|
Postquam ostendit apostolus et auctoritate Scripturae et consuetudine
humana, quod lex iustificare non potuit, hic movet duas dubitationes
et solvit. Secunda dubitatio incipit ibi lex ergo adversus promissa
Dei, et cetera. Circa primum tria facit. Primo movet
dubitationem; secundo solvit, ibi propter transgressiones, etc.;
tertio quoddam in solutione positum manifestat, ibi mediator autem, et
cetera. Potest autem esse dubium ex praemissis tale: si lex
iustificare non poterat, an esset omnino inutilis. Et hanc
dubitationem movet, dicens quid igitur lex, etc., sit, id est, ad
quid lex utilis fuit? Et hanc punctuationem magis approbat Augustinus
ut habetur in Glossa, quam aliam quae sibi primitus melior videbatur,
ut distinguatur: quid igitur? Et postea dicatur: lex propter
transgressiones, et cetera. Similis dubitatio proponitur Rom.
III, 1 ubi sic dicitur: quid igitur amplius Iudaeo, et cetera.
Deinde cum dicit propter transgressiones, solvit dubitationem motam,
ubi quatuor facit. Primo proponit legis utilitatem; secundo legis
fructum, ibi donec veniret semen, etc.; tertio legis ministros, ibi
ordinata per Angelos; quarto legis dominium, ibi in manu mediatoris.
Circa primum notandum est, quod lex vetus data est propter quatuor,
secundum quatuor ex peccato consecuta, quae enumerat Beda, scilicet
propter malitiam, infirmitatem, concupiscentiam et ignorantiam. Est
ergo lex primo data ad reprimendam malitiam, dum scilicet prohibendo
peccatum et puniendo, retrahebantur homines a peccato, et hoc tangit
dicens propter transgressiones posita est lex, id est, ad
transgressiones cohibendas: et de hoc habetur I Tim. I, 9: iusto
lex non est posita, sed iniustis. Cuius ratio potest sumi a
philosopho in IV Ethicorum. Homines enim bene dispositi ex seipsis
moventur ad bene agendum, et sufficiunt eis paterna monita, unde non
indigent lege: sed, sicut Rom. II, 14 dicitur, ipsi sibi sunt
lex, habentes opus legis scriptum in cordibus suis. Sed homines male
dispositi indigent retrahi a peccatis per poenas. Et ideo quantum ad
istos fuit necessaria legis positio, quae habet coarctativam virtutem.
Secundo, lex data est ad infirmitatem manifestandam. Homines enim de
duobus praesumebant. Primo quidem de scientia, secundo de potentia.
Et ideo Deus reliquit homines absque doctrina legis, tempore legis
naturae, in quo dum in errores inciderunt, convicta est eorum superbia
de defectu scientiae, sed adhuc restabat praesumptio de potentia.
Dicebant enim non deest qui impleat, sed deest qui iubeat, ut dicitur
in Glossa super illud Ex. XXIV: quicquid praeceperit dominus,
faciemus, et erimus obedientes. Et ideo data est lex, quae
cognitionem peccati faceret, per legem enim cognitio peccati, Rom.
