|
Postquam apostolus probavit per auctoritates, quod lex non
iustificat, nec ad iustificationem, quae est per fidem, est
necessaria, hic consequenter ostendit idem per rationes humanas. Et
circa hoc quatuor facit. Primo humanam consuetudinem ponit; secundo
assumit promissionem divinam, ibi Abrahae dictae sunt promissiones,
etc.; tertio infert conclusionem, ibi hoc autem dico, etc.; quarto
ostendit conclusionem sequi ex praemissis, ibi nam si ex lege, et
cetera. Dicit ergo: aperte quidem prius locutus sum secundum
auctoritatem Scripturae non allatae voluntate humana, sed spiritu
sancto, ut dicitur II Petr. I, 21; sed nunc secundum hominem
dico, et secundum ea quae humana ratio et consuetudo habet. Ex quo
quidem habemus argumentum, quod ad conferendum de his quae sunt fidei,
possumus uti quacumque veritate cuiuscumque scientiae. Deut. XXI,
11: si videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris
eam, voluerisque habere in uxorem, introduces eam in domum tuam, id
est, si sapientia et scientia saecularis placuerit tibi, introduces
eam intra terminos tuos, quae radet caesariem, etc., id est,
resecabit omnes sensus erroneos. Et inde est quod apostolus in multis
locis in epistolis suis utitur auctoritatibus gentilium, sicut illud I
Cor. XV, 33: corrumpunt bonos mores, etc., et illud Tit.
I, 11: Cretenses malae bestiae, et cetera. Vel quamvis
huiusmodi rationes vanae sint et infirmae, quia, ut dicitur in Ps.
XCIII, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae
sunt; tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut
superordinat, quia nihil humanum tantam firmitatem habet sicut ultima
voluntas hominis; sperneret autem illud aliquis, si diceret quod
testamentum hominis confirmatum morte testatoris et testibus non
valeret. Si ergo testamentum huiusmodi nemo spernit, dicens non esse
servandum, aut spernit, aliquid mutando; multo magis testamentum Dei
nullus spernere debet aut superordinare, infringendo illud, vel
addendo vel diminuendo. Apoc. ult.: si quis apposuerit ad haec,
apponet Deus super illum plagas scriptas in isto libro, et si quis
diminuerit de verbis prophetiae huius, auferet Deus partem eius, et
cetera. Deut. IV, 2: non addetis ad verbum, quod vobis loquor,
neque auferetis ex eo, et cetera. Consequenter cum dicit Abrahae
dictae sunt promissiones, etc., assumit promissionem divinam Abrahae
factam, quae est quasi quoddam testamentum Dei. Et primo exponit
hanc promissionem seu testamentum; secundo vero aperit veritatem
testamenti, ibi non dicit: et seminibus, et cetera. Dicit ergo
primo Abrahae dictae sunt promissiones, quasi dicat: sicut
testamentum hominis est firmum, ita promissiones divinae firmae sunt.
Sed numquid Deus aliquas promissiones fecit ante legem? Utique,
quia Abrahae, qui fuit ante legem, scilicet quod non falleret Deus,
dictae, id est, factae sunt promissiones, et semini eius a Deo.
Sed Abrahae factae sunt, ut cui erant implendae, semini vero, ut
per quod implerentur. Dicit autem promissiones pluraliter, quia
promissio de benedicendo semine multa continebat. Vel quia frequenter
idem, id est, aeterna beatitudo sibi promissa est, sicut Gen. c.
XII, 3, in te benedicentur universae cognationes terrae; item
XV, 5, suscipe caelum, et numera stellas, etc.; item eodem:
semini tuo dabo terram hanc, etc.; item XXII, 18: benedicam
tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli. Istae ergo
promissiones sunt quasi testamentum Dei, quia est quaedam ordinatio de
haereditate danda Abrahae et semini suo. Veritatem autem testamenti
aperit, cum dicit non dicit: et seminibus, et cetera. Quam quidem
aperit eodem spiritu quo testamentum conditum est. Et hoc patet ex
verbis testamenti. Non, inquit, dicit et seminibus, quasi in
multis, id est, sicut faceret, si de multis illud valeret, sed quasi
in uno, quod est Christus, quia ipse solus est per quem et in quo
omnes poterunt benedici. Nam ipse solus et singularis est, qui non
subiacet maledictioni culpae, etsi maledictio pro nobis dignatus sit
fieri. Unde dicitur in Ps. CXL, 10: singulariter sum ego, et
cetera. Item: non est qui faciat bonum, et cetera. Eccle.
VII, 29: virum de mille unum reperi, scilicet Christum, qui
esset sine omni peccato, mulierem autem ex omnibus non inveni, quae
omnino a peccato immunis esset, ad minus originali, vel veniali.
Conclusionem autem infert consequenter cum dicit hoc autem dico:
testamentum, etc., ubi videamus per ordinem quid sit quod dicit.
