|
Supra confutavit apostolus vanitatem et mutabilitatem Galatarum per
auctoritatem evangelicae doctrinae, ostendens suam doctrinam
authenticam fuisse ab aliis apostolis, hic vero per rationem et
auctoritatem ostendit hoc idem, scilicet quod legalia non sunt
servanda. Et hoc dupliciter. Primo ex insufficientia legis; secundo
ex dignitate eorum qui ad Christum conversi sunt; et hoc IV cap.,
ibi dico autem: quanto tempore, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo praemittit obiurgationem; secundo prosequitur suam probationem,
ibi hoc solum a vobis volo, et cetera. Circa primum duo facit: primo
obiurgat eos, ostendens eorum fatuitatem; secundo rationem
obiurgationis assignat, ibi ante quorum oculos, et cetera. Primo
ergo eos de fatuitate obiurgat, vocans eos insensatos. Unde dicit o
insensati, et cetera. Insensatus autem proprie dicitur qui sensu
caret. Sensus autem spiritualis est cognitio veritatis; qui ergo
veritate caret, proprie insensatus dicitur. Matth. V: et vos sine
intellectu estis. Sap. V, 4: nos insensati vitam istorum, et
cetera. Sed contra, Matth. V, 22 dicitur: qui dixerit fratri
suo: fatue, etc.; sed fatuus idem est quod insensatus; ergo
apostolus reus est Gehennae ignis. Sed dicendum est, ut Augustinus
dicit, quod intelligendum est si dixerit sine causa, et animo
vituperandi; sed apostolus ex causa dixit, et animo corrigendi. Unde
dicitur in Glossa hoc dolendo dicit. Secundo cum dicit quis vos
fascinavit, etc., ostendit modum quo insensati erant effecti. Ubi
primo notandum est, quod insensatus fit aliquis multis modis. Vel
quia non proponitur sibi aliqua veritas quam cognoscere possit; vel
quia etsi proponatur sibi, tamen numquam eam acceptat; vel quia
veritatem propositam et acceptam deserit, a via veritatis recedens; et
tales erant isti Galatae, qui veritatem fidei quam acceperant
deserentes, veritatem propositam renuerunt. Supra I, 6: miror
quod sic tam cito, et cetera. Et ideo istum gradum insensationis in
eis reprehendit, dicens quis vos fascinavit, et cetera. Ad sciendum
autem quid sit fascinatio, sciendum est, quod secundum Glossam
fascinatio proprie dicitur ludificatio sensus, quae per artes magicas
fieri consuevit; puta cum hominem facit aspectibus aliorum apparere
leonem vel cornutum, et huiusmodi. Et hoc etiam per Daemones potest
fieri, qui habent potestatem movendi phantasmata, et reducendi ad
principia sensuum, ipsos sensus immutando. Et secundum hanc
acceptionem satis proprie dicit apostolus quis vos fascinavit? Quasi
dicat: vos estis sicut homo ludificatus, qui res manifestas aliter
accipit, quam sint in rei veritate: quia scilicet vos estis ludificati
per deceptiones et sophismata, veritati non obedire, id est,
veritatem manifestam, et a vobis receptam non videtis, nec obediendo
recipitis. Sap. IV, 12: fascinatio nugacitatis obscurat bona.
Is. V, 20: vae qui dicunt bonum malum, et cetera. Alio modo
accipitur fascinatio secundum quod aliquis ex aspectu malevolo
laeditur, et hoc maxime in vetulis quae visu urenti et aspectu invido
fascinant pueros, qui ex hoc infirmantur et vomunt cibum. Huius
causam volens assignare Avicenna in libro suo de anima dicit, quod
materia corporalis obedit substantiae intellectuali, magis quam
qualitatibus activis et passivis in natura. Et ideo ponit quod ad
apprehensionem substantiarum intellectualium (quas vocat animas seu
motores orbium) multa fiunt praeter ordinem motus caeli et omnium
corporalium agentium. Eodem modo dicit, quod quando anima sancta
depurata est ab affectibus terrenorum, et a carnalibus vitiis, accedit
ad similitudinem substantiarum dictarum, et obedit ei natura. Et hinc
est quod aliqui sancti viri operantur quaedam mira praeter naturae
cursum; et similiter quia anima alicuius foedata passionibus
carnalibus, habet fortem apprehensionem in malitia, obedit ei natura
ad transmutationem materiae, in illis maxime in quibus materia habilis
est: sicut in pueris teneris contingit. Et sic contingit, secundum
eum, quod ex forti apprehensione vetularum, in malitiam immutatur puer
et fascinatur. Haec autem positio satis videtur vera secundum
opinionem Avicennae. Nam ipse posuit formas omnes corporales in istis
inferioribus influi a substantiis incorporalibus separatis, et quod
agentia naturalia non habent se ad hoc nisi ut disponentia tantum. Sed
hoc quidem improbatur a philosopho. Agens enim oportet esse simile
