|
Hic adaptat apostolus similitudinem propositam ad Christum. Et primo
ponitur adaptatio; secundo finis rei, in qua similitudo adaptatur,
ibi ut eos qui sub lege erant, et cetera. Sciendum est autem quod
supra, in similitudine proposita, quatuor ostendit per ordinem, sicut
dictum est. Hic autem illa quatuor adaptans ad Christum, incipit ab
ultimo, scilicet a determinatione temporis, cuius ratio est, quia
idem tempus fuit in quo Christus fuit humiliatus et in quo fideles
fuerunt exaltati. Et ideo dicit at ubi venit plenitudo temporis, id
est postquam tempus, quod fuerat praefinitum a Deo patre de mittendo
filio suo, erat completum; et hoc modo accipitur Lc. II, 6:
impleti sunt dies, et cetera. Dicitur autem plenum tempus illud
propter plenitudinem gratiarum, quae in eo dantur, secundum Ps.
LXIV, 10: flumen Dei repletum est aquis, et cetera. Item
propter impletionem figurarum veteris legis. Matth. V, 17: non
veni solvere legem, et cetera. Item, propter impletionem
promissorum. Dan. IX, 27: confirmabit autem pactum multis
hebdomada una. Hoc autem quod dicit at ubi venit plenitudo temporis,
etc., similiter et in aliis Scripturae locis, ubi tempus circa
Christum impleri dicitur, non est referendum ad fatalem necessitatem,
sed ad divinam ordinationem, de qua dicitur in Ps. CXVIII,
91: ordinatione tua perseverat dies, et cetera. Assignatur autem
duplex ratio, quare illud tempus praeordinatum est ad adventum
Christi. Una sumitur ex magnitudine. Quia enim magnus est qui
venturus erat, oportebat et multis indiciis et multis praeparationibus
homines ad adventum eius disponi. Hebr. I, 1: multifarie
multisque modis, et cetera. Alia ex conditione venientis. Quia enim
medicus erat venturus, oportebat quod ante adventum suum convincerentur
homines de morbo, et quantum ad defectum scientiae in lege naturae et
quantum ad defectum virtutis in lege scripta. Et ideo oportuit
utrumque, scilicet et legem naturae et legem Scripturae, adventum
Christi praecedere. Secundo adaptat quantum ad haereditariam
dignitatem, cum dicit misit Deus filium suum, scilicet proprium et
naturalem. Et si filius, ergo et haeres. Dicit autem filium suum,
id est proprium, naturalem et unigenitum, non adoptivum. Io.
III, v. 16: sic Deus dilexit mundum, ut, et cetera. Misit,
inquam, eum non a se separatum, quia missus est per hoc, quod
assumpsit humanam naturam, et tamen erat in sinu patris, Io. I,
18: unigenitus, qui est in sinu patris aeternaliter. Io. III,
13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius
hominis qui est in caelo, qui, licet descenderit per assumptionem
carnis, tamen est in caelo. Item misit eum, non ut esset ubi prius
non erat; quia, licet in propria venerit per praesentiam carnis, in
mundo tamen erat per praesentiam deitatis, ut dicitur in Evangelio
Io. I, 14. Similiter non misit eum quasi ministrum, quia sua
missio fuit assumptio carnis, non depositio maiestatis. Misit ergo
Deus filium suum ad sanandum, inquam, deviationem concupiscibilis,
et ad illuminandum ignorantiam rationalis creaturae. Ps. CVI,
20: misit verbum suum, et cetera. Misit etiam ad liberandum a
potestate Daemonis contra infirmitatem irascibilis. Is. XIX, v.
20: mittet eis salvatorem, qui liberet eos. Item ad remedium ab
obligatione aeternae mortis. Os. III, 14: de manu mortis
liberabo eos, de morte redimam eos. Item ad salvandum ab eorum
peccatis. Io. III, 17: non misit Deus filium suum in mundum,
ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum, et cetera.
Tertio adaptat similitudinem quantum ad parvitatem, cum dicit factum
ex muliere. Is. IX, 6: parvulus natus est nobis, et cetera.
Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, et cetera. Parvum se fecit
non dimittendo magnitudinem, sed assumendo parvitatem. In hoc autem
quod dicit factum ex muliere, cavendi sunt duo errores, scilicet
Photini, qui dixit Christum purum hominem esse et ex virgine
principium essendi sumpsisse; et ideo ita dicit ipsum factum ex
muliere, quasi totaliter initium ex ea sumpserit. Sed hoc est
falsum, quia est contra illud quod dicitur Rom. I, 3: qui factus
est ei ex semine David secundum carnem; non dicit secundum personam,
quae est ab aeterno, scilicet ipsa hypostasis filii Dei. Unde sicut
cum scutum fit album de novo, non oportet dicere, quod ipsa substantia
scuti de novo fiat sed quod ei de novo albedo accesserit, ita ex hoc
quod filius Dei de novo carnem assumpsit, non oportet dicere, quod
persona Christi de novo sit facta, sed quod natura humana ei de novo
advenit, sicut corpori cum absque sui mutatione quaedam accidunt.