III, 20. Quae tamen auxilium gratiae non dabat ad vitandum
peccata, ut sic homo sub lege constitutus et vires suas experiretur,
et infirmitatem suam recognosceret, inveniens se sine gratia peccatum
vitare non posse, et sic avidius quaereret gratiam. Et haec etiam
causa potest ex his verbis accipi, ut dicatur, quod lex posita est
propter transgressiones adimplendas, quasi illo modo loquendo quo
apostolus dicit Rom. c. V, 20: lex subintravit ut abundaret
delictum; quod non est intelligendum causaliter, sed consecutive:
quia lege subintrante, abundavit delictum, et transgressiones sunt
multiplicatae, dum concupiscentia nondum per gratiam sanata, in id
quod prohibebatur, magis exarsit, et factum est peccatum gravius,
addita praevaricatione legis scriptae. Et hoc Deus permittebat, ut
homines imperfectionem suam cognoscentes, quaererent mediatoris
gratiam. Unde signanter dicit posita est, quasi debito ordine
collocata inter legem naturae et legem gratiae. Tertio, data est lex
ad domandam concupiscentiam populi lascivientis, ut diversis
caeremoniis fatigati neque ad idololatriam, neque ad lascivias
declinarent. Unde dicit Petrus Act. XV, 10: hoc est onus,
quod neque nos, et cetera. Quarto, ad instruendum ignorantiam data
est lex in figuram futurae gratiae, secundum illud Hebr. X, 1:
umbram habens lex, et cetera. Deinde cum dicit donec veniret semen,
etc., id est Christus, de quo promiserat Deus, per eum
benedicendas omnes gentes. Matth. XI, 13: lex et prophetae
usque ad Ioannem, et cetera. Gen. XII: in semine tuo, et
cetera. Ministri autem legis ponuntur, cum dicit ordinata, id est,
ordinanter data, per Angelos, id est, per nuntios Dei, scilicet
Moysen et Aaron. Mal. II, 7: legem requirent ex ore eius, et
cetera. Angelus enim domini, et cetera. Vel per Angelos, id est,
ministerio Angelorum. Act. VII, 35: accepistis legem in
dispositionem Angelorum, et cetera. Et est data per Angelos, quia
lex non debebat dari per filium, qui maior est. Hebr. II, 2: si
enim, qui per Angelos factus est sermo, et cetera. Dicit autem
ordinata, quia ordinabiliter data est, scilicet inter tempus legis
naturalis, qua homines convicti sunt, quod se iuvare non poterant, et
tempus gratiae. Nam antequam gratiam acciperent, convincendi erant de
lege. Dominus autem legis dicitur Christus. Et ideo dicit in manu
mediatoris, id est, in potestate Christi. Deut. XXXIII,
2: in dextera eius ignea lex. I Tim. II, 5: mediator Dei et
hominum, et cetera. Iste mediator significatus est per Moysen, in
cuius manu est lex data. Deut. V, 5: ego sequester et medius fui
inter Deum et vos, et cetera. Deinde, cum dicit mediator autem,
etc., exponit quod dixit in manu mediatoris, quod potest tripliciter
exponi. Uno modo, quia mediator non est unius tantum, sed duorum.
Unde cum iste sit mediator Dei et hominis, oportet quod sit Deus et
homo. Si enim esset purus homo, vel Deus tantum, non esset verus
mediator. Si ergo est verus Deus, cum nullus est mediator sui
ipsius, posset videri alicui, quod praeter ipsum sunt alii dii quorum
est mediator; et hoc removet, dicens quod mediator iste et si non est
unius tantum, non propter hoc sunt alii dii, sed Deus unus est, quia
licet ipse alius sit in persona a Deo patre, non est tamen aliud in
natura. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus Deus tuus, et
cetera. Eph. IV, 6: unus Deus, et cetera. Secundo modo,
quia posset credi, quod iste esset mediator Iudaeorum tantum, ideo
dicit: dico quod Christus est mediator, sed non unius, scilicet
Iudaeorum, sed unus est omnium, id est, sufficiens ad omnes
reconciliandos Deo, quia ipse Deus est. Rom. III, 30: unus
Deus qui iustificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per
fidem, et cetera. II Cor. V, v. 19: Deus erat in Christo
mundum reconcilians sibi, et cetera. Tertio modo, quia non est
mediator unius populi tantum, scilicet Iudaeorum, sed etiam
gentilium. Eph. II, 14: ipse est pax nostra, qui fecit utraque
unum. Et hoc ex parte gentium auferendo idololatriam, et ex parte
Iudaeorum observantiam legis. Specialiter autem mediator est filius,
non pater, non spiritus sanctus, nihilominus tamen unus est Deus.
|
|