|
Posita dignitate beneficii gratiae, et ostensa per exemplum humanum,
hic apostolus arguit Galatas, qui hanc gratiam contemnebant, utpote
ingrati tanto beneficio. Et primo arguit eos de ingratitudine;
secundo excusat se, quod hoc non facit ex odio et livore, ibi
fratres, obsecro vos, non me laesistis, et cetera. Circa primum
tria facit. Primo commemorat statum pristinum; secundo extollit et
commendat beneficium susceptum, ibi nunc autem cum cognoveritis,
etc.; tertio exaggerat peccatum commissum, ibi quomodo convertimini,
et cetera. Dicit ergo sed tunc, etc., quasi dicat: nunc estis
filii et haeredes per Deum, sed tunc quidem, cum gentes essetis.
Eph. V, v. 8: eratis aliquando tenebrae, etc., ignorantes
Deum, per infidelitatem, serviebatis, cultu latriae, his qui non
sunt natura dii, sed opinione hominum. I Cor. XII, 2: cum
gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes, et cetera.
Rom. I, 25: servierunt creaturae potius quam creatori, et
cetera. Hoc autem quod dicit qui natura non sunt dii, est ad
confutationem Arianorum dicentium Christum Dei filium non esse Deum
per naturam. Quod si verum esset, non esset ei exhibendus cultus
latriae, et quicumque exhiberet ei esset idololatra. Sed potest
obiici, quia nos adoramus carnem et humanitatem Christi, ergo sumus
idololatrae. Sed dicendum est, quod licet adoremus carnem, seu
humanitatem Christi, adoramus tamen eam, ut unitam personae divini
verbi, quod quidem verbum est suppositum divinum. Unde cum adoratio
debeatur supposito divinae naturae, quidquid in Christo adoratur,
absque errore fit. Consequenter cum dicit nunc autem cum
cognoveritis, etc., commemorat acceptum beneficium, quasi dicat: si
ignorantes eratis et peccabatis, tolerari poterat, nam, caeteris
paribus, gravius est peccatum in Christiano, quam in gentili. Sed
nunc cum cognoveritis Deum, id est sitis conducti ad Dei
cognitionem, gravius peccatis quam olim, serviendo et ponendo spem in
his in quibus non debetis. Ier. XXXI, 34: omnes cognoscent
me, et cetera. Sed hoc quod dicit imo cogniti sitis a Deo, videtur
contrarietatem habere, cum Deus ab aeterno omnia cognoverit. Eccli.
XXIII, 29: domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt
agnita, et cetera. Sed dicendum hoc causaliter esse dictum, ut sit
sensus imo cogniti sitis a Deo, id est Deus fecit quod vos
cognosceretis eum. Sic enim Deus dicitur cognoscere, inquantum est
causa cognitionis nostrae. Et ideo, quia supra dixit: cum
cognoveritis Deum, quae fuit vera locutio, statim corrigit et
explicat eam praefiguratam innuendo quod non possumus Deum cognoscere
ex nobis, nisi per ipsum. Io. I, 18: Deum nemo vidit unquam,
sed unigenitus, qui est in sinu patris, et cetera. Consequenter
exprobrat peccatum commissum, dicens quomodo convertimini, et cetera.
Et primo exaggerat eorum peccatum; secundo ostendit imminens
periculum, ibi timeo vos ne forte, etc.; tertio reducit eos ad
salutis statum, ibi estote sicut ego, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit peccatum commissum; secundo de peccato commisso
eos convincit, ibi dies observatis, et cetera. Sciendum est autem,
quod haec littera dupliciter legitur. Uno modo, quia isti Galatae a
fide convertebantur ad idololatriam, et ideo dicit quomodo convertimini
a fide iterum, id est denuo, II Petr. II, 21: melius erat
eis non cognoscere viam iustitiae, quam post, et cetera. Is.