Aliqua enim adveniunt alicui et immutant ipsum, sicut formae et
qualitates absolutae; quaedam vero absque mutatione adveniunt, et
huiusmodi est assumptio carnis, secundum quod dicit relationem. Unde
per hoc persona verbi in nullo mutatur. Et inde est, quod in divinis
utimur his quae relationem significant etiam ex tempore. Unde dicimus
illud Ps. LXXXIX, 1: domine, refugium factus es nobis, et
quod Deus factus est homo. Non autem utimur formis et qualitatibus
absolutis, ut: Deus factus est bonus, sapiens, et huiusmodi. Item
vitandus est error Hebionis, qui dicit Christum ex Ioseph semine
esse natum, motus ad hoc ponendum per hoc quod dicitur ex muliere.
Nam, secundum eum, mulier tantum importat corruptionem. Sed hoc est
falsum, quia hoc nomen mulier, in sacra Scriptura, designat etiam
sexum naturalem, secundum illud Gen. III, 12: mulier quam
dedisti mihi, et cetera. Vocat enim eam mulierem, quae tamen adhuc
erat virgo. Per hoc etiam quod dicitur ex muliere factus, destruuntur
duo errores, scilicet Valentini dicentis Christum non sumpsisse
corpus de virgine, sed attulisse illud de caelo, et, per beatam
virginem, sicut per fistulam seu canale, transivisse. Sed hoc est
falsum, quia si verum esset quod dicit, non fuisset factus ex
muliere, ut apostolus dicit. Haec enim praepositio, ex, causam
materialem designat. Item, error Nestorii dicentis beatam virginem
non esse matrem filii Dei, sed filii hominis: quod falsum esse
ostenditur per hoc quod dicit apostolus hic, quod misit Deus filium
suum factum ex muliere. Qui enim fit ex muliere, est filius eius.
Si ergo filius Dei est factus ex muliere, scilicet ex beata virgine,
manifestum est, quod beata virgo est mater filii Dei. Licet autem
posset dici natus ex muliere signanter tamen dicit factum, et non
natum. Nasci enim aliquid, est ipsum produci solum ex principio
coniuncto, sed fieri etiam ex principio separato. Arca enim fit ab
artifice, sed fructus nascitur ex arbore. Principium autem humanae
generationis est duplex, scilicet materiale: et quantum ad hoc
Christus processit ex principio coniuncto, quia materiam sui corporis
sumpsit ex virgine. Unde secundum hoc dicitur nasci de ea. Matth.
I, 16: de qua natus est Iesus, et cetera. Aliud est principium
activum, quod quidem in Christo, quantum ad id quod principium
habuit, id est quantum ad formationem corporis, non fuit coniunctum,
sed separatum, quia virtus spiritus sancti formavit illud. Et quantum
ad hoc non dicitur natus ex muliere sed factus quasi ex principio
exteriori. Ex quo patet, quod hoc quod dixit ex muliere, non dicit
corruptionem, quia dixisset natum et non factum. Quarto adaptat
similitudinem quantum ad subiectionem, cum dicit factum sub lege. Sed
contra est, quod dicitur infra V, 18: si spiritu ducimini, non
estis sub lege. Si ergo Christus non solum est spiritualis, sed
etiam dator spiritus, inconvenienter videtur dici quod sit factus sub
lege. Respondeo. Dicendum est quod esse sub lege dicitur
dupliciter. Uno modo, ut ly sub, denotet solam observantiam legis,
et sic Christus fuit factus sub lege, quia circumcisus fuit et in
templo praesentatus. Matth. V, v. 17: non veni legem solvere,
et cetera. Alio modo, ut ly sub, denotet oppressionem. Et hoc modo
ille dicitur esse sub lege, qui timore legis opprimitur et hoc modo nec
Christus, nec viri spiritales dicuntur esse sub lege. Consequenter
cum dicit ut eos qui sub lege, etc., ponit fructum rei in qua
similitudo adaptatur, scilicet quod ideo voluit isto tempore fieri
subiectus, ut haeredes fierent magni et liberi. Et haec duo ponit,
et, primo, fructum liberationis contra subiectionem. Et ideo dicit
ut eos qui sub lege erant, id est sub maledicto et onere legis,
liberaret. Supra III, v. 13: Christus nos redemit de
maledicto legis, et cetera. Secundo fructum exaltationis, inquantum
adoptamur in filios Dei per hoc quod accipimus spiritum Christi et
conformamur ei. Rom. VIII, 9: si quis spiritum Christi non
habet, et cetera. Et haec adoptio specialiter competit Christo,
quia non possumus fieri filii adoptivi, nisi conformemur filio
naturali. Rom. VIII, v. 29: quos praescivit conformes fieri
imaginis filii eius, et cetera. Et quantum ad hoc dicit ut adoptionem
filiorum reciperemus, id est ut per filium Dei naturalem efficeremur
filii adoptivi secundum gratiam per Christum.
|
|