|
Supra probavit apostolus experimento virtutem fidei et insufficientiam
legis, hic vero probat idem per auctoritates et rationes. Et primo
probat virtutem fidei in iustificando; secundo in hoc ostendit legis
defectum, ibi quicumque enim ex operibus legis, et cetera. Primum
autem probat utens quodam syllogismo. Unde circa hoc tria facit.
Primo ostendit minorem; secundo maiorem, ibi providens autem
Scriptura, etc.; tertio infert conclusionem, ibi igitur qui ex
fide, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quamdam
auctoritatem, ex qua elicit minorem; secundo concludit eam, ibi
cognoscite ergo, et cetera. Dicit ergo: vere iustitia et spiritus
sanctus est ex fide, sicut scriptum est, Gen. XV, 6, et
introducitur Rom. IV, 3, quod credidit Abraham Deo, et
cetera. Ubi notandum est quod iustitia consistit in redditione
debiti, homo autem debet aliquid Deo, et aliquid sibi, et aliquid
proximo. Sed quod aliquid debeat sibi et proximo, hoc est propter
Deum. Ergo summa iustitia est reddere Deo quod suum est. Nam si
reddas tibi vel proximo quod debes, et hoc non facis propter Deum,
magis es perversus quam iustus, cum ponas finem in homine. Dei autem
est quidquid est in homine, et intellectus et voluntas et ipsum
corpus; sed tamen quodam ordine, quia inferiora ordinantur ad
superiora, et exteriora ad interiora, scilicet ad bonum animae;
supremum autem in homine est mens. Et ideo primum in iustitia hominis
est, quod mens hominis Deo subdatur, et hoc fit per fidem. II
Cor. X, 3: in captivitatem redigentes omnem intellectum in
obsequium Christi. Sic ergo dicendum est in omnibus, quod Deus est
primum principium in iustitia, et qui Deo dat, scilicet summum quod
in se est, mentem ei subdendo, perfecte est iustus. Rom. VIII,
14: qui spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Et ideo dicit
credidit Abraham Deo, id est, mentem suam Deo per fidem subdidit.
Eccli. II, 6: crede Deo, et recuperabit te, etc., et infra
qui timetis dominum, credite illi, et cetera. Et reputatum est ei ad
iustitiam, id est, ipsum credere et ipsa fides fuit ei et est omnibus
aliis sufficiens causa iustitiae, et quod ad iustitiam reputetur ei
exterius ab hominibus, sed interius datur a Deo, qui eos qui habent
fidem, per charitatem operantem iustificat, eis peccata remittendo.
Ex hac autem auctoritate concludit minorem propositionem, dicens
cognoscite ergo, etc., quasi dicat: ex hoc aliquis dicitur filius
alicuius, quod imitatur opera eius; si ergo vos estis filii Abrahae,
opera Abrahae facite, Io. VIII, 39. Abraham autem non
quaesivit iustificari per circumcisionem, sed per fidem; ergo et illi
qui quaerunt iustificari per fidem, sunt filii Abrahae. Et hoc est
quod dicit: quia Abraham iustus est ex fide, per hoc quod Deo
credidit, et reputatum est ei ad iustitiam, ergo cognoscite, quod
illi qui ex fide sunt, id est, qui ex fide credunt se iustificari et
salvari, hi sunt filii Abrahae, scilicet imitatione et instructione.
Rom. IX, 8: qui filii sunt promissionis aestimantur in semine,
et cetera. Lc. c. XIX, 9 dicitur Zachaeo: hodie huic domui
salus a Deo facta est, eo quod et ipse sit filius Abrahae, et
cetera. Et Matth. III, 9: potens est Deus de lapidibus
istis, id est, de gentibus, suscitare filios Abrahae, inquantum
scilicet facit eos credentes. Consequenter cum dicit providens autem
Scriptura, etc., ponit maiorem, quae scilicet est, quod Abrahae
praenuntiatum est quod in semine suo benedicerentur omnes gentes. Et
hoc est quod dicit providens autem Scriptura, inducens Deum loquentem
Abrahae dicit Gen. XII, 3, quod Deus praenuntiavit Abrahae
quod in te, id est, in his qui ad similitudinem tuam filii tui erunt
imitatione fidei, benedicentur omnes gentes. Matth. VIII,
11: multi venient ab oriente et occidente, et cetera. Consequenter
cum dicit ergo qui ex fide, etc., infert conclusionem ex praemissis.
Unde sic potest formari argumentum: Deus pater nuntiavit Abrahae,
quod in semine suo benedicerentur omnes gentes; sed illi qui quaerunt
iustificari per fidem, sunt filii Abrahae; ergo qui ex fide sunt, id
est, qui quaerunt iustificari per fidem, benedicentur cum fideli, id
est credente, Abraham.
|
|