|
Postquam ostendit apostolus legis defectum, hic consequenter ostendit
gratiae dignitatem. Et primo per exemplum humanum; secundo per
exemplum Scripturae, ibi dicite mihi qui sub lege vultis esse, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit dignitatem gratiae
supra primitivum statum veteris legis, per similitudinem a lege humana
sumptam; secundo ostendit, quod ipsi facti sunt participes huius
dignitatis per fidem, ibi quoniam autem estis filii Dei, etc.;
tertio arguit ipsos, eo quod hanc dignitatem contemnebant, ibi sed
tunc quidem ignorantes Deum, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ponit similitudinem; secundo adaptat eam ad propositum, ibi ita
et nos cum essemus, et cetera. Notandum est quod in proposita
similitudine quatuor tangit apostolus. Primo quidem dignitatem, quia
non est servus, sed haeres. Unde dicit quanto tempore haeres,
etc., quod aptatur et refertur ad populum Iudaeorum, qui fuit haeres
promissionis Abrahae, Ps. CXXXIV, 4: elegit nos in
haereditatem sibi et ad Christum, qui est haeres omnium, Hebr. I,
2: quem constituit haeredem universorum. Secundo eius parvitatem.
Unde dicit parvulus est, quia et Iudaei parvuli erant secundum statum
legis. Amos VII, 5: quis suscitabit Iacob, quia parvulus est?
Similiter et Christus parvulus factus est per incarnationem. Is.
IX, 6: parvulus natus est nobis, et cetera. Sed nota quod
apostolus aliquando assimilat parvulo statum legis, sicut hic,
aliquando statum praesentis vitae. I Cor. XIII, v. 11: cum
essem parvulus, et cetera. Cuius ratio est, quia status veteris
legis est sicut parvulus, propter imperfectionem cognitionis, in ipsa
comparatione ad statum gratiae et veritatis, quae per Christum facta
est. Sic et status praesentis vitae, in qua videmus per speculum in
aenigmate, est sicut parvulus, comparatus statui futurae vitae, in
qua est perfecta Dei cognitio, quia videtur sicuti est. Tertio eius
subiectionem, cum dicit nihil differt a servo, cum sit dominus
omnium, sed sub tutoribus, et cetera. Proprium enim servi est, quod
sit subiectus alicui domino. Puer autem, quamdiu parvulus est, quia
non habet cognitionem perfectam et usum liberae voluntatis propter
defectum aetatis, committitur custodiae aliorum, qui et bona sua
defendant: et hi dicuntur tutores; et negotia agant: et hi actores
nominantur. Et ideo licet sit dominus omnium rerum suarum, tamen in
quantum subiicitur aliis, nihil differt a servo, quia nec voluntatem
liberam habet, imo cogitur: et haec adaptantur ad populum Iudaicum
Is. XLIV, 1: et nunc servus meus Iacob, et cetera. Sed
notandum est, quod in populo Iudaico aliqui erant simpliciter servi,
illi scilicet qui propter timorem poenae et cupiditatem temporalium,
quae lex promittebat, legem servabant. Aliqui vero erant, qui non
erant servi simpliciter, sed, quasi servi existentes, erant vere
filii et haeredes: qui licet attenderent exterius ad temporalia et
vitarent poenas, nihilominus tamen in eis finem non ponebant sed
accipiebant ea, ut figuram spiritualium bonorum. Unde licet
viderentur nihil exterius differre a servis, inquantum caeremonias et
alia legis mandata servabant, tamen erant domini, quia non ea
intentione eis utebantur, ut servi, quia illis utebantur amore
spiritualium bonorum, quae praefigurabant: servi vero principaliter
timore poenae et cupiditate terrenae commoditatis. Christus erat etiam
quasi servus, quia, licet sit dominus omnium, secundum illud Ps.
CIX, v. 1: dixit dominus domino meo, etc., tamen nihil
videbatur differre a servo in exterioribus, inquantum homo. Phil.
II, 7: exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, et habitu
inventus ut homo. Sub tutoribus autem et actoribus erat, quia sub
lege factus erat, ut dicitur infra eodem, factum sub lege, et
hominibus subditus, ut dicitur Lc. II, 51: erat subditus
illis. Quarto ponit temporis congruitatem, cum dicit usque ad
praefinitum tempus a patre, quia sicut haeres secundum determinationem
patris praefinito tempore sub tutoribus est, ita et lex determinatum
tempus habuit a Deo, quamdiu deberet durare, et quamdiu haeres,
scilicet populus Iudaeorum, esset sub ea. Similiter et praefinitum
tempus fuit a patre, quo Christus non erat facturus miracula et
ostensurus dominium potestatis divinae. Io. II, 4: nondum venit
hora mea. Hanc similitudinem adaptat, cum dicit consequenter ita et
nos, et cetera. Et primo adaptat eam quantum ad Iudaeos; secundo
quantum ad Christum, ibi at ubi venit plenitudo temporis. Dicit
ergo: dico quod quanto tempore haeres parvulus, etc., et ita nos,
Iudaei, cum essemus parvuli, in statu legis veteris, sub elementis
mundi eramus servientes, id est sub lege, quae temporalia promittebat
Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis
et comminabatur poenas temporales. Vel lex vetus dicitur elementum,
quia sicut pueris, qui sunt instituendi ad scientiam, primo
proponuntur elementa illius scientiae, per quae manuducuntur ad illam
scientiam: ita lex vetus proposita est Iudaeis, per quam
manuducerentur ad fidem et iustitiam. Supra III, 24: lex
paedagogus noster fuit in Christo. Vel, sub elementis, id est
corporalibus rerum ritibus quos servabant, sicut lunares dies,
Neomenias et sabbatum. Nec tamen instandum est quod propter hoc non
differrent a Paganis, qui elementis serviebant huius mundi, cum eis
non servirent Iudaei, seu cultum impenderent; sed sub eis Deo
serviebant, et eum colebant, gentiles vero elementis servientes, eis
divinum cultum impendebant. Rom. I, 25: servierunt creaturae
potius quam creatori, et cetera. Fuit autem necessarium, quod
Iudaei sub elementis huius mundi deservirent Deo, quia iste ordo est
congruus naturae humanae, ut a sensibilibus ad intellectualia
perducantur.
|
|