|
Posita obiurgatione, consequenter apostolus procedit ad
insufficientiam legis et virtutem fidei ostendendam. Et primo ostendit
insufficientiam legis; secundo movet quaestionem et solvit, ibi quid
igitur lex, et cetera. Et circa primum duo facit. Primo probat
defectum legis et insufficientiam per ea quae ipsi experti sunt;
secundo per auctoritates et rationes, ibi sicut scriptum est. Circa
primum duo facit, quia primo probat propositum, experimento sumpto ex
parte ipsorum; secundo probat idem, experimento sumpto ex parte ipsius
apostoli, ibi qui ergo tribuit vobis, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit donum quod receperunt; secundo defectum in quem
inciderunt, ibi sic stulti estis, et cetera. Donum autem quod
receperunt ostendit, quaerendo ab eis unde illud receperunt. Unde
susceptum donum supponens, interrogans, quaerit ab eis, dicens:
quamvis fascinati et stulti sitis, tamen non tantum estis ludificati
quin unum quod valde manifestum est, me docere possitis. Et ideo
solum hoc volo a vobis discere, quia hoc solum sufficit ad probandum
quod intendo: hoc, inquam, est, quia constat, quod spiritum sanctum
accepistis; quaero ergo an accepistis illum ex operibus legis, an ex
auditu fidei? Ad quod sciendum est, quod in primitiva Ecclesia, ex
divina dispositione, ut fides Christi promoveretur et cresceret,
statim post praedicationem fidei ab apostolis manifesta signa spiritus
sancti fiebant super audientes. Unde de Petro dicitur Act. X,
44: adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus, et
cetera. Ipsi etiam Galatae ad praedicationem Pauli manifeste
spiritum sanctum acceperant. Quaerit ergo apostolus ab eis, unde
habuerunt spiritum sanctum. Constat autem quod non per opera legis,
quia cum essent gentiles, ante receptionem spiritus sancti legem non
habebant; ergo habuerunt spiritum sanctum, id est, dona spiritus
sancti ex auditu fidei. Rom. VIII, 15: non accepistis
spiritum servitutis iterum in timore, qui scilicet dabatur in lege
(unde et cum tremore lex data est), sed accepistis spiritum
filiorum, qui datur per fidem, quae est ex auditu, ut dicitur Rom.
X, 17. Si ergo hoc potuit fidei virtus, frustra quaeritur aliud
per quod salvemur, quia multo difficilius est de iniusto facere
iustum, quam iustum in iustitia conservare. Si ergo fides de iniustis
Galatis sine lege iustos fecerat, non est dubium, quod sine lege
poterat eos in iustitia conservare. Magnum ergo erat donum, quod per
fidem acceperant. Consequenter cum dicit sic stulti estis, etc.,
ostendit defectum in quem prolapsi sunt. Et exaggerat duplicem
defectum in eis apostolus, scilicet quantum ad dona quae a Christo
acceperant, et quantum ad mala quae pro ipso pertulerunt, ibi tanta
passi estis, et cetera. Circa primum sciendum est quod isti Galatae
deserentes quod magnum erat, scilicet spiritum sanctum, adhaeserunt
minori, scilicet carnali observantiae legis, et hoc stultum est. Et
ideo dicit sic stulti estis, adeo ut cum coeperitis instinctu sancti
spiritus, id est, initium perfectionis vestrae habueritis a spiritu
sancto, nunc, dum perfectiores estis, consummamini carne, id est,
quaeratis conservari per carnales observantias legis, a qua nec initium
iustitiae potest haberi? Io. VI, v. 64: caro non prodest
quicquam, et cetera. Et sic ordinem pervertitis, quia via
perfectionis est ab imperfecto tendere ad perfectum. Vos autem, quia
e converso facitis, stulti estis. Eccli. XXVII, 12: homo
sanctus permanet in sapientia sicut sol, stultus ut luna mutatur.
Similes isti sunt his, qui incipiunt servire Deo cum fervore
spiritus, postmodum deficiunt in carne; qui etiam assimilantur statuae
Nabuchodonosor, cuius caput aureum, et pedes lutei, Dan. II,
32. Et ideo dicitur Rom. c. VIII, 8: qui in carne sunt,
Deo placere non possunt. Et infra VI, 8: qui seminat in carne,
de carne metet corruptionem. Consequenter cum dicit tanta passi
estis, etc., exaggerat eorum defectum quantum ad mala quae pro
Christo pertulerunt. Qui enim aliquid sine labore recipiunt, illud
minus chare custodiunt; sed illud quod cum labore acquiritur
vilipendere et non custodire stultum est. Isti autem cum labore et
tribulatione magna, quam passi sunt a contribulibus suis propter
fidem, receperunt spiritum sanctum. Et ideo dicit tanta passi estis
sine causa, quasi dicat: non contemnatis tantum donum quod cum labore
accepistis, alias illa, sine causa, id est sine utilitate, passi
estis, quia haec sustinuistis ut perveniretis ad vitam aeternam.
