|
Supra apostolus ostendit beneficium Iudaeis exhibitum, hic ostendit
hoc beneficium etiam ad gentiles pertinere. Et primo proponit ipsum
beneficium; secundo modum adipiscendi, ibi misit Deus spiritum,
etc.; tertio manifestat eius fructum, ibi itaque iam non est, et
cetera. Dicit ergo, quod beneficium adoptionis filiorum Dei non
solum pertinet ad eos qui sub lege erant sed etiam ad gentiles. Et
ideo dicit: quoniam estis filii Dei, etc., id est quod sitis filii
Dei, ista de causa factum est, quia non solum Iudaei, sed etiam
omnes alii, qui in filium Dei credunt, adoptantur in filios, et
cetera. Io. I, 12: dedit eis potestatem filios Dei fieri, et
cetera. Modus autem adipiscendi illud donum est per missionem spiritus
filii Dei in corda vestra. Augustinus autem dicit, quod Christus in
carne existens praedicavit Iudaeis principaliter, gentibus autem
perfunctorie. Rom. XV, 8: dico Christum Iesum ministrum fuisse
circumcisionis, et cetera. Et ideo quidquid pertinet ad statum
Iudaeorum, convenienter attribuitur Christo. Et quia possent dicere
isti, Galatas non esse adoptatos in filios Dei, cum Christus ex eis
carnem non sumpserit, nec eis praedicaverit, unde non videbantur in
aliquo Christo coniungi, ideo apostolus modum huius adoptionis
demonstrans, dicit quod et si non fuerunt coniuncti Christo secundum
carnem, scilicet quantum ad gentem, neque secundum praedicationem,
tamen fuerunt coniuncti per spiritum, et ex hoc adoptati sunt in filios
Dei. Unde conversio gentilium specialiter attribuitur spiritui
sancto. Et ideo Petrus, quando fuit reprehensus a Iudaeis, quod
ivisset praedicare gentibus, excusavit se per spiritum sanctum,
dicens, Act. XI, 12, non posse resistere spiritui sancto,
cuius instinctu hoc fecerat. Et ideo, quia misit Deus, pater,
spiritum filii sui in corda nostra, Iudaeorum scilicet et gentium,
coniungimur Christo, et per hoc adoptamur in filios Dei. Sed
sciendum est, quod si alicubi in Scriptura invenitur spiritus sanctus
mitti a patre, Io. XIV, 26, Paracletus autem spiritus
sanctus, quem mittet pater, etc., aliquando vero a filio, Io.
XV, 26, cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis, etc.,
nihilominus tamen spiritus sanctus communis est patri et filio, et ab
utroque procedit et ab utroque datur. Et ideo est, quod ubicumque
invenitur quod pater mittat spiritum sanctum, fit mentio de filio,
sicut in praemissa auctoritate dicitur quem mittet pater in nomine meo.
Et, similiter, ubi dicitur mitti a filio, fit mentio de patre; unde
dicit quem mittam vobis a patre. Et etiam hic cum dicit misit Deus,
pater, spiritum sanctum, statim fit mentio de filio, cum dicit filii
sui. Nec refert si alicubi dicatur spiritus sanctus solum a patre
procedere, quia, ex quo filius mittit eum, manifestum est quod ab
ipso procedit. Unde spiritus sanctus dicitur spiritus filii, sicut
mittentis, et sicut a quo procedit, et sicut a quo habet spiritus
sanctus quidquid habet, sicut et a patre. Io. c. XVI, 14:
ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et cetera. Dicit autem
in corda, quia duplex est generatio. Una carnalis, quae fit per
semen carnale missum in locum generationis: quod quidem semen, licet
sit quantitate parvum, tamen virtute continet totum. Alia est
spiritualis, quae fit per semen spirituale transmissum in locum
spiritualis generationis; qui quidem locus est mens seu cor hominis,
quia in filios Dei generamur per mentis renovationem. Semen autem
spirituale est gratia spiritus sancti. I Io. ult.: qui natus est
ex Deo, non peccat: quoniam generatio Dei conservat eum, et
cetera. Et hoc semen est virtute continens totam perfectionem
beatitudinis. Unde dicitur pignus et arra beatitudinis Ephes. I,
14; Ez. XXXVI, 26: dabo spiritum novum, et cetera.
Clamantem, id est clamare facientem, abba, pater, non magnitudine
vocis, sed magnitudine et fervore affectus. Tunc enim clamamus abba,
pater, quando per affectum accendimur calore spiritus sancti ad
desiderium Dei. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum
servitutis, et cetera. Abba, pater, et cetera. Idem autem est in
significatione, abba, quod est Hebraeum, et pater, quod est
Latinum, et patir, quod est Graecum. Et utrumque ponit ut ostendat
quod gratia spiritus sancti communiter se habet quantum ad utrumque
populum, quantum est ex se. Consequenter cum dicit itaque iam non est
servus, etc., ponit fructum huius beneficii. Et primo quantum ad
remotionem omnis mali, a quo liberamur per adoptionem spiritus sancti
et haec est liberatio a servitute. Et quantum ad hoc dicit itaque,
scilicet quia spiritus clamat in nobis, pater, iam, a tempore
gratiae, non est aliquis nostrum, qui in Christum credimus, servus,
in timore scilicet serviens. Io. XV, 15: iam non dicam vos
servos, sed amicos, et cetera. Rom. VIII, 15: non
accepistis spiritum servitutis, et cetera. Sed est filius. Rom.
VIII, 16: ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro,
quod sumus filii Dei. Licet enim conditione servi simus, quia
dicitur Lc. XVII, 10: cum feceritis omnia quae praecepta sunt
vobis, dicite: servi inutiles sumus, tamen non sumus servi malevoli,
ex timore scilicet servientes, quia tali servo debentur tortura et
compedes; sed sumus servi boni et fideles, et amore servientes, et
ideo libertatem per filium consequimur. Io. VIII, v. 36: si
filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Secundo, ponit fructum
quantum ad consecutionem omnis boni, et quantum ad hoc dicit quod si
filius, et haeres per Deum, Rom. VIII, 17: si filii et
haeredes, haeredes quidem Dei, et cetera. Haec autem haereditas est
plenitudo omnis boni, cum nihil aliud sit quam ipse Deus, secundum
illud Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae, et cetera.
Gen. c. XV, 1: dixit ad Abraham: ego ero merces tua magna
nimis, et cetera. Dicit autem per Deum, quia sicut Iudaei
haereditatem adepti sunt per Dei repromissionem et iustitiam, ita et
gentiles per Deum, id est per Dei misericordiam. Rom. XV, 9:
gentes autem super misericordia honorare Deum, et cetera. Vel per
Deum, id est per Dei operationem. Is. XXVI, 12: omnia
opera nostra operatus es in nobis, domine.
|
|