Dicit ergo, quod hoc promisit Deus Abrahae, sed hoc est
testamentum, scilicet ista promissio de haereditate adipiscenda.
Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda foedus
novum, et cetera. Confirmatum, quod ideo ponit, ut concordet cum
praemissis. Nam supra dixerat testamentum hominis confirmatum, et
cetera. A Deo, scilicet qui promisit. Et confirmatum dico
iureiurando. Gen. XXII, 16: per memetipsum iuravi, etc.,
Hebr. VI, 18: ut per duas res immobiles quibus impossibile est
mentiri Deum, et cetera. Hoc, inquam, testamentum lex non facit
irritum, quae quidem lex facta est, et data a Deo per Moysen. Io.
I, 17: lex per Moysen data est, etc., post quadringentos et
triginta, et cetera. Et quasi exponens quod dixerat, subiungit non
irritum facit ad evacuandam promissionem. Sic enim irritum fieret
praedictum testamentum, si promissio facta Abrahae evacuaretur, id
est, in vacuum facta esset, quasi non sufficeret semen Abrahae
repromissum ad gentium benedictionem. Per Christum autem non sunt
evacuatae promissiones patribus factae, sed confirmatae. Rom. XV,
8: dico Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis, ad
confirmandas promissiones patrum. Et II Cor. c. I, 20:
quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo est, et cetera. Hoc
autem quod dicitur post quadringentos et triginta annos, concordat ei
quod habetur Ex. XII, 40: habitatio filiorum Israel, qua
manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. Et
Act. VII, 6: locutus est dominus, scilicet Abrahae, quia erit
semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subiicient annis
quadringentis triginta. Sed contra est quod dicitur Gen. c. XV,
13: scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum, et
servituti eos subiicient, et affligent eos annis quadringentis.
Respondeo. Dicendum quod si fiat computatio annorum a prima
promissione facta Abrahae, quae legitur Gen. XII, usque ad
exitum filiorum Israel de Aegypto, quando data est lex, sic sunt
anni quadringenti triginta, sicut hic scribitur, et Ex. XII, et
Act. c. VII. Si autem incipiat computatio a nativitate Isaac de
qua legitur Gen. XXI, sic sunt tantum quadringenti et quinque
anni. Nam viginti quinque anni fuerunt a promissione facta Abrahae
usque ad nativitatem Isaac. Abraham enim erat septuaginta quinque
annorum quando exivit de terra sua, et facta est ei prima promissio,
ut habetur Gen. XII. Centenarius autem fuit, quando natus est
Isaac, ut habetur ibidem cap. XXI. Quod autem a nativitate
Isaac usque ad exitum filiorum Israel de Aegypto fuerint quadringenti
quinque anni, probatur per hoc, quod Isaac fuit sexaginta annorum
quando genuit Iacob, ut habetur Gen. XXV; Iacob autem erat
centum triginta annorum quando intravit Aegyptum, ut habetur Gen.
XXVII. Et sic a nativitate Isaac usque ad introitum Iacob in
Aegyptum fuerunt centum nonaginta anni. Ioseph autem fuit triginta
annorum, quando stetit coram Pharaone, ut habetur Gen. XLI. Et
postea transierunt septem anni fertilitatis et duo sterilitatis, usque
ad ingressum Iacob in Aegyptum, ut habetur XLV. Vixit autem
Ioseph centum et decem annis, ut habetur Gen. ult. A quibus si
subtrahantur triginta novem anni, remanent septuaginta et unus annus.
Fuerunt ergo a nativitate Isaac usque ad mortem Ioseph ducenti et
sexaginta unus annus. Fuerunt autem in Aegypto filii Israel post
mortem Ioseph centum quadraginta quatuor annis, ut Rabanus dicit in
Glossa. Fuerunt ergo a nativitate Isaac usque ad exitum filiorum
Israel de Aegypto et legem datam quadringenti et quinque anni;
Scriptura autem non curavit de minutis. Vel potest dici, quod quinto
anno Isaac expulsus fuit Ismael, et remansit solus Isaac haeres
Abrahae, a quo tempore fuerunt quadringenti anni. Deinde, cum dicit
nam si ex lege, etc., ostendit quomodo sequatur ex praemissis, quod
lex evacuaret promissiones, si lex necessaria esset ad iustificationem
sive benedictionem gentium. Dicit ergo: vere promissio evacuaretur si
lex necessaria esset. Nam si haereditas, scilicet benedictionis
Abrahae, esset ex lege, iam non esset ex repromissione, id est, ex
semine repromisso Abrahae. Si enim semen promissum esset sufficiens
ad haereditatem benedictionis consequendam, non fieret iustificatio per
legem. Destruit autem consequens, cum dicit Abrahae autem donavit
Deus, etc., id est, promisit se daturum, quod ita certum erat ac
si statim daret, per repromissionem, id est per semen repromissum.
Non ergo est ex lege haereditas, id est benedictio, de qua dicitur I
Petr. III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate
possideatis.
|
|