subiecto. Non fit autem forma tantum, nec materia, sed compositum ex
materia et forma. Id ergo quod agit ad esse corporalium, oportet quod
habeat materiam et formam. Unde dicit quod transmutare materiam et
formam non potest, nisi id quod habet materiam et formam, et hoc
quidem vel virtute, sicut Deus, qui actor est formae et materiae:
vel actu, sicut agens corporeum. Et ideo materia corporalis quantum
ad huiusmodi formas, nec Angelis, nec alicui purae creaturae obedit
ad nutum, sed soli Deo, ut Augustinus dicit. Unde non est verum
quod Avicenna dicit de huiusmodi fascinatione. Et ideo dicendum,
quod ad imaginationem seu apprehensionem hominis, quando fortis est,
immutatur sensus, seu appetitus sensitivus: quae quidem immutatio non
est sine alteratione corporis et spirituum corporis, sicut nos videmus
quod ad apprehensionem delectabilis movetur appetitus sensitivus ad
concupiscentiam, et exinde corpus calefit. Similiter ex apprehensione
timendi, frigescit. Immutatio autem spirituum maxime inficit oculos,
qui infecti rem per aspectum inficiunt, sicut patet in speculo mundo,
quod ex aspectu menstruatae inficitur. Sic ergo quia vetulae
obstinatae in malitia et durae sunt, ex forti apprehensione immutatur
appetitus sensitivus, et ex hoc, sicut dictum est, infectio maxime
fit a venis ad oculos, et ex oculis ad rem perspectam. Unde quia caro
pueri mollis est, ad earum invidum aspectum inficitur et fascinatur.
Et quandoque quidem ad hunc effectum Daemones operantur. Dicit ergo
quis vos fascinavit veritati non obedire? Quasi dicat: vos aliquando
obedistis veritati fidei, sed modo non; ergo estis sicut pueri, qui
ex aliquo invido aspectu infecti, cibum receptum vomitis. Rationem
autem obiurgationis assignat, dicens ante quorum oculos, et cetera.
Quod potest tripliciter legi. Uno modo, secundum Hieronymum, ut
respondeat primae acceptioni fascinationis; quasi dicat: dico vos
fascinatos, quia ante quorum oculos, etc., id est proscriptio
Christi, qui damnatus est in mortem, adeo vobis manifesta fuit, ac
si ante oculos vestros fuisset, et in vobis crucifixus, id est, in
intellectibus vestris erat crucifixio Iesu Christi, ita ut sciretis
qualiter facta esset; unde si eam non videtis modo, nec obeditis, hoc
contingit, quia estis ludificati et fascinati. Contra quod dicitur
Cant. ult.: pone me ut signaculum super cor tuum, et cetera. Alio
modo secundum Augustinum; quasi dicat: recte fascinati estis, quia
veritatem quam recepistis, scilicet Christum, per fidem, in cordibus
vestris evomitis sicut pueri. Et hoc quia ante oculos vestros, id
est, in vestra praesentia, Iesus Christus proscriptus est, id est,
expellitur et eiicitur de haereditate sua, quod molestum deberet esse
vobis; quia quem non deberetis pati quod ab aliis proscriberetur, et
expelleretur, in vobis proscriptus est, id est, haereditatem suam
amisit in vobis, id est, vosipsos. Et tunc hoc quod sequitur,
scilicet crucifixus, legi debet cum pondere et ostensione doloris,
quia hoc addidit, ut considerarent quo pretio Christus emerit
possessionem, quam in eis amittebat, et ex hoc moverentur magis.
Quasi dicat: Christus proscriptus est in vobis, scilicet qui
crucifixus, id est, qui cruce sua et sanguine proprio acquisivit hanc
haereditatem. I Cor. VI, 20: empti enim estis pretio magno,
et cetera. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel
argento, et cetera. Tertio modo secundum Ambrosium, quasi dicat:
vere fascinati estis, ante quorum oculos, id est, in quorum
reputatione, scilicet secundum iudicium vestrum, Iesus Christus
proscriptus est, id est, damnatus, non alios salvans. Et in vobis,
id est, secundum quod vos intelligitis, crucifixus est, id est,
mortuus tantum, non autem alios iustificans, cum tamen de eo dicatur,
II Cor. c. ult., quod si mortuus est ex infirmitate nostra,
vivit tamen ex virtute Dei. Potest, et quarto modo, exponi secundum
Glossam, ut per hoc designet apostolus gravitatem culpae eorum, quia
in hoc quod Christum deserunt legem observantes, aequaliter quodammodo
peccabant Pilato, qui Christum proscripsit, id est, damnavit. Ut
dum insufficientem Christum credunt ad salvandum, similes in peccando
crucifixoribus Christi sint, qui ipsum in ligno suspenderunt, morte
turpissima condemnantes et afficientes. Aequalitas tamen est
accipienda ex parte eius, in quem peccatur, quia in Christum Galatae
peccabant, sicut Pilatus et crucifixores Christi.
|
|