi,
per hoc quod dicit Christo confixus sum cruci; secundo quod vivit
Deo, cum dicit vivo ego, iam non ego, et cetera. Et primum quidem
potest exponi dupliciter. Uno modo sicut in Glossa, sic: quilibet
homo secundum carnalem originem nascitur filius irae, Eph. II,
3: eramus enim natura filii irae, et cetera. Nascitur etiam in
vetustate peccati, Bar. III, 11: inveterasti in terra aliena,
et cetera. Quae quidem vetustas peccati tollitur per crucem Christi,
et confertur novitas vitae spiritualis. Dicit ergo apostolus Christo
confixus sum cruci, id est, concupiscentia seu fomes peccati, et omne
huiusmodi, mortuum est in me per crucem Christi. Rom. VI, 6:
vetus homo noster simul crucifixus est, et cetera. Item ex quo cum
Christo confixus sum cruci, et mortuus sum peccato, et Christus
resurrexit, cum resurgente etiam resurrexi. Rom. IV, 25:
traditus est, et cetera. Sic ergo Christus in nobis renovat vitam
novam, destructa vetustate peccati. Et ideo dicit vivo autem, id
est, quia Christo confixus sum cruci, vigorem bene operandi habeo,
iam non ego secundum carnem, quia iam non habeo vetustatem quam prius
habui, sed vivit in me Christus, id est, novitas, quae per
Christum nobis data est. Vel aliter: homo quantum ad illud dicitur
vivere, in quo principaliter firmat suum affectum, et in quo maxime
delectatur. Unde et homines qui in studio seu in venationibus maxime
delectantur, dicunt hoc eorum vitam esse. Quilibet autem homo habet
quemdam privatum affectum, quo quaerit quod suum est; dum ergo aliquis
vivit quaerens tantum quod suum est, soli sibi vivit, cum vero quaerit
bona aliorum, dicitur etiam illis vivere. Quia ergo apostolus
proprium affectum deposuerat per crucem Christi, dicebat se mortuum
proprio affectui, dicens Christo confixus sum cruci, id est, per
crucem Christi remotus est a me proprius affectus sive privatus. Unde
dicebat infra ult.: mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri,
etc., II Cor. V, 14 s.: si unus pro omnibus mortuus est,
ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus, ut et
qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei, et cetera. Vivo autem, id
est, iam non vivo ego, quasi in affectu habens proprium bonum, sed
vivit in me Christus, id est tantum Christum habeo in affectu, et
ipse Christus est vita mea. Phil. I, 21: mihi vivere Christus
est, et mori lucrum. Consequenter autem cum dicit quod autem nunc
vivo, etc., respondet dubitationi quae poterat esse duplex ex
praemisso verbo. Una est quomodo ipse vivit, et non est ille,
scilicet qui vivit; secunda quomodo confixus est cruci. Et ideo haec
duo aperit. Et primo primum, quomodo scilicet vivit, et non ipse
vivit, dicens quod autem nunc vivo, et cetera. Ubi notandum est,
quod illa proprie dicuntur vivere, quae moventur a principio
intrinseco. Anima autem Pauli constituta erat inter Deum et corpus,
et corpus quidem vivificabatur et movebatur ab anima Pauli, sed anima
eius a Christo. Quantum ergo ad vitam carnis vivebat ipse Paulus,
et hoc est quod dicit quod autem nunc vivo in carne, id est, vita
carnis; sed quantum ad relationem ad Deum, Christus vivebat in
Paulo, et ideo dicit in fide vivo filii Dei, per quam habitat in me
et movet me. Hab. II, 4: iustus autem meus ex fide vivit. Et
nota quod dicit, in carne, non ex carne, quia hoc malum est.
Secundo ostendit quod confixus est cruci, dicens: quia amor Christi
quem ostendit mihi in cruce moriens pro me, facit ut semper ei
configar. Et hoc est quod dicit qui dilexit me. I Io. IV,
10: ipse prior dilexit nos. Et intantum dilexit me, quod tradidit
semetipsum pro me, et non aliud sacrificium. Apoc. I, 5: dilexit
nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Eph. c. V,
25: sicut Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro
ea, et cetera. Sed attendendum est, quod ipse filius tradidit se,
et pater tradidit filium, Rom. VIII, v. 32: qui proprio
filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; et Iudas
tradidit eum, ut dicitur Matth. XXVI, 48: et totum una res
est, sed non una intentio, quia pater ex charitate, filius ex
obedientia simul et cum charitate, Iudas vero ex cupiditate et
proditorie. Consequenter cum dicit non abiicio gratiam Dei, infert
conclusionem principalem. Et primo inducit conclusionem; secundo
manifestat modum. Dicit ergo: ex quo tantam gratiam recepi a Deo
quod tradidit se, et ego vivo in fide filii Dei, non abiicio gratiam
filii Dei, id est, non repudio, nec ingratum me exhibeo. I Cor.
XV, 10: gratia Dei in me vacua non fuit, et cetera. Unde et
alia littera habet. Non sum ingratus gratiae Dei (Hebr. XII,
15: contemplantes ne quis desit gratiae Dei), scilicet per
ingratitudinem se indignum fatendo. Modus autem abiiciendi et
ingratitudinis est, si dicerem quod lex esset necessaria ad
iustificandum. Et ideo dicit si enim per legem iustitia, ergo
Christus gratis est mortuus, id est, si sufficiens sit lex, id est,
opera legis sufficiunt ad iustificandum hominem, Christus sine causa
mortuus est, et frustra, quia ad hoc mortuus est, ut nos
iustificaret. I Petr. III, 18: Christus semel pro peccatis
nostris mortuus est, et cetera. Quod si hoc per legem fieri posset,
superflua fuisset Christi mors. Sed non gratis mortuus, nec in
vacuum laboravit, ut dicitur Is. c. XLIX, 4, quia per ipsum
solum gratia iustificans et veritas facta est, ut dicitur Io. I,
17. Si qui ante passionem Christi iusti fuerunt, hoc etiam fuit
per fidem Christi venturi, in quem credebant, et in cuius fide
salvabantur.
|
|