|
Supra ostendit apostolus virtutem fidei, hic consequenter ostendit
defectum legis. Et primo per auctoritatem legis; secundo per humanam
consuetudinem, ibi fratres, secundum hominem dico, et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ostendit damnum occasionaliter ex lege
consecutum; secundo legis insufficientiam ad ipsum damnum removendum,
ibi quoniam autem in lege, etc.; tertio Christi sufficientiam, qua
ipsum damnum est remotum, ibi Christus autem nos redemit, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo proponit intentum; secundo probat
propositum, ibi scriptum est enim: maledictus, et cetera. Dicit
ergo: quicumque enim, et cetera. Nam quia dixerat quod qui ex fide
sunt benedicentur, cum sint filii Abrahae, posset quis dicere quod
propter opera legis et propter fidem benedicuntur, et ideo, hoc
excludens, dicit quicumque ex operibus legis sunt, sub maledicto
sunt. Sed contra. Antiqui patres fuerunt in operibus legis, ergo
sunt maledicti, et per consequens damnati, quod est error Manichaei.
Ideoque hoc est sane intelligendum. Et attendendum est quod apostolus
non dicit: quicumque servant opera legis sub maledicto sunt, quia hoc
est falsum pro tempore legis, sed dicit quicumque ex operibus legis,
etc., id est, quicumque in operibus legis confidunt, et putant se
iustificari per ea, sub maledicto sunt. Aliud enim est esse in
operibus legis, et aliud est servare legem; nam hoc est legem
implere, et qui eam implet, non est sub maledicto. Esse vero in
operibus legis est in eis confidere et spem ponere. Et qui in eis hoc
modo sunt, sub maledicto sunt, scilicet transgressionis, quod quidem
non facit lex, quia concupiscentia non venit ex lege, sed cognitio
peccati, ad quod proni sumus per concupiscentiam per legem prohibitam.
Inquantum ergo lex cognitionem peccati facit, et non praebet auxilium
contra peccatum, dicuntur esse sub maledicto, cum nequeant illud per
ipsa opera evadere. Sunt autem quaedam opera legis caeremonialia,
quae in observationibus fiebant. Alia sunt opera quae pertinent ad
mores, de quibus sunt mandata moralia. Unde secundum Glossam hoc
quod hic dicitur quicumque ex operibus legis, etc., intelligendum est
de operibus caeremonialibus, et non de moralibus. Vel dicendum quod
loquitur hic apostolus de omnibus operibus tam caeremonialibus quam
moralibus. Opera enim non sunt causa quod aliquis sit iustus apud
Deum, sed potius sunt executiones et manifestationes iustitiae. Nam
nullus per opera iustificatur apud Deum, sed per habitum fidei, non
quidem acquisitum, sed infusum. Et ideo quicumque ex operibus
iustificari quaerunt, sub maledicto sunt, quia per ea peccata non
removentur, nec aliquis quoad Deum iustificatur, sed per habitum
fidei charitate informatum. Hebr. XI, 39: hi omnes testimonio
fidei, et cetera. Consequenter cum dicit scriptum est enim, etc.,
probat propositum, et hoc primo quidem secundum Glossam ostenditur per
hoc quod nullus potest legem servare hoc modo, quo lex praecipit
Deut. XXVIII, 15, quod omnis qui non permanserit in omnibus
quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea, id est, qui non
impleverit totam legem, sit maledictus. Sed implere totam legem est
impossibile, ut dicitur Act. XV, 10: ut quid tentatis imponere
iugum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus? Ergo
nullus est ex operibus legis, quin sit maledictus. Potest etiam
accipi hoc quod dicitur scriptum est enim, etc., non ut probatio
propositi, sed ut ostendatur eius expositio; quasi dicat: dico quod
sunt sub maledicto, sub illo scilicet de quo dicit lex scriptum est
enim: maledictus est omnis, etc.: ut intelligatur de peccato, id
est, de maledicto. Nam lex imperat bona facienda seu mala vitanda,
et imperando obligat, sed non dat virtutem obediendi. Et ideo dicit
maledictus, quasi malo adiectus, omnis, nullum excipiendo, quia, ut
dicitur Act. X, 34, non est personarum acceptio apud Deum. Qui
non permanserit usque in finem. Matth. XXIV, 13: qui
perseveraverit usque in finem. In omnibus, non in quibusdam tantum,
quia, ut dicitur Iac. II, 10, quicumque totam legem
servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quae
scripta sunt in libro legis, ut faciat ea, non solum ut credat seu
velit tantum, sed ut opere impleat. Ps. CX, v. 10:
intellectus bonus omnibus facientibus eum. Sancti autem patres etsi in
operibus legis erant, salvabantur tamen in fide venturi, confidentes
in eius gratia, et saltem spiritualiter legem implentes. Moyses
enim, ut in Glossa dicitur, multa quidem praecepit, quae nullus
implere potuit ad domandam Iudaeorum superbiam dicentium: non deest
qui impleat, sed deest qui iubeat. Sed hic est quaestio de hoc quod
dicitur maledictus omnis, et cetera. Dicitur enim Rom. XII,
14: benedicite, et nolite maledicere. Respondeo. Dicendum est
quod maledicere nihil aliud est quam malum dicere; possum ergo dicere
bonum esse malum, et malum esse bonum, et rursum bonum esse bonum, et
malum esse malum. Et primum quidem prohibet apostolus, dicens:
nolite maledicere, id est, nolite dicere bonum esse malum, et e
contra; sed secundum licet, et ideo cum vituperamus peccatum,
maledicimus quidem, sed non dicendo bonum malum, sed dicimus malum
esse malum. Et ideo licet peccatorem maledicere, id est, dicere eum
esse malo addictum vel esse malum. Consequenter cum dicit quoniam
autem in lege, etc., ostendit insufficientiam legis non valentis ab
illo maledicto eripere ex hoc quod iustificare non poterat. Ad quod
ostendendum utitur quodam syllogismo in secunda figura, et est talis:
iustitia est ex fide, sed lex ex fide non est; ergo lex iustificare
non potest. Circa hoc ergo primo ponit conclusionem, cum dicit
quoniam autem in lege nemo iustificatur; secundo autem maiorem, cum
dicit quia iustus ex fide vivit; tertio minorem, cum dicit lex autem
non est ex fide. Dicit ergo: dico quod per legem maledictio inducta
est, nec tamen ab illa maledictione lex eripit, quia manifestum est
quod nemo in lege iustificatur apud Deum, id est per opera legis.
Circa quod intelligendum, quod illi qui negaverunt vetus testamentum,
ex hoc verbo occasionem sumpserunt. Et ideo dicendum est quod nemo
iustificatur in lege, id est per legem. Nam per eam cognitio quidem
peccati habebatur, ut dicitur Rom. V, sed non habebatur per eam
iustificatio. Rom. III, 20: ex operibus legis nullus
iustificabitur. Sed contra Iac. II, 21 dicitur: nonne Abraham
ex operibus iustificatus est? Respondeo. Dicendum est, quod
iustificare potest accipi dupliciter: vel quantum ad executionem
iustitiae et manifestationem, et hoc modo iustificatur homo, id est,
iustus ostenditur, ex operibus operatis. Vel quantum ad habitum
iustitiae infusum, et hoc modo non iustificatur quis ex operibus, cum
habitus iustitiae qua homo iustificatur apud Deum, non sit
acquisitus, sed per gratiam fidei infusus. Et ideo signanter
apostolus dicit apud Deum, quia iustitia quae est apud Deum, in
interiori corde est: iustitia autem quae est ex operibus, id est,
quae manifestat iustum, est apud homines. Et hoc modo apostolus
