|
Hic ostendit apostolus quod ad fructum gratiae gentiles sine obsequio
legis pervenerunt, ad quem tamen Iudaei perducti sunt per legis
custodiam et obsequium. Et circa hoc tria facit. Primo proponit
intentum; secundo manifestat propositum, ibi quicumque enim in
Christo, etc.; tertio ex hoc argumentatur, ibi si autem vos
Christi; ergo, et cetera. Dicit ergo: vere non sumus sub lege, id
est, sub paedagogo et coactione, quia sumus filii Dei. Similiter et
vos neque sub lege, neque sub paedagogo estis, quia scilicet ad
gratiam pervenistis. Ideo omnes estis filii Dei per fidem, non per
legem. Rom. VIII, v. 15: non enim accepistis spiritum
servitutis, scilicet timoris, qui dabatur in lege veteri, sed
accepistis spiritum filiorum, scilicet charitatis et amoris, qui datur
in nova lege per fidem. Io. I, 12: dedit eis potestatem filios
Dei fieri, et cetera. Si ergo filii Dei estis per fidem, quare
vultis esse servi per legis observantias? Nam sola fides homines facit
filios Dei adoptivos. Nullus siquidem est filius adoptivus, nisi
uniatur et adhaereat filio naturali. Rom. VIII, v. 29: quos
praescivit conformes fieri imaginis filii eius, et cetera. Fides enim
facit nos in Christo Iesu filios. Eph. III, 17: habitare
Christum per fidem in cordibus vestris. Et hoc in Christo Iesu, id
est filii Dei estis per Iesum Christum. Consequenter cum dicit
quicumque enim in Christo, etc., manifestat propositum. Et circa
hoc tria facit. Primo proponit propositi manifestationem; secundo
manifestationis expositionem, ibi non est Iudaeus, etc.; tertio
assignat manifestationis rationem, ibi omnes enim vos unum estis, et
cetera. Manifestat autem circa primum quomodo sumus in Christo Iesu
filii Dei. Et hoc est quod dicit quicumque enim in Christo Iesu,
et cetera. Quod potest quadrupliciter exponi. Uno modo, ut
dicatur: quicumque in Christo Iesu baptizati estis, id est,
institutione Christi ad Baptismum instructi estis. Mc. c. ult.:
euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae, et
cetera. Qui crediderit et baptizatus fuerit, et cetera. Alio modo:
quicumque in Christo Iesu baptizati estis, scilicet per
similitudinem, et per configurationem mortis Christi. Rom. VI,
v. 3: quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius
baptizati sumus. Vel in Christo Iesu, id est, in fide Iesu
Christi. Nam Baptismus non fit nisi in fide, sine qua effectum
Baptismi nullum consequimur. Mc. ult.: qui crediderit et
baptizatus fuerit, salvus erit, et cetera. Vel in Christo Iesu,
id est, in virtute et operatione eius. Io. I, 33: super quem
videris spiritum descendentem, hic est qui baptizat. Quicumque ergo
istis quatuor modis baptizati estis, Christum induistis. Ubi
sciendum est, quod qui induitur aliqua veste, protegitur ac contegitur
ea, et apparet sub colore vestis, colore proprio occultato. Eodem
modo et qui induit Christum, protegitur et contegitur a Christo Iesu
contra impugnationes et aestus, et in eo nihil aliud apparet nisi quae
Christi sunt. Rom. XIII, 14: induite dominum Iesum
Christum. Et sicut lignum accensum induitur igne, et participat eius
virtutem, ita et qui Christi virtutes accipit, induitur Christo.
Lc. ult.: sedete in civitate donec induamini virtute, etc., quod
in illis locum habet qui interius Christi virtute informantur. Eph.
IV, 24: induite novum hominem, qui secundum, et cetera. Et
nota, quod Christum aliqui induunt exterius per bonam conversationem,
et interius per spiritus renovationem; et secundum utrumque per
sanctitatis configurationem, ut tangitur in Glossa. Expositionem
autem manifestationis ponit, cum dicit non est Iudaeus, etc., quasi
dicat: vere dixi, quod quicumque in Christo Iesu, et cetera. Quia
nihil potest esse in hominibus, quod faciat exceptionem a sacramento
fidei Christi et Baptismi. Et ponit tres differentias hominum,
ostendens quod per eas nullus excipitur a fide Christi. Prima
differentia est quantum ad ritum, cum dicit non est Iudaeus, neque
Graecus, quasi dicat: ex quo in Christo Iesu baptizatus est, non
est differentia, quod propter hoc sit indignior in fide, ex quocumque
ritu ad eam venerit, sive ex ritu Iudaico sive Graeco. Rom.
III, 29 s.: an Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium?
Immo et gentium, quoniam quidem unus est Deus, qui iustificavit
circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Et Rom. X,
12: non est distinctio Iudaei et Graeci, et cetera. Sed contra
est quod dicitur Rom. III, 1: quid ergo amplius est Iudaeo?
Multum quidem per omnem modum. Respondeo. Dicendum est, quod
Iudaei et Graeci possunt considerari dupliciter: uno modo secundum
statum in quo erant ante fidem; et sic amplius fuit Iudaeo propter
beneficium legis. Alio modo quantum ad statum gratiae, et sic non est
amplius Iudaeo; et de hoc intelligitur hic. Secunda differentia est
quantum ad statum et conditionem, cum dicit non est servus, neque
liber, id est, neque servitus, neque libertas, neque nobilitas,
neque ignobilitas differentiam facit ad recipiendum effectum Baptismi.
Iob III, 19: parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a
domino suo. Rom. II, 11: non est personarum acceptio apud
Deum. Tertia differentia est quantum ad naturam, cum dicit non est
masculus, neque foemina, quia sexus nullam differentiam facit quantum
ad participandum Baptismi effectum. Gal. III, 28: non est
masculus, aut foemina, et cetera. Expositionis vero rationem ponit,
cum dicit omnes enim vos unum estis in Christo Iesu, quasi dicat:
vere nihil horum est per quod differentia fiat in Christo, quia vos
omnes, scilicet fideles, unum estis in Christo Iesu, qui in
Baptismo omnes estis effecti membra Christi, et unum corpus, etsi
inter vos sitis diversi. Rom. XII, 5: omnes unum corpus sumus
in Christo, et cetera. Eph. IV, v. 4: unum corpus, unus
spiritus, et cetera. Ubi autem est unitas, differentia non habet
locum. Pro hac unitate orat Christus, Io. XVII, 21: volo,
pater, ut sint unum, et cetera. Consequenter cum dicit si autem vos
estis, etc., arguit ad principale propositum hoc modo: dixi quod
Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius, sed vos estis
Abrahae, ergo ad vos pertinet promissio Abrahae de haereditate
consequenda. Minorem sic probat: vos estis filii Dei adoptivi, quia
estis uniti per fidem Christo, qui est filius Dei naturalis; sed
Christus est filius Abrahae, ut supra eodem: quasi in uno, et
semini tuo, qui est Christus; ergo si vos estis Christi, id est,
in Christo, estis semen Abrahae, id est, filii, cum Christus
filius eius sit. Et si filii, estis et haeredes, id est, ad vos
pertinet haereditas secundum promissionem Abrahae factam. Rom.
IX, 8: non qui filii sunt carnis, hi filii Dei, sed qui sunt
filii promissionis, aestimantur in semine.
|
|