|
Hic movet apostolus aliam dubitationem, utrum scilicet lex noceat
gratiae. Et primo movet dubitationem, dicens lex ergo, etc., quasi
dicat: si lex posita est propter transgressiones, numquid lex facit
adversus promissa Dei, scilicet ut id quod Deus promisit se facturum
per semen repromissum, per alium faciat? Absit. Quasi dicat: non.
Nam, supra eodem: lex non irritum facit testamentum ad evacuandas
promissiones, et cetera. Rom. VII, 12: lex sancta, et
mandatum sanctum. Secundo cum dicit si enim lex esset data, etc.,
solvit dubitationem. Et primo ostendit, quod lex non est contra
promissa Dei; secundo quod est in obsequium promissorum, ibi sed
conclusit, et cetera. Dicit ergo, quod licet lex sit posita propter
transgressiones, non tamen contrariatur promissioni Dei, quia
transgressiones ipsas removere non potest. Si enim eas removeret,
tunc manifeste esset contra promissa Dei, quia iustitia esset per
alium modum, quam Deus promisit, quia esset per legem et non per
fidem, cum tamen dicatur, Hab. II, v. 4: iustus meus ex fide
vivit. Rom. III, 22: iustitia Dei est per fidem Iesu
Christi. Et ideo dicit, quod si lex esset data talis, quae posset
vivificare, id est, tantae virtutis esset, quod posset vitam
gratiae, et aeternam beatitudinem conferre, tunc vere et non
apparenter iustitia esset ex lege, si lex faceret quod fides facere
dicitur, et sic frustra esset fides. Sed lex non iustificat, quia
littera, scilicet legis, occidit, ut dicitur II Cor. III, 6
et Rom. c. VIII, 2: lex enim spiritus vitae in Christo
Iesu, et cetera. Deinde cum dicit sed Scriptura conclusit, etc.,
ostendit quod lex non solum non contrariatur gratiae, sed est ei etiam
in obsequium. Et primo ostendit quod lex obsequitur promissis Dei;
secundo quomodo hoc obsequium manifestatum est in Iudaeis, ibi prius
autem quam veniret fides, etc.; tertio quomodo gentiles etiam sine
lege consecuti sunt promissa Dei, ibi omnes enim filii Dei estis, et
cetera. Circa primum sciendum est, quod lex obsequitur promissis Dei
in generali quantum ad duo. Primo quia manifestat peccata. Rom.
III, 20: per legem cognitio peccati. Deinde quia manifestat
infirmitatem humanam, in quantum homo non potest vitare peccatum, nisi
per gratiam, quae per legem non dabatur. Et sicut ista duo, scilicet
cognitio morbi et impotentia infirmi, multum inducunt ad quaerendum
medicum, ita cognitio peccati et propriae impotentiae inducunt ad
quaerendum Christum. Sic ergo lex obsecuta est gratiae, inquantum
praebuit cognitionem peccati et experientiam propriae impotentiae. Et
ideo dicit Scriptura, id est lex scripta, conclusit, id est tenuit
inclusos Iudaeos, sub peccato, id est, ostendit eis peccata, quae
faciebant. Rom. VII, 7: concupiscentiam nesciebam, et cetera.
Item conclusit, quia veniente lege sumpserunt occasionem peccati.
Rom. c. XI, 32: conclusit Deus omnia in incredulitate, et
cetera. Et hoc ideo, ut homo quaereret gratiam. Et ideo dicit ut
promissio, id est, gratia repromissa, daretur non solum Iudaeis,
sed omnibus credentibus, quia illa gratia poterat liberare a peccatis,
et haec gratia est ex fide Iesu Christi. Deinde cum dicit prius
autem quam veniret, etc., ponit experimentum huius obsequii
manifestatum in Iudaeis. Et primo ponit obsequium Iudaeorum;
secundo concludit quoddam corollarium, ibi itaque lex paedagogus, et
cetera. Dicit ergo: si Scriptura, id est, lex scripta, detinuit
omnia sub peccato, quas utilitates habebant Iudaei ex lege antequam
veniret fides ex gratia? Respondet et dicit: nos Iudaei, ante
adventum fidei, custodiebamur sub lege, inquantum faciebat nos vitare
idololatriam et multa alia mala; custodiebamur, inquam, non sicut
liberi, sed quasi servi sub timore, et hoc sub lege, id est, sub
onere legis et dominio. Rom. VII, 1: lex in homine dominatur
quanto tempore vivit, et cetera. Et custodiebamur conclusi, id est,
servati ne deflueremus a vita, sed praepararemur in eam, id est, tam
bonam fidem, quae revelanda erat. Is. LVI, 1: iuxta est salus
mea, ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Et dicit revelanda,
quia cum fides excedat omne humanum ingenium, non potest per proprium
sensum haberi, sed ex revelatione et dono Dei. Is. XL, 5:
revelabitur gloria domini, et cetera. Vel in eam fidem, quae
revelanda erat tempore gratiae, in antiquis temporibus multis signis
latens. Unde et tempore Christi velum templi scissum est, Matth.
XXVII, 51. Consequenter cum dicit lex paedagogus, etc.,
concludit quoddam corollarium. Et primo ostendit legis officium;
secundo officii testationem, ibi at ubi venit plenitudo temporis, et
cetera. Officium autem legis fuit officium paedagogi, et ideo dicit
lex paedagogus noster, et cetera. Quamdiu enim haeres non potest
consequi beneficium haereditatis, vel propter defectum aetatis seu
alicuius debitae perfectionis, conservatur, et custoditur ab aliquo
instructore, qui quidem instructor paedagogus dicitur, a paedos, quod
est puer, et goge, quod est ductio. Per legem enim Iudaei tamquam
imbecilles pueri, per timorem poenae retrahebantur a malo, et
promovebantur amore et promissione temporariorum ad bonum. Iudaeis
autem promissa erat benedictio futuri seminis de haereditate obtinenda,
sed nondum advenerat tempus ipsius haereditatis consequendae. Et ideo
necessarium erat, quod conservarentur usque ad tempus futuri seminis et
cohiberentur ab illicitis, quod factum est per legem. Et ideo dicit
itaque, etc., quasi dicat: ex quo sub lege custodiebamur, lex fuit
noster paedagogus, id est, dirigens et conservans in Christo, id est
in via Christi. Et hoc ideo, ut ex fide Christi iustificaremur.
Os. XI, 1: puer Israel, et dilexi eum. Ier. c. XXXI,
18: castigasti me, domine, et eruditus sum, et cetera. Rom.
III, 28: arbitramur enim hominem iustificari per fidem, et
cetera. Et quamvis lex paedagogus noster esset, non tamen ad
perfectam haereditatem ducebat, quia, ut dicitur Hebr. VII,
neminem ad perfectum adduxit lex, et cetera. Sed hoc officium
cessavit postquam venit fides. Et hoc est quod dicit at ubi venit
fides, scilicet Christi, iam non sumus sub paedagogo, id est sub
coactione, quae non est necessaria liberis. I Cor. XV: cum essem
parvulus, et cetera. Cum autem factus sum vir, et cetera. II
Cor. V, 17: si qua ergo in Christo nova creatura, vetera
transierunt, et cetera.
|
|