XLII, 17: conversi sunt retrorsum, etc. ad elementa, scilicet
mundi, quae sunt infirma, per se subsistere non valentia, quia in
nihilum deciderent, nisi ea manus cuncta regentis teneret, secundum
illud Hebr. I, 3: portans omnia verbo virtutis suae, etc. et
egena, quia egent Deo et seipsis ad invicem, ad complementum
universi, quibus, scilicet elementis, denuo, id est iterum, servire
vultis, servitute scilicet latriae. Probatio huius manifeste
apparet, quia observatis dies, scilicet faustos et infaustos, et
menses, et tempora, et annos, id est constellationes et cursum
corporum caelestium, quae omnia ortum habent ab idololatria. Contra
quod dicit Ier. X, 2: a signis caeli nolite metuere, quae
gentes, et cetera. Et quod observationes huiusmodi malae sint et
contra cultum Christianae religionis, patet: quia distinctio dierum,
mensium, annorum, et temporum attenditur secundum cursum solis et
lunae. Et ideo tales temporum distinctiones observantes, venerantur
corpora caelestia, et disponunt actus suos secundum iudicium astrorum,
quae nullam directam impressionem habent in voluntate hominis, et in
his quae dependent a libero arbitrio. Et ex hoc imminet grave
periculum. Unde dicit timeo ne forte sine causa, id est inutiliter
laboraverim in vobis. Et ideo cavendum est fidelibus talia observare;
sed nulla debet esse eis suspicio harum rerum, quia prospere potest
cedere quidquid sub Dei devotione simpliciter agitur. Sed numquid
licet in aliquo cursum stellarum servare? Dicendum est, quod corpora
caelestia quorumdam quidem effectuum causa sunt, scilicet corporalium:
et in istis licet ipsorum cursum attendere; quorumdam autem non sunt
causa, scilicet eorum quae dependent a libero arbitrio, seu a
fortuna, vel infortunio: et in istis servare cursum astrorum pertinet
ad idololatriam. Sed licet haec lectura sustineri possit, non tamen
est secundum intentionem apostoli. Cum enim ipse in tota praecedenti
serie huius epistolae, et in sequenti, arguat Galatas de hoc quod a
fide transtulerunt se ad observantiam legis, ideo magis ad propositum
exponitur de hoc, quod ad legales observantias convertuntur. Unde
dicit: cum cognoveritis Deum per fidem, quomodo convertimini a fide
ad elementa, id est ad litteralem legis observantiam? Quae dicitur
elementa, quia lex fuit prima institutio divini cultus; elementa,
dico, infirma, quia non perficit iustificando Hebr. c. VII,
19: neminem ad perfectum adduxit lex; egena, quia non confert
virtutes et gratiam, adiuvando per se. Sed quid est quod dicit
convertimini? Et videtur hoc inconvenienter dictum. Similiter et
hoc, quod dicit denuo. Nam isti nec Iudaei fuerant, nec alias
legalia servaverant. Ad quod dicendum est, quod cultus Iudaeorum
medius est inter cultum Christianorum et gentilium. Nam gentiles
colebant elementa ipsa tamquam viva quaedam; Iudaei vero elementis
quidem non serviebant, sed Deo sub ipsis elementis, inquantum
observationibus corporalium elementorum Deo cultum exhibebant. Supra
eodem: sub elementis huius mundi eramus servientes. Christiani vero
serviunt Deo sub Christo, id est in fide Christi. Quando autem
aliquis pervenit ad terminum, transacto medio, si iterum redire velit
ad medium, idem videtur ac si velit redire ad principium. Et ideo
apostolus, quia isti iam pervenerant ad terminum, scilicet ad fidem
Christi, et tunc redierunt ad medium, scilicet ad cultum Iudaeorum,
inde est, quod propter quamdam conformitatem medii ad principium,
dicit eos converti ad elementa, et denuo eis servire. Et quod ita sit
probat, cum dicit dies observatis, Iudaico ritu, scilicet sabbata,
et decimum primi mensis, et huiusmodi, quae dicuntur in Glossa;
menses, id est Neomenias, ut primum et septimum mensem, ut habetur
Lev. XXIII, 5 ss.; tempora, scilicet egressionis de
Aegypto, et quod Ierosolymam tribus vicibus veniebant per singulos
annos. Item annos iubilaei, et septimum annum remissionis. Et ex
hoc sequitur periculum, quia ex hoc nihil prodest fides Christi.
Unde dicit timeo vos ne forte sine causa, id est inutiliter, in vobis
laboraverim. Infra V, 2: si circumcidimini, Christus vobis nihil
proderit. Consequenter cum dicit estote sicut ego, reducit eos ad
statum salutis; quasi dicat: ita timeo vos, ne forte sine causa
laboraverim in vobis, sed ne ita sit, estote sicut ego. Hoc in
Glossa tripliciter legitur. Primo modo sic estote sicut ego,
scilicet legem deserentes, sicut ego dimisi. Secundo modo sic estote
sicut ego, errorem scilicet pristinum corrigentes, sicut ego errorem
meum correxi. Et hoc potestis, quia ego, supple sum, sicut vos, et
tamen de errore meo correctus sum. Tertio modo sic: estote sicut
ego, scilicet sine lege viventes, quia ego, supple: qui legem
habui, et in lege natus sum, modo sum sicut vos, supple fuistis,
scilicet sine lege.
|
|