Rom. V, 3: tribulatio patientiam operatur, patientia autem
probationem, probatio vero spem, et cetera. Unde si praecluditis
vobis aditum vitae aeternae, deserentes fidem, quaerentes conservari
carnalibus observantiis, sine causa, id est inutiliter, passi estis.
Et hoc dico, si tamen sine causa. Quod ideo dicit, quia in eorum
potestate erat poenitere si vellent, quamdiu viverent. Ex hoc autem
habetur, quod opera mortificata reviviscunt. Sap. III, 11:
labores eorum sine fructu, et cetera. Gal. IV, 11: timeo autem
ne sine causa laboraverim, et cetera. Si vero accipiatur de malis qui
non poenitent, potest dici quod patiuntur sine causa conferente,
scilicet vitam aeternam. Consequenter cum dicit qui ergo tribuit
vobis, etc., probat propositum, experimento sumpto ex parte
apostoli. Possent enim dicere quod verum est nos recepisse spiritum
sanctum ex auditu fidei, tamen propter devotionem quam ad legem
habuimus, accepimus fidem quam praedicabas. Et ideo dicit: non curo
quicquid sit ex parte vestra, tamen illud quod ego feci, tribuens
vobis ministerio meo spiritum sanctum, qui operatur in vobis virtutes,
id est inter vos miracula, sed numquid facio hoc sic, ex operibus
legis, an ex operibus fidei? Non utique ex operibus legis, sed ex
fide. Sed numquid aliquis potest dare spiritum sanctum? Augustinus
enim, XV de Trinitate, dicit, quod nullus homo purus spiritum
sanctum dare potest, nec ipsi apostoli dabant, sed imponebant manus
super homines, et accipiebant spiritum sanctum. Quid ergo est quod
hic dicit apostolus de se loquens qui tribuit vobis spiritum sanctum?
Respondeo. Dicendum est quod in datione spiritus sancti tria per
ordinem se habentia occurrunt, scilicet spiritus sanctus inhabitans,
donum gratiae et charitatis cum caeteris habitibus, et sacramentum
novae legis, cuius ministerio datur. Et sic potest ab aliquibus
tripliciter dari. Ab aliquo enim datur sicut auctoritatem habente
quantum ad tria praedicta, scilicet respectu spiritus sancti
inhabitantis, respectu doni, et respectu sacramenti; et hoc modo
spiritus sanctus datur a solo patre et filio secundum quod eius
auctoritatem habent, non quidem dominii sed originis, quia ab utroque
procedit. Sed quantum ad gratiam seu donum, et quantum ad sacramenta
spiritus sanctus dat etiam se, secundum quod datio importat
causalitatem spiritus sancti respectu donorum ipsius; quia, ut dicit
apostolus I Cor. XII, v. 11, ipse dividit singulis prout
vult. Secundum autem quod in datione importatur auctoritas, non
potest proprie dici spiritum sanctum seipsum dare. Quantum vero ad
sacramentum quod ministerio ministrorum Ecclesiae datur, potest dici
quod sancti per ministerium sacramentorum dant spiritum sanctum. Et
hoc modo hic loquitur apostolus secundum quod tangitur in Glossa,
tamen huiusmodi modus non est consuetus neque extendendus. Dicit etiam
Glossa quod facere miracula attribuitur fidei, quia ex hoc quod credit
quae supra naturam sunt, supra naturam operatur, et quia apostoli
praedicabant fidem, quae quaedam rationem excedentia continebat, ideo
oportebat ad eorum credulitatem aliqua testimonia adducere quod missi
essent a Deo: quod rationem excedit. Unde Christus dedit eis signum
suum ad hoc ostendendum. Est autem duplex signum Christi. Unum est
quod est dominus omnium; unde dicitur in Ps. CXLIV, 13:
regnum tuum, regnum omnium saeculorum, et cetera. Aliud est quod est
iustificator et salvator, secundum illud Act. IV, v. 12: non
est aliud nomen sub caelo datum hominibus, et cetera. Dedit ergo eis
duo signa: unum est quod facerent miracula, per quod ostenderent quod
missi sunt a Deo domino creaturae omnis. Lc. X: dedit eis
potestatem et virtutem super omnia Daemonia, et cetera. Aliud quod
darent spiritum sanctum ministerio, per quod ostenderent, quod missi
sunt ab omnium salvatore. Act. VIII, 17: tunc imponebant
manus super eos, etc., et tunc cum imposuisset illis manus Paulus,
spiritus sanctus venit super illos, et cetera. Et de his duobus modis
dicitur Hebr. II, 4: contestante Deo signis, et portentis, et
variis virtutibus, et spiritus sancti distributionibus, secundum suam
voluntatem.
|
|