accepit apud Deum. Rom. II, 13: non enim auditores, sed
factores, et cetera. Rom. IV, 2: si ex operibus Abraham
iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum, et cetera. Sic
ergo patet conclusio rationis, scilicet quod lex iustificare non
potest. Consequenter cum dicit quia iustus, etc., ponit maiorem,
quae est ex auctoritate Scripturae, Hab. II, 4 et introducitur
etiam Rom. I, 17 et ad Hebr. X, 38. Circa quod notandum
est, quod in homine est duplex vita, scilicet vita naturae et vita
iustitiae. Vita quidem naturae est per animam; unde anima a corpore
recedente, corpus remanet mortuum. Vita vero iustitiae est per Deum
habitantem in nobis per fidem. Et ideo primum quo Deus est in anima
hominis, est fides. Hebr. XI, 6: accedentem ad Deum oportet
credere. Eph. III, 17: habitare Christum per fidem, et
cetera. Et sic dicimus, quod in anima prima indicia vitae apparent in
operibus animae vegetabilis: quia anima vegetabilis est, quae primo
advenit animali generato, ut philosophus dicit. Ita quia primum
principium quo Deus est in nobis, est fides, ideo fides dicitur
principium vivendi. Et hoc est quod hic dicitur iustus meus ex fide
vivit. Et intelligendum est de fide per dilectionem operante. Minor
autem ponitur ibi lex autem non est, et cetera. Et primo ponitur ipsa
minor; secundo probatur, ibi sed qui fecerit, et cetera. Dicit ergo
lex non est ex fide. Sed contra, lex mandat credere quod sit unus
Deus, et hoc pertinet ad fidem; ergo lex habebat fidem. Quod autem
sit unus Deus, mandatur Deut. VI, audi, Israel, dominus Deus
tuus, et cetera. Respondeo. Dicendum est, quod hic loquitur de
observationibus mandatorum legis, secundum quod lex consistit in
mandatis et praeceptis caeremonialibus, et dicit quod talis lex non est
ex fide. Fides enim, ut dicitur Hebr. XI, 1, est substantia
sperandarum rerum, argumentum non apparentium. Et ideo proprie implet
mandatum de fide qui non sperat ex hoc aliqua praesentia et visibilia
consequi, sed bona invisibilia et aeterna. Lex ergo quia promittebat
terrena et praesentia, ut dicitur Is. I, 19: si volueritis et
audieritis me, bona terrae comedetis, ideo non est ex fide, sed ex
cupiditate potius, vel ex timore, secundum illos praecipue, qui
carnaliter legem servabant. Aliqui tamen spiritualiter vivebant in
lege, sed hoc non erat ex ea, sed ex fide mediatoris. Et quod lex
non sit ex fide, probat cum dicit sed qui fecerit ea, id est, opera
legis, vivet in illis, scilicet vita praesenti, id est, immunis erit
a morte temporali, et conservabitur in vita praesenti. Vel aliter:
dico quod lex non est ex fide, et hoc patet, quia qui fecerit,
etc.; quasi dicat: praecepta legis non sunt de credendis, sed de
faciendis, licet aliquid credendum annuntiet. Et ideo virtus eius non
est ex fide, sed ex operibus; et hoc probat, quia dominus quando
voluit eam confirmare, non dixit: qui crediderit sed: qui fecerit
ea, vivet in illis. Sed nova lex ex fide est. Mc. ult.: qui
crediderit et baptizatus fuerit, et cetera. Lex tamen est quoddam
effigiatum et effectum ex fide, et ideo comparatur lex vetus ad legem
novam, sicut opera naturae ad opera intellectus. Nam in ipsis
operibus naturae apparent quaedam opera intellectus, non quod res
naturales intelligant, sed quia aguntur et ordinantur ab intellectu ut
finem consequantur. Sic et in veteri lege aliqua continentur, quae
fidei sunt, non quod Iudaei ea prout erant fidei haberent, sed
habebant ea in figura tantum fidei Christi, et protestatione, ex
cuius fidei virtute salvabantur iusti.
|
|