|
Posito damno a lege illato, et defectu legis ab illo eripere non
valentis, hic consequenter ostendit virtutem Christi ab ipso damno
liberantis. Et primo ostendit quomodo per Christum ab ipso damno
liberamur; secundo quomodo etiam super hoc auxilium a Christo
acquirimus, ibi ut in gentibus, et cetera. Circa primum tria facit.
Primo enim ponit liberationis auctoritatem; secundo liberationis
modum, ibi factus pro nobis, etc.; tertio testimonium propheticum,
ibi quia scriptum est, et cetera. Dicit ergo primo: quicumque
servabant opera legis erant sub maledicto sicut dictum est, nec per
legem liberari poterant. Ideo necesse fuit aliquem habere, qui nos
liberaret, et iste fuit Christus. Et ideo dicit Christus redemit
nos de maledicto legis, et cetera. Rom. VIII, 3: quod
impossibile erat legi, etc., Deus mittens filium suum, scilicet
Christum, et cetera. Redemit, inquam, nos, scilicet Iudaeos,
pretioso sanguine suo, Apoc. V, 9: redemisti nos in sanguine, et
cetera. Is. XLIII, 1: noli timere, quia redemi te, et
cetera. De maledicto legis, id est, de culpa et poena. Infra
IV, v. 5: ut eos qui sub lege erant redimeret; Os. XIII,
14: de morte redimam eos. Modum liberationis ponit cum dicit factus
pro nobis maledictum. Ubi notandum quod maledictum est quod dicitur
malum. Et secundum duplex malum potest dici duplex maledictum,
scilicet maledictum culpae et maledictum poenae. Et utroque modo
potest hoc legi dupliciter factus est pro nobis maledictum. Et primo
quidem de malo culpae. Nam Christus redemit nos de malo culpae.
Unde sicut redemit nos de morte mortuus, ita redemit nos de maledicto
culpae factus maledictum, scilicet culpae; non quidem quod in eo
peccatum esset aliquod, qui peccatum non fecit, nec dolus, etc., ut
dicitur I Petr. II, v. 22, sed secundum opinionem hominum, et
praecipue Iudaeorum qui reputabant eum peccatorem. Io. XVIII,
30: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Et
ideo de hoc dicitur II Cor. V, 21: eum qui non noverat
peccatum, fecit pro nobis peccatum. Dicit autem maledictum, non
maledictus, ut ostendat quod Iudaei eum sceleratissimum reputabant.
Unde dicitur Io. IX, 16: non est hic homo a Deo, etc.; et
Io. X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de peccato et de
blasphemia. Et ideo dicit factus est pro nobis maledictum, in
abstracto; quasi dicat: factus est ipsa maledictio. Secundo
exponitur de malo poenae. Nam Christus liberavit nos a poena,
sustinendo poenam et mortem nostram: quae quidem in nos provenit ex
ipsa maledictione peccati. In quantum ergo hanc maledictionem peccati
suscepit, pro nobis moriendo, dicitur esse factus pro nobis
maledictum. Et est simile ei quod dicitur Rom. VIII, 3: misit
Deus filium suum in similitudinem carnis peccati, id est, mortalis.
Eum qui non noverat peccatum, scilicet Christum, qui peccatum non
fecit, Deus scilicet pater, pro nobis fecit peccatum, II Cor.
V, 21, id est fecit pati peccati poenam, quando scilicet oblatus
est propter peccata nostra. Consequenter ponit Scripturae testimonium
cum dicit quia scriptum est: maledictus omnis, et cetera. Et hoc
Deut. XXVII. Ubi sciendum, secundum Glossam, quod in
Deuteronomio, unde accipitur hoc verbum, tam in nostris, quam in
Hebraeis codicibus habetur: maledictus a Deo omnis, etc., quod
quidem, scilicet a Deo, in antiquis Hebraeorum voluminibus non
habetur, unde creditur quod a Iudaeis post passionem domini appositum
sit ad infamiam Christi. Potest autem exponi auctoritas de malo
poenae et de malo culpae. De malo quidem culpae sic maledictus omnis
qui pendet in ligno, non propter hoc quod pendet in ligno, sed pro
culpa pro qua pendet. Et hoc modo Christus aestimatus maledictus in
cruce pendens, propter hoc quod maxime tali poena punitus fuit. Et
secundum hoc continuatur ad praecedentia. Dominus enim praecepit in
Deuteronomio, ut qui suspensus fuerit, in vespera deponatur; et
ratio huius est, quia haec poena erat caeteris abiectior et
ignominiosior. Dicit ergo: vere factus est pro nobis maledictum,
quia ipsa mors crucis, quam sustinuit, sufficit ad maledictionem, hoc
modo exponendo de malo culpae, sed solum aestimatione Iudaeorum, quia
scriptum est maledictus omnis, et cetera. De malo vero poenae sic
exponitur maledictus omnis qui, etc., quia ipsa poena est
maledictio, scilicet quod sic mortuus est. Et est hoc modo exponendo
vere maledictus a Deo, quia Deus ordinavit quod hanc poenam
sustineret, ut nos liberaret. Consequenter cum dicit ut in gentibus
benedictio, etc., ponit spem quam per Christum, super hoc quod per
eum liberamur de maledicto, acquirimus, ut dicitur Rom. V, 16:
non sicut delictum, ita et donum; immo multo maius, scilicet quia
liberat a peccato, et confert gratiam. Primo ergo ponit fructum, et
quibus datur, dicens ut in gentibus benedictio Abrahae, etc., quasi
dicat: factus est pro nobis maledictum, non solum ut maledictionem
removeret, sed ut in gentibus, quae non sub maledictione legis erant,
fieret benedictio Abrahae promissa Gen. XXII, 18: in semine
tuo benedicentur omnes gentes, et cetera. Et haec quidem benedictio
facta est nobis, id est, impleta est, per Christum, qui est de
semine Abrahae, cui dictae sunt promissiones et semini suo, qui est
Christus, ut dicitur infra. Quae quidem benedictio et fructus est ut
pollicitationem spiritus accipiamus, id est, promissiones quas
spiritus sanctus facit in nobis, scilicet de beatitudine aeterna, qui
quasi arra et pignus nobis traditus ipsam nobis promittit, ut habetur
Eph. I, 14 et II Cor. c. VI. Et quidem in pignore datur
ad certitudinem. Nam pignus est quaedam certa promissio de re
accipienda. Rom. V: non enim accepistis spiritum servitutis,
etc., et infra: si filii, et haeredes. Vel pollicitationem
spiritus accipiamus, id est, spiritum sanctum, quasi dicat:
accipiamus pollicitationem de spiritu sancto factam semini Abrahae,
Ioel II, 28: effundam de spiritu meo, etc.; quia per spiritum
sanctum coniungimur Christo, et efficimur semen Abrahae, et digni
benedictione. Secundo ostendit per quid proveniat nobis iste fructus,
dicens per fidem, per quam quidem et haereditatem aeternam acquirimus.
Ad Hebr. IX: accedentem ad Deum oportet credere quia est, et
inquirentibus se remunerator sit. Per fidem etiam acquirimus spiritum
sanctum, quia, ut dicitur Act. V, 32, dominus dat spiritum
sanctum obedientibus sibi, scilicet per fidem